Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e117

Sources:

Ba: Badius1520a

B14v

1
CIrca quintum arguitur quod non contingit hominem scire per seipsum acquirendo scientiam si
ne doctore. Primo sic. in eo quid homo potest per se acquirere frustra quaerit auxilium alterius
Nunc autem homo vt sciat non frustra quaerit alterius auxilium vt paret. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
m Philosophum. ix. metaphysi. nihil procedit de potentia ad actum nisi per aliquid praeexistens
actu tale quale est illud in potentia, quare cum homo vt dictum est in quaestione proxima, ex
se solum est in potentia sciens, non potest fieri in actu sciens nisi per aliud sciens in actu. hoc
autem est doctor aliquis. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. secundum philosophum in elen. Oportet eum credere
qui discit. Em autem Augustinus de moribus eccle. quod credimus debetur auctoritati. nuilus ergo addiscit
nisi credens auctoritati. hoc autem est acquirere scientiam non nisi ab aliquo docente. ergo &c.

4 ⁋ Oppositum argui
tur primo sic Philosophus dicit. i. metaphysicae. Ars sit cum ex multis experimento intellectis vna fit vniversalis de
similibus acceptio
. & ibidem. Experientia artem fecit. Sed experientiam de rebus scibilibus potest homo capere per
se sine omni doctore. & similiter naturali ratione potest colligere vniuersalem de similibus acceptionem: quia sm
Commenta. super prologum de anima, Intellectus facit vniuersalitatem in rebus. ergo &c.

5
⁋ Ad intellectum huius quaestionis notandum est in principio quod omnis cognitio est
per assimilationem cognoscentis ad cognitum. vnde dicebant quidam philosophantium, vt recitat Philosophus in primo
de anima: quod intellectus compositus esset ex omnibus quatenus omnia cognosceret. Sed hoc est impossi-
bile sm quod contra eos ibidem determinat Philosophus, vt per rerum substantiam eis assimiletur, non enim oportet
vt sit naturae ignis ad hoc vt cognoscat ignem: neque naturae aquae ad hoc vt cognoscat aquam: & sic
de caeteris. Sed solum oportet vt assimiletur eis informatus per earum species. vnde sm quod determinat. ii. &. iii.
de anima, oportet intellectum esse potentiam passiuam speciei susceptiuam: & se habere ad intelligibilia sicut
sensum ad sensibilia: & ideo ab omnibus esse immixtum & nulli habere quicquam conmune vt omnia intelligat
vt de se sit intellectus omnes formae quae recipiuntur in eo non actum, sed potentia. & sic intellectus de se quodam
modo est omnia intelligibilia. Sed actu nihil eorum est antequam intelligat: sed sicut tabula apta scripturae ni
hil habens actu scriptum in ea. Est ergo de se in potentia essentiali receptiua: quae per se non exit in actum:
sed per illud quod recipit de specie intelligibilium. lpsae etiam species intellectus quibus in rebus sensibilibus infor
mari debet extra intellectum non sunt intelligibiles in actu, sed in potentia solum: & ideo nec de se possunt fie
ri in actum vt moueant intellectum passiuum. Oportet ergo ponere virtutem aliam existentem in actu quae intelligibi
lia in potentia facit intelligibilia in actum, vt possint actu mouere intellectum passiuum. Haec autem est vis quan
appellamus intellectum agentem: qui ponitur altera potentia animae cum possibili: vt possibilis intellectus se habeat ad intel
ligibilia sicut perspicuum in medio & organo ad colores: & agens ad omnia ista sicut lux. vt sicut lux facit
colores esse in actu vt moueant medium & oculum: sic intellectus agens facit intelligibilia esse in actum vt moueanti
tellectum possibilem & fiat intellectus vnum in actu compositum ex intellectu & intelligibili, sicut ex ma-
teria & forma. Intellectus autem possibilis sic informatus specie intelligibilium statim in lumine intelle
ctus agentis sine omni notitia actuali vel habituali generali vel speciali praecedente: sed potentiali so-
lum: de qua notitia potentiali dicit Glos. super illud ad Heb. i. Cum sit splendor. Deus inseminauit animae ini
tia intellectus & sapientiae: Naturaliter concipit primas intentiones intelligibilium incomplexorum primo
cognoscendo terminos & quiditates rerum. & sic primo informatur mentis intelligentia primis re-
rum conceptibus: vt expressissimis similitudinibus veritatis rerum in actuali consideratione mentis descriptis, vt
sunt intentiones entis & vnius numeri & magnitudinis & caeterorum incomplexorum quae sunt prima na- Ba15r
turaliter intellecta & incomplexa. Et vocatur eorum intellectus indiuisibilium intelligentia: quae mens primo na-
turaliter cognoscit terminos: ex quorum collectione adinuicem per intellectum componentem & diuidentem con-
similiter concipit naturaliter sine omni discursu primas conceptiones intelligibilium conplexorum, vt quod totum est
maius sua parte. Si ab aequalibus aequalia demas, quae relinquuntur remanent aequalia. De quolibet affirmatio
vel negatio & non simul de eodem. &c. huiusmodi: quae sunt prima principia scientiarum conplexa naturaliter in
tellecta, prius tamen intellectis terminis. De talibus enim dicit Philosophus: quod principia cognoscimus inquantum
terminos cognoscimus. Et sunt ista quasi principia per se naturaliter intellecta cuiuslibet scientiae ex
puris naturalibus acquirendae. Quod dico propter notitiam syncerae veritatis: & etiam propter notitiam scibilium
supnaturalium, vt sunt ea quae sunt fidei & reuelationis: quae ex puris naturalibus & ita per se acquirendo homo
scire non potest: sed solum per illustrationem diuinam: & ita deo interius docente, vt dictum est supra, quid se-
cunda & infra dicetur. In illis autem primis principiis naturalibus includitur in potentia notitia omnium par-
ticularium conclusionum quae sequuntur: quae per studium & diligentiam ductu rationis naturalis de potentia de
ducuntur in actum, vt intellectus ea in actu sciat & in particulari: quae in principiis sciuit in potentia &
in vniversalis & per hunc modum generatur in anima scientiae habitus perfectus reponendo in habitu memoriae quod
prius lucebat in consideratione intelligentiae: vt intelligentia ad memoriam recurrens cum opus fue
rit, iterum consimili notitia actualis considerationis informetur. lta quod cognitio omnis intellectualis tam pri-
cipiorum quam conclusionum sit acquisita & nulla innata. Sed cognitio principiorum naturaliter acquiritur:
quia nec studio nec deliberatione. & quo ad hoc dicitur cognitio eorum naturalis. Cognitio vero conclu
sionum voluntario studio & mentis indagatione acquiritur: & ideo nullo modo dicitur naturalis.

