Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1181

Sources:

Ba: Badius1520a

B95v

1
CIrca septimum arguitur, quod fides & intellectus iam dictus non stant simul circa eundem
& de eodem. Primo sic. Quod intelligimus, sine obscuritate capimus. vt dicit Augustinus
nus prima parte super Ioan. ser. xxxix. & habitum est in quaestione praecedenti.
sed fides non est sine obscuritate, vt satis dictum est in quaestione praecedenti. er-
go &c.

2 ⁋ Secundo sic. sicut se habet opinio ad intellectum habitum lumine na-
turali: sic fides ad intellectum habitum lumine supnaturali. Est enim opinio via
ad illum intellectum sicut fides ad istum. sed idem de eodem non potest simul habere intellectum
siue scientiam & opinionem. secundum philosophum. ii. Posteriorum ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est illud quod
dicit Augustinus ii. parte super Ioan. ser. xliiii. de notitia carnalium & spiritualium circa idem. Non aequa
liter (inquit) mente percipitur quod in fide ab vtrisque percipitur. vt habitum est in quaestione prae
cedenti. ldem in eodem. Ea ipsa illi credebant quae spirituales insuper & cognoscebant. vt habi-
tum est prius.

4
⁋ Ad hoc consuetum est dici, quod fides est cognitio non apparentium. secundum apo
stolum Hebrae. xi. & ita absentium: & habita quasi per auditum assentiendo testimonio alieno, quid vide
tur idoneum vt ei credatur. Intellectus autem siue scientia (quae in proposito pro eodem accipimus)
est praesentium: & eorum quae praesto sunt sensibus intellectus, quibus homo non assentit propter
testimonium alterius, sed propter testimonium proprii intellectus de ipsa veritate agnita. Quare cum
ratio propria alicuius obiecti deficit, deficit necessario & actus circa ipsum. Quandocunque ergo ali-
quid incipit esse praesens vel apparens: obiectum fidei esse non potest: neque fides de illo. Cuiuscunque
autem est intellectus vel scientia inquantum huiusmodi: ipsum praesens est & apparens siue praesto intel
lectui. cuiuscumque ergo est intellectus vel scientia, eiusdem non potest esse fides. apud eundem dico. apud autem di-
uersos: hoc nullum est inconveniens. Et hic distiguunt de credibiii. quod est quoddam craedibile simpliciter & absolu Ba96r
tum, quod excedit omnem facultatem humani intellectus in statu viae: sicut deum esse trinum & vnum & hu
iusmodi, quare cum de talibus necesse est hominem habere fidem: nec potest euacuari in statu viae: di-
cunt quod talia in vita ista nunquam possunt esse scita vel intellecta: sed solum sunt credita, contra illa quae
determinata sunt in praeced, quad & solum intellecta in futuro: ita quod de eis numquam simul possunt esse fides &
intellectus. Aliud vero est credibile non simpliciter & absolute, sed alicui: quod facultatem naturalem intellectus
non omnium hominum excedit, sed aliquorum solum: sicut deum esse vnum aut incorporeum & caetera huius-
modi, quae secundum modum dicendi quo prius alius potest scire veridica ratione & intellectu na
turali, sed non vnus & idem: quia cum incipit ea scire, cognitio fidei omnino euacuatur circa eadem.

5
⁋ Dictum istorum in primo fundamento de differentia inter fidem & intellectum deficit: quia non
faciunt vlterius distinctionem inter cognitionem per visum & per intellectum: sed sumunt intel-
lectum pro visu. Verum est enim secundum quod dicit Augustinus de vid. deum. quod illa quae creduntur absentia sunt:
sed eis alterius idoneo testimonio assentitur. Illa autem proprie dicuntur videri: quae praesto sunt vel
animi vel corporis sensibus: quibus intellectus proprio testimonio assentit propter euidentiam veri
tatis ex natura ipsius rei, vel rationis. Sed distinguendo notitiam visionis proprie sumptae a noti-
tia intellectus vniversal scientiae: proprie dicitur esse notitia visionis quando res est praesto videnti per seipsam:
sicut visui corporali praesto sunt in lumine visibilia corporalia, & intellectui angelico & humano in
gloria praesto sunt ea quae vident in verbo & luce increata. Proprie autem dicitur notitia intelle-
lectus: quando res est praesto intelligenti vel scienti per speciem solum suam vel alienam. sicut geome
tra habet intellectum & scientiam sigurarum corporalium ad absentiam earum secundum rem per veridicam ra
tionem quam habet de eis adminiculo specierum suarum apud animam. secundum quod triplex ista cognitio,
fide, visu, intellectu, distincta est in principio quaestionis praecedentis in notitia eclipsis solis. De cogni
tione autem visionis, quia ipsa propter rei praesentiam claram in seipsa, nullam in se patitur obscuri-
tatem, sed est omnino clara & perfecta, certe verum est quod dicunt, quod non potest esse simul de eodem
& apud eundem scientia vel intellectus cum fide: quia talis notitia intellectus quae proprie visio appellatur
non potest haberi in praesenti de illo circa quod non potest in praesenti fides euacuari: vt secundum il
lud quod est credibile simpliciter & absolute fiat intelligibile visu: quia talis notitia quandocumque adue
nit fidem euacuat, vel quo ad habitum vt in beatis, vel quo ad actum, vt in raptis: quia res visa inquan-
tum huiusmodi statim amittit rationem credibilis: sicut dicunt, & bene. Et de tali modo intellectus
non intelligo determinasse quod in praesenti credibile possit fieri quocumque lumine spiritali homini in-
telligibile, vt statim dicetur. Sed loquendo de intellectu proprie dicto: cui res praesto est per speciem
& maxime per speciem alienam: sicut sunt ipsi praesto credibilia de deo: quae sunt per se & absolute credibilia:
quae in praesenti fiunt intelligibilia manuductione fidei, non est ex rei praesentis euidentia, sed ex veridi
cae rationis efficacia: loquendo inquam de tali intellectu: non est verum: quin simul de eodem potest
aliquis habere fidem & intellectum: quia talis intellectus non est omnino perspicuus & clarus. propter
quod secum compatitur aliquam fidei obscuritatem: & ideo non omnino fidem euacuat: quia non tollit ei
rationem sui obiecti. potest enim talem intellectum & fidem homo habere de eodem creditum intelli-
gendo ex ratione veridica cum diuinae illustrationis adiutorio. Vnde Augustinus contra Consentium.
Ea quae fidei firmitate iam tenes: etiam rationis luce conspicias: absit namque vt hoc in nobis deus oderit in
quo nos reliquis animantibus excellentiores creauit: absit inquam vt ideo credamus ne rationem acci
piamus siue quaeramus: cum etiam credere non possemus nisi rationales animas haberemus. Et de
tali intellectu dictum est supra, quod credibile sit homini in vita ista quodammodo intelligibile.

6 ⁋ Est igitur
intelligendum ad quaestionem dicendo quod intelligere ea quae sunt fidei primo & absolute, quae proprie per
tinent ab istam scientiam, de quibus ad praesens principaliter loquimur, contingit dupliciter, vel per
fecte & notitia clara, vt nihil lateat intelligendum de re ipsa prius credita cognitione obscura, quid Au
gust. proprie appellat videre. vel imperfecte & notitia non omnino clara: vt aliquid restet de ipsa re
clarius intelligendum. quod proprie appello intelligere distinctum contra videre. Intelligere primo mo
do non stat simul in ecdem cum fide: sed fidem omnino euacuat vt dictum est: & non potest contin
gere in vita ista secundum statum viae: & erit solummodo in statu patriae. Intelligere autem secundo modo, benc
cum eodem & circa idem stat simul cum fide: non tamen quantum est ex parte cognoscentis quo ad idem.
cum enim in isto intelligere non est omnino obscuritas notitiae nec perfecta claritas, quo ad id quod
obscurum aliquod manet in notitia illa, stat fides: quo ad id vero quid clare de re praeceptum est: est intellectus
de ea: sicut potest patere exemplum. in luce & tenebra corporali. Cum enim de nocte, aer est omnino tenebrosus:
in meridie vero aer est omnino lucidus: in ortu vero solis & occasu simul lucidus & obscurus, vt tunc
possit dici aer tenebrosus quo ad id quod habet in se obscuritati euacuandae omnino in plena luce meridiana:
possit vero dici lucidus quo ad id quod habet luminositatis euacuantis aliquid de obscuritate tenebrarum Ba96v
noctis, quae perficienda est & complenda omnino luce meridiana: euacuatis omnino tenebris noctis. Vn
de sicut ab ortu diei vsque ad meridiem semper procedit lucis augmentum, & tenebrarum decremen-
tum, quae omnino euacuantur circa meridiem: sic claritas intellectus praedicti circa credibilia. Postquam enim
homo prius credita omnino inceperit intellectu percipere, si proficiendo continue procedat, conti-
nue clarescit notitia eius circa credita, semper magis ac magis continue fidei obscuritatem euacuan
do: quam tamen nunquam perfecte euacuare poterit: quousque adueniat claritas lucis meridianae in visione cla
ra diei aeternitatis. vt sic omnis nostra cognitio in praesenti quantuncunque proficiat, sit ex parte respe
ctu visionis gloriae: & hoc dupliciter: tum quia obscura: tum quia imperfecta: & opportunum est
quod talis maneat: quousque visione aperta euacuetur quod obscurum est ex fide: & perficiatur quod imperfe
ctum est intellectus claritate. Propter quod dixit Apostolus. i. Corinth. xii. Nunc autem ex parte co
gnosco: tunc autem cognoscam sicut & cognitus sum. Glos. Ex parte. id est obscure & imperfecte.
obscure quidem quo ad id quod est fidei, quod euacuabitur. imperfecte vero quo ad id quod est
intellectus, quod perficietur cum venerit quod perfectum est. Super quo dicit Augustinus secunda
parte super Ioan. sermo. xliii. Ex parte scimus: sed per spiritum sanctum sit, vnde pignus accepimus, vt
ad ipsam quoque plenitudinem veniamus. Sed nunc interim (vt dicit Glos. Ephe. vi. & Col. iii. spi-
ritu mentis per spiritum sanctum qui ducit rationem veram in agnitionem dei, homo secundum ratio-
nalem mentem magis ac magis crescit: quia etsi is qui foris est homo noster corrumpitur: tamen is qui
intus est, renouatur de die in diem. vt dicitur. ii. Corith. iiii. lta sane sicut dicit Augustinus in epistola ad
ltalicam: vt in hac vita qualiscumque prouentus sit, longe absit ab illa perfectione similitudinis quae idonea
erit ad videndum deum (sicut dicit apostolus) facie ad faciem. Vt enim dicit de vtil. credendi, in hac
vita quantuncunque id sciatur nondum est certissimum, quin incomparabiliter longe est amplius id quod in
de nescitur. Et ideo post modicum subdit, quod omnis intelligens credit: non omnis qui credit intelligit.
Propter quod dicit super loannem parte prima ser. xxxix. Quod intelligimus sine obscuritate capiamus, quod non in
telligimus sine dubitatione credamus. Afundamento fidei non recedamus, vt ad culmen perfectio-
nis veniamus. Possumus ergo exponere illud. Quia etsi is qui foris est &c. vt dicamus rationale no-
strum foris esse quo ad id quod fide cognoscit ex speculo & aenigmate creaturae. Intus vero esse quo
ad id quod intellectu capit ex clara veritate, quantum enim crescit & augetur intellectus, tantum
decrescit & euacuatur fides: quousque tranfferamur ad apertam visionem in qua euacuabitur omni
no quod ex parte fidei est: & perficietur quod est ex parte intellectus. vt sic in charitate radicati & fun
dati, tandem possimus comprehendere cum omnibus sanctis: quae sit logitudo, latitudo, altitudo & pro-
fundum: & cognoscere supeminentem scientiae claritatem Christian, & impleri in omnem plenitudinem dei: vt di
citur Ephe. iii. Super quo dicit Augu. ii. parte super Ioan. ser. xli. Isto modo docebit nos spiritus omnem
veritatem: cum magis magisque diffundat in cordibus nostris charitatem. Quemadmodum igitur con-
traria cum sint in medio citra sua extrema & terminos suae excellentiae simul sunt: & sese compatiun
tur: & continue ad augmentum vnius sequitur detrimentum alterius: quousque vno perfecto in termino
alterum omnino corrumpatur: ita fides & intellectus sese insimul compatiuntur in eodem & circa idem:
quousque intellectus visione perficiatur: & fides omnino euacuetur. Aliter enim necesse esset omni-
no negare aliquem intellectum posse esse in vita ista de eis quae sunt fidei & sacrae scripturae. Quo-
niam fides in statu vitae huius deficere omnino non potest: quoniam est regula & fundamentum intellectus,:
viam ei praeparans quousque visio adueniat. Vnde fides respectu intellectus huius vitae potius habet
similitudinem fundamenti ad aedificium quam lactis ad cibum. Quoniam cum puer solidum cibum attingit, lac
despicit: sed cum aedificium surgit fundamentum non dimittit. Et sic intellectus vitae huius nunquam fi-
dem euacuat: sed semper in fundamento suo habet: quia propter debilitatem nostri intellectus in vita ista
sine fidei temperamento tam ardua capere non posset: sicut ea capiunt intellectus angelorum & beato
rum. secundum quod dicit Augustinus super Ioan. parte. ii. ser. xliiii. Proprie non convenit rei huic similitudo ma-
terni lactis & solidi cibi, sed potius fundamenti: quia & puer quando ablactatur vt ab alimentis infan
tiae iam recedit, inter solidos cibos non repetit vbera quae suggebat. Christus autem crucifixus &
lac suggentibus est, & cibus proficientibus. Fundamenti vero ideo apertior est similitudo: quia vt per-
ficiatur quid struitur, additur aedificium, non subtrahitur fundamentum. Propter quod alloquens eos qui si
bi perfecti videbantur, cum seipsum imperfectum dixisset: ait. Quotquot ergo perfecti sumus: hoc ipsum
sentiamus: & si aliquod aliter sapitis: hoc quoque deus ipse reuelabit. veruntamen ad id in quo perueni-
mus in eo ambulemus. Si quid ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicae fidei, ad quam velut
ad viam quae te ducit ad patriam paruenisti: & sic intellexeris vt in eo dubitare omnino non debeas: adde aedi
ficium: noli tamen relinquere fundamentum. Quantumcumque igitur quis perfectus est intellectu in vita ista
in fundamento intellectus semper debet habere fidem: & in hoc semper imperfectus est respectu intel- Ba97r
lectus qui erit in vita futura. Vnde Augustinus vt supra. ser. xliii. Spiritus sanctus & nunc docet fi
deles quanta quisque potest capere spiritualia, & in eorum defiderium magis attendit si quisque in ea
charitate proficiat qua & diligat cognita & cognoscenda desideret: ita vt ea quoque ipsa quae nunc
quomodocunque cognoscit, nondum se scire sciat quomodo scienda sunt in ea vita quam nec oculus
vidit: nec auris audiuit: nec in cor hominis ascendit. Quo sciendi modo si nunc vellet interior magi-
ster dicere. id est menti nostrae aperire atque monstrare, humana infirmitas portare non posset. Sed ea ipsa
quae in doctrina religionis in quorumlibet notitia hominum legimus, si vellet eo modo nobis Chri-
stus dicere, sicut ea dicit angelis sanctis, quinam portare homines possent: Et cum deum nemo
taceat quis eum sicut intelligendus est capiat: quis est cuius acies mentis ad eum accedat: quis est
qui eum trinitatem sciuisset nisi ipsa sic inotescere voluisset: & quis hominum istam iam sileat tri
nitatem: & tamen quis hominum sicut angeli sapiat trinitatem: Ea ipsa ergo quae de dei aeternitate
veritate sanctitate in promptu & palam sine cessatione dicuntur, ab aliis bene, ab aliis male intel-
liguntur. Immo ab aliis non intelliguntur: qui enim male intelligit: non intelligit. Ab eis ipsis au-
tem a quibus bene intelliguntur, ab aliis minus ab aliis amplius mentis viuacitate cernuntur, et
si a nullo hominum sicut ab angelis capiuntur. In ipsa ergo mente hoc est in interiore homine
quodammodo crescitur non solum vt ad cibum a lacte transeatur: verum & vt amplius atque am-
plius cibus ipse sumatur. Non autem crescitur mole spatiosa: sed intelligentia luminosa: quia &
ipse cibus intelligibilis lux est. Et in epistola ad Deogratias quaestione sexta in fine sic dicit. Sunt
innumerabiles quaestiones quae non sunt finiendae ante fidem ne finiatur vita sine fide: sed pla-
ne retenta iam fide ad excitandum piam dilectionem mentium fidelium studiosissime requiren-
dae: & quod in eis reluxerit, sine typo arrogantiae communicandum: quod autem latuerit: si-
ne salutis dispendio tolerandum. Vult ergo quod aliquid lateat & aliquid pateat: & quod latet planum
est esse fidei, quod vero patet, intellectus. Hinc dicit in epistola ad Consentium. Si iam fidelis ratio
nem poscat vt quod credit intelligat, capacitas eius intuenda est: vt secundum rationem redditam su-
mat fidei suae quantam potest intelligentiam: maiorem si plus capit: minorem si minus: dum tamen
quousque ad plenitudinem cognitionis perfectionemque perueniat ab itinere fidei non recedat. Hic est
quod dicit Apostolus. Et tamen si aliquid aliter scitis, id quoque deus ipse vobis reuelauit. veruntamen
in quod peruenimus in eo ambulemus. lam igitur si fideles sumus ad fidei viam peruenimus: quam si non
dimiserimus: non solum ad tantam intelligentiam rerum incorporearum & incommutabilium, quanta in
hac vita ab hominibus capi non potest: verum etiam ad summitatem contemplationis quam dicit Apostolus
facie ad faciem, sine dubitatione perueniemus. Et addit post aliqua interposita. In qua via (id est in
cuius Christi crucifixi fide) qui eius rectitudinem per dei gratiam comprehendere potuerunt, & phi-
losophi sunt appellati siue oratores, profecto humili pietate confessi sunt sibi in ea fuisse praeuios pi-
scatores non solum credendo firmissimo robore, verum etiam intelligendo certissima veritate. Hoc
(inquit Augustinus) dixerim vt fidem tuam ad amorem intelligentiae cohortarer, ad quam ratio vera
perducit, cui fides animum praeparat. Vnde patet quod dicere quod credibilia sola fide tenenda sunt: &
quod eorum intelligentia in hac vita omnino expectanda non est, valde est perniciosum. secundum quod
dicit Augustinus in eadem epistola. Falsae rationi non solum vera ratio qua id quod credimus intelligamus:
verum & fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. habet nanque fides ocu
los suos: quibus quodam modo verum esse videt quod nondum videt: & quibus certissime videt
nondum se videre quod credit. Porro autem qui vera ratione id quod tantummodo credebat intelligit, pro
fecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intelligere quod credit. Si autem nec cupit: & ea quae in
telligenda sunt credenda tantummodo existimat: cui fides prosit ignorat.

7
⁋ Per haec patent obiecta. Ad primum quod fides & intellectus non stant simul: quia
fides habet obscuritatem, intellectus claritatem: Dicendum quod verum est quando sunt in suis ex-
cellentiis & pura. sed citra excellentias obscuritas non omnino occupata & claritas non omnino pu
ra bene se compatiuntur: & sic stant simul fides & intellectus. Alio modo non, vt patet ex deter-
minatis.

8 ⁋ Ad secundum: quod scientia & opinio non stant simul: ergo neque fides & intellectus: Dicen
dum quod quantum est ex parte notitiae obscurae in opinione & fide, respectu notitiae clarae in scientia
& intellectu, bene teneret similitudo & procederet ratio. Sed aliud est quod reformat pactum: propter
quod non tenet similitudo neque procedit ratio. quoniam quod scitur vel intelligitur cognoscitur Ba97v
quia impossibile est aliter se habere, quod autem opinatur quis, inquantum huiusmodiae, stimat
posse aliter se habere, quod autem creditur & fide tenetur, propter fidei certitudinem, quantumcunque
sit obscura notitia, tenetur quia impossibile sit aliter se habere. Opponuntur ergo scientia & opi
nio: non solum sicut contraria: quae possunt habere medium, scilicet vt obscurum & clarum: sed si
cut contradictoria inter quae non est medium scilicet vt possibile aliter se habere, & non possibile
aliter se habere. Non sic autem fides & scientia: sed solum sicut obscurum & clarum: & ita vt con
traria inter quae cadit medium. Licet ergo scientia & opinio non possunt simul stare in eodem cir
ca idem: quia non possunt concurrere in medio aliquo propter contradictionem quam habent: si
des tamen & intellectus quia solum habent inter se contrarietatem quae in vnum medium po
test concurrere: bene citra suas excellentias in terminis, possunt simul stare, vt patet ex determi
natis. & sic scientia & opinio possent simul stare non impediente eorum contrarietate: si non im
pediret contradictio quam important.