Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1170

Sources:

Ba: Badius1520a

B94r

1
CIrca sextum arguitur, quod addiscens hanc scientiam non acquirit aliam notitiam
eius super notitiam fidei. Primo sic. ii. Corith. v. dicit Apostolus. Quandiu sumus in
hoc corpore peregrinamur a domino. per fidem enim ambulamus non per speciem. Glos.
Modo per fidem tantum illuminamur, non ergo aliquo habitu superiori.

2 ⁋ Secundo
sic. cognitio quae est per speculum & in aenigmate non excedit habitum fidei: quia
speculum & aenigma sunt de essentia fidei. omnis nostra cognitio in praesenti est
huiusmodi. i. Corinth. xiii. Videmus nunc per speculum in aenigmate. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. omnis
cognitio quae est nunc ex parte: destruetur. omnis nostra cognitio quae nunc est, ex parte est, vt patet ibidem. Ex
parte cognoscimus: & ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est: euacuabitur quod ex
parte est. ergo omnis nostra cognitio quae nunc est destruetur. sed non destruetur adueniente quod per
fectum est aliqua cognitio in nobis nisi fidei: & hoc ratione imperfectionis suae & aenigmatis quod ha
bet, quia si aliqua alia esset in nobis: magis perficeretur. sicut perficietur charitas. ergo nunc non est nobis alia
cognitio quam fidei.

4 ⁋ In oppositum est, quoniam si discendo hanc scientiam nullam notitiam super
notitiam fidei acquireremus: frustra ergo esset studere in hac scientia ad inuestigandum ea quae sunt
credita: consequens est falsum. vt habitum est supra. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc, quod sicut in disciplinis circa idem triplex est modus cognoscen
di discipulo possibilis. vnus ex solo auditu: quo credit dictis magistri & eius auctoritati: puta quia lu
na eclipsatur: si hoc dicat ei magister eius. Alius ex aspectu corporali: quo cernit oculis quia lu-
na eclipsatur: sed propter quid ignorat. Tertius ex ratione sola: qua certis temporibus & certis si-
tibus ex motibus solis & lunae circa terram: nouerit lunam necessario eclipsari: licet non videat quia
nunc eclipsatur: neque aliquis hoc ei dicat. Consimiliter in notitia eorum quae sunt fidei in hac scientia
triplex est modus cognoscendi. vnus qui est solius fidei, quasi ex auditu assentiendo diuinae auctoritati.
quia in scriptura sua illa asserit. Roma. x. Eides ex auditu. Alius est ex rei creditae apparentia: quo
modo cognoscunt eam sancti in patria. Tertius modus est medius quo cognoscuntur credita: non solum
auditu: nec apparentia rei quasi visu: sed ex rationis euidentia: qua intellectui conspicuum est naturam
rei sic se habere sicut fides tenet. Quemadmodum enim cognoscendo naturam solis & lunae: & discur
sus eorundem circa terram: per intellectus inuestigationem adiutorio luminis naturalis cum ge-
nerali illustratione diuina potest homini notum fieri quomodo contingit lunam eclipsari: sic co-
gnoscendo naturas terminorum credibilium, vt patris, & filii, & spiritus sancti in diuinis, per intel-
lectus inuestigationem adiutorio luminis supernaturalis & diuinae illustrationis specialis potest ei Ba94v
notum fieri quia spiritus sanctus procedit a patre & filio: & non a patre solo: & sic de caeteris quae sunt
huius scientiae propria, & ad fidem pertinentia.

6 ⁋ Ad cuius ampliorem cognitionem notandum, quod
actus intelligendi importat quandam interiorem notitiam. dicitur enim intelligere quasi intus le-
gere, quod euidenter patet in notitia quam habet intellectus ex eis quae percipit sensu. Cum enim vt dicit Phi
losophus, sensus est susceptiuus specierum sensibilium solum: intellectus a sensu recipit solas species intel
ligibiles sensibilium. Ipse tamen intellectus sub speciebus sensibilium inuestigando quasi subtus fodien-
do, penetrat ad cognoscendum ea quae latent intelligibilia sub speciebus sensibilium: quorum multa
sunt genera. Nam sub speciebus intelligibilibus sensibilium latent quiditates substantiarum accidem
tibus subiectarum: & sub verbis latent significata verborum: & sub effectibus latent causae. Oim talium
notitiam intellectus ab initio vt non est purus: sed solum phantasticus: non habet nisi quasi ex au-
ditu: sed per inuestigationem ex euidentia rationis eam acquirit. Vnde sicut sub speciebus accidem
tium quiditates substantiae, sub verbis significata, sub effectibus causae, per inuestigationem lumine na
turali cognoscuntur: eo quod illa quae latent ad illa quae patent habent colligantiam quasi naturalem: Sic
etiam sub figuris legalibus & prophetalibus integumenta veritatum: & sub terminis aenigmaticis cre
dibilium per inuestigationem lumine supernaturali cognoscuntur propter colligantiam supernatura
lem illorum quae latent ad illa quae patent. Vnde sicut simplici notitia loseph per intellectum cogno-
uit significatum in somnio Pharaonis spiritu prophetico: cuius Pharao solum species sensibiles aper
prehendit: Sic dono aliquo intellectus potest homo spiritualis intelligere veritates credibilium assen
tiendo eis ex euidentia rationis non ex solo auditu fidei: quas alius non intelligit: sed sola fide te-
net. Non enim minoris virtutis est lumen supnaturale ad ostendendum intellectui inuestiganti ea quae la
tent sub sensibilibus supernaturali colligantia, quam lumen naturale ad ostendendum intellectui inue-
stiganti ea quae latent sub aliis naturali colligantia. Vnde hanc inuestigationem Augustinus intelligens fa-
ciendam in expositione sacrae scripturae, dicit in ser. xxiii. super Ioan. Putemus scripturam dei tanquam
agrum esse, vbi volumus aliquid aedificare. Non ergo simus pigri, nec superficie contenti: fodia-
mus altius: donec parueniamus ad petram, de qua dicit apostolus. Petra erat Christus. Qua. scilicet quaeren-
dus est vbique in sacris scripturis. Vnde ad talem intellectum promerendum, primo credendum est
auctoritati sacrae scripturae: deinde studio sacra scripturae diligenti inuestigatione insistendum ad
hoc quod creditum est intelligendum, assistente nobis supernaturali illustratione diuina: quae nobis nunquam deest
in cognoscendis supernaturalibus: sicut nunquam deest in cognoscendis naturalibus, secundum quod habi-
tum est supra: si faciamus quod in nobis est: & ad eius susceptionem nos praeparemus. Vnde non pro-
pter nudum credibilium conceptum sub forma credibilium sacra scriptura exponenda est: sed vt
eorum quae creduntur acquiratur intellectus. secundum quod dicit Augustinus super Ioan. sermo. primo.
Ad quid exponitur si non intelligitur: & sermo. xxii. Ne quis desperet quod possit capere dono dei, quod
loqui dignatus est filius dei. Ergo quae loqui dignatus est: debemus credere quia voluit vt intelli-
geremus: sed si non possumus: praestet intellectum rogatus: qui verbum praestitit non rogatus.
Qui verbum (inquit) meum audit & credit ei qui misit me: habet vitam aeternam. Nunquid igi-
tur nos audire voluit verbum suum, intelligere noluit: quasi dicat, in audiendo & credendo vi-
ta aeterna est: multo magis in intelligendo. Sed gradus pietatis est fides. Fidei fructus, intellectus.
& sermo. xxxix. Hide praecedente quae sanat oculum cordis nostri, quod intelligimus sine obscuri-
tate capiamus: quod non intelligimus, sine dubitatione credamus: a fundamento fidei non receda
mus, vt ad culmen perfectionis veniamus. & sermo. xxxviii. Quisquis ad sciendum verbum dei ad
huc minus idoneus est, lacte fidei nutriatur. fides enim in meritum est: intellectus praemium. In ipso
labore intentionis desudat acies mentis nostrae, vt purget sordiculas nebulae humanae: & serenetur
ad verbum dei. Et patet plane: quia in omnibus huiusmodi dictis Augustinus loquitur de intelli
gere huius vitae: contra eos qui exponunt illud Esaiae, Nisi credideritis non intelligetis, solummodo de
intellectu futurae vitae: ad quem necessario praeambula est fides huius vitae. quamuis enim hoc verum
sit: tamen non solum hoc verum est. Verum enim simul est & pro intelligere praesentis vitae. quod aper
te patet ex illo quod dicit in ser. xxi. Discamus, vt si ille dignum iudicat quod modo verum est intelligamus:
si autem non poterimus: non eamus in id quod falsum est. Melius enim est nescire quam errare. Sed scire
melius est quam nescire: igitur ante omnia conari debemus vt sciamus verba dei: quare enim dicta
sunt nisi vt sciantur: quare sonuerunt nisi vt audiantur: quare audita sunt nisi vt intelligantur: Et
sicut dicit. ii. de lib. ar. nisi aliud esset credere: aliud intelligere: & primo credendum quod intellige
re cuperemus: frustra propheta dixisset: Nisi credideritis non intelligetis.

7 ⁋ Absolute igitur dicendu
quod discens hanc scientiam vt congruit, super habitum fidei acquirit habitum intellectus: vt quae
primo credit fide, postmodum intelligit ratione: & cui primo assentit ita suasus alterius auctoritatem Ba95r
quasi audiendo, deinde assentit motus ab ipsa credibilis veritate vere intelligendo: ita quod id idem
quod ei primo fuit lacteus potus per fidem, postmodum est ipsi solidus cibus per intelligentiam: &
quod vni est potus qui solum tenet fide: alteri est cibus qui capit intellectu. Vnde Augustinus ser
mo. xliiii. parte. ii. exponens illud apostoli ad Corinth. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus:
sed quasi carnalibus, quasi paruulis in Christo lac vobis dedi potum: non solidum cibum. dicit. Ea-
dem in sacra doctrina: non eo modo a carnalibus, quo a spiritualibus cogitantur: quia & illis lac est,
& istis cibus: quia etsi non audiunt amplius, intelligunt amplius. Non enim aequaliter mente percipi
tur, quod fide ab vtrisque pariter percipitur. ltaque fit vt praedicaretur ab apostolis Christus ludaeis scan
dalum, gentibus stultitia, ipsis vero vocatis ludaeis & Graecis, dei virtus, & dei sapientia: sed carnali-
bus paruulis id tantum credendo tenentibus: spiritualibus autem capacibus id etiam intelligendo cernen
tibus. Illis ergo tanquam lacteus potus, istis tanquam solidus cibus. ldem ibidem exponens illud apostoli ad
Corinth. Si quis est inter vos propheta aut spiritualis agnoscit quae scribo vobis. dicit. Quae scri-
psit ad Corinth. aliter ab ipsis paruulis, aliter a capacioribus posse intelligi sciens ait. Si quis est &c.
Solidam profecto voluit esse scientiam spiritualium: vbi non sola commodaretur fides: sed certa
cognitio teneretur: ac per hoc ea ipsa credebant quae spirituales insuper & cognoscebant. Diffi-
cile est vt a me ista intelligat: qui ea in seipso experimento omnino non sentit, quod si non intelligat
credat: ne se ad spiritualem intellectum peruenire posse desperet: quem quaerit omnis qui exposi-
tioni. & studio sacrae scripturae intendit. secundum quod dicit Augustinus in sermo. praedicto. Omnis
de hac re sermo quid agit: nisi vt non solum credatur verum etiam intelligatur & sciatur quod dicitur. Ali
ter enim vanum esset multo studio insistere expositioni sacrae scripturae, postquam credita sunt illa firmiter
circa quorum notitiam laboramus. secundum enim quod dicit Augustinus ser. xxxvii. quod breuiter di-
citur non breuiter potest exponi, vt quod auditur intelligatur.

8 ⁋ Ne autem omnia quae sunt huius scien-
tiae primo credita talia intelligamus, vt intellectum eorum expectemus: Sciendum secundum Augus
s.t lxxxiii, quaestionibus quaes xine vlviii. quod credibilium tria sunt genera. Alia quae semper creduntur & nunquam intelliguntur.
sicut est omnis historia: temporalia & humana gesta percurrens: & hoc maxime praeterita: quae neo
vidimus, nec visuri sumus: & ideo omnino a sensu & intellectu seiuncta sunt. Et de eo quod tale est dicit
quaest. liiii. Quicquid verum est atque a sensibilibus & a mente seiunctum est: eredi tantum non sentiri aut intelli-
gi potest. De talibus dicit in epistola ad Consentium. Visibilium rerum praeteritarum quae temporaliter
transierunt sola fides est, quoniam non adhuc sperantur videnda: sed transacta & facta creduntur: sicut
quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Alia vero mox vt creduntur intelliguntur: vt
sunt omnes rationes humanae, vniversali quae de numeris, vel disciplinis, id est cognita humana ratione de
rebus naturalibus: quia in istis non oportet quod fides praecedat rationem. de quibus dicit in epistola
ad Consentium. Sunt quaedam quae cum audimus non accommodamus eis fidem: & ratione nobis red
dita: vera esse cognoscimus quae credere non valemus. Alia vero sunt quae primo creduntur: &
postea intelliguntur: qualia sunt illa quae in diuinis rebus non possunt intelligi nisi ab his qui mun
do sunt corde, quod sit praeceptis seruatis: quae de bene viuendo accipiuntur. de quibus dicit Augu
stinus ad Consentium, quod neque praeterita, neque futura sunt: sed aeterna permanent: quae sunt inuisi
bilia: sed intellecta conspiciuntur: ac per hoc ipsa quodam modo sibi congruo videntur. haec enim
sunt illa de quibus per se & praecipue est haec scientia tanquam de primis scibilibus in ea, vt infra vi-
debitur: per quorum cognitionem ad cognitionem aliorum proceditur. secundum quod expresse dicit
Augustinus de vera religi. Religionis (inquit) sectandae caput est historia & prophetia: quae cum
credita fuerint: mentem purgabit vitae modus diuinis praeceptis conciliatus: & idoneam faciet spi-
ritualibus percipiendis, quae nec praeterita sunt, nec futura, sed eodem modo semper manentia:
nulli mutabilitati obnoxia, id est vnum deum patrem & filium & spiritum sanctum, qua trinitate
quantum in hac vita datum est cognita: omnis intellectualis, & animalis, & corporalis creatura ab
eadem trinitate creatrice esse inquantum est & ordinatissime administrari sine vlla dubitatione
perspicitur: quo cognito satis apparebit quantum homo assequi potest: quantum necessariis & iu
stis legibus deo suo cuncta subiecta sunt: ex quo illa quae primo credimus nihil nisi auctoritatem
secuti, partim sic intelliguntur: vt videamus esse certissima: partim sic, vt videamus fieri posse
atque ita oportuisse.

9
⁋ Ad primum in oppositum, quod modo per fidem tantum illuminamur: Dicendum quod li
tantum ibi solum excludit notitiam patriae quae est per speciem. Notitia enim quae est hic per intellectum
de credibilibus, nunquam est pura ab omni obscuritate fidei, vt dicetur in sequenti quaestione vnde dicit ibi Ba95v
Glos. Est illuminatio per fidem: est illuminatio per speciem. Modo per fidem tantum illuminamur: non per
speciem. Homini enim vitam mortalem adhuc agenti non potest contingere vt dimoto atque discus
so omni nubilo phantasiarum corporalium: serenissima incommutabilis veritatis luce potiatur.

10 ⁋ Ad
secundum quod ex hoc eodem processit quod praesens nostra cognitio non excedit fidem: Dicendum quod ve-
rum est: ita quod sit intellectus purus fidei omnino impermixtus de aliquo, fide scilicet de eodem maxi
me quo ad per se credibilia totaliter euacuata. Quo ad aliquid tamen potest haberi intellectus de eodem
de quo prius habebatur sola fides: vt in sequenti quaestione patebit.

11 ⁋ Ad tertium quod omnis nostra
cognitio in praesenti est ex parte: ergo destruetur: Dicendum quod cognitio dicitur ex parte duplici-
ter. vno modo propter obscuritatem speculi & aenigmatis: alio modo propter defectum perfectionis.
Primo modo ex parte est cognitio fidei. Et ideo oportet eam euacuari cum venerit visio per spe-
ciem: quia non compatiuntur se: sicut non potest aliquis simul videre alium per imaginem eius in
speculo, & facie ad faciem: secundum quod vtranque harum cognitionum distinguit apostolus conse-
quenter cum subiungit dicens. Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad fa-
ciem. vbi dicit Glos. Nunc imagines veritatis per fidem videmus: tunc res ipsas a simili sese recto vul
tu aspicientium. Secundo modo ex parte est omnis cognitio per intellectum in praesenti respectu in
tellectus qui erit in patria: vbi iste intellectus complebitur. sicut etiam ibi complebitur charitas. &
tangit Glos. In praesenti enim incomplexa credibilium per se conspicimus intellectu & lumine ratio
nis naturalis per imagines rerum naturalium: sed complexionum ipsarum veritates in quibus con-
sistunt articuli fidei: ex manuductione fidei intelligimus intellectu in lumine & illustratione su-
pernaturali: sed imperfecte. Quae quidem imperfectio complebitur in suturo: vbi intellectu natu-
rali in lumine gloriae videbimus incomplexorum veritates: & per hoc perfecte veritates complexio
num ex ipsis. Vnde talis cognitio ex parte in praesenti non destruetur in futuro: sed perficietur ma
gis.

12 ⁋ Vnde notandum quod quinque sunt modi humanae cognitionis per intellectum. Prima lumi-
ne supernaturali: & modo supernaturali: & de re supernaturali: qualem in gloria habent angeli
& sancti de deo & de rebus diuinis. Secunda lumine supernaturali: modo naturali: de re natu-
rali: qualem habent fideles per fidem de rebus naturaliter cognitis. Tertia lumine supernatu-
rali: modo naturali: de re supernaturali: qualis habetur in praesenti a fidelibus de rebus per se cre-
dibilibus, vel obscure per solam fidem, vel quodammodo clare per scientiam & rationem. Quar-
ta lumine naturali: modo naturali: de re naturali: qualem habent philosophi de rebus sensibili-
bus. Quinta lumine naturali: modo naturali: de re supernaturali: qualem habent philosophi de
substantiis spiritualibus.