6 ⁋ Hinc dicit
Commen. super. iii. de anima. Intellectus qui in nobis est, duas habet actiones: quarum vna est comprehendere in
tellecta: alia est extrahere formas & denudare a materiis. quod nihil aliud est nisi facere eas intellectas
in actu postquam erant in potentia. Intellecta autem duobus modis fiunt in nobis: aut naturaliter & sunt pri-
mae propositiones: aut voluntate & sunt intellecta acquisita ex primis propositionibus.

7 ⁋ Sed circa de
ductionem intellectus de potentia in actum: Sciendum quod sicut in naturalibus aliquando principium agens in
tra, ita potens est vt sine omni adminiculo exterioris agentis potentiam potest in actum deducere: aliquan-
do vero ita est debile quod sibi non sufficit ad illud sine adminiculo agentis exterioris. verbi gratia, in aegro
tante aliquando vis naturalis intra curatiua morbi tam potens est vt sine omni adminiculo exteriori
& adiutorio medici & medicinae de potentia sano faciat actu sanum. Aliquando vero est tam de-
bilis vt hoc non possit facere sine adiutorio medicinae exterioris. Similiter contigit in proposito quod aliquis
homo aliquando inuenitur ex solertia naturali ita subtilis & industrius, vt solo adiutorio interiori
luminis intellectus agentis possit ex primis principiis naturaliter intellectis elicere ductu naturalis
rationis conclusiones proximas: & ex illis alias vlteriores: & sic deinceps gradatim & ordinatim proceden-
do vsque ad conclusiones vltimas particulares rei cognoscendae. De tali homine dico quod per se & sine omni
doctore exteriori potest dicto modo sibi perfectam scientiam acquirere. Tunc enim opinamur vnumquodque
cognoscere cum cognoscimus causas primas & prima principia vsque ad elementa. Sicut scribitur in
principio Physicae. vbi dicit Commntatorm quod doctrinae ordinatae est incipere a cognitione primarum causarum rei
cognoscendae perfecte vsque ad causas propinquas. Quando vero homo ex naturali industria non est talis
dico quod per se scientiam alicuius rei perfectam acquirere non potest sine doctore: potest tamen aliquem gradum
in ipsa acquirere maiorem vel minorem secundum qualitatem subtilitatis maioris aut minoris in ipso, ma
xime adhibitis studio & diligentia, quia studio acuendo ingenium aliquando recuperat id in quo
natura deficit. secundum quod dicit Boethius de dii. schol. Studio diligenter immorandum est. Diligentia enim
cuiuslibet obtusitas permolitur. Et Chrysosto. super illud Matth. xxii. de resurrectione mortuorum. Non legi-
stis dicit, ex lectionum diligentia nascitur scientia. lgnorantia autem negligentiae est filia. Et sicut est in hoc
dispositio diuersa in diuersis ex parte luminis naturalis menti inhaerentis: Sic ex parte luminis diui
ni menti assistentis vt dictum est. & ita propter diuersam vtriusque dispositionem in diuersis diuersi
mode se habent diuersi ad scientiae inuestigationem per seipsos. Credo igitur quod per se homo sine omni docto-
re exteriori ex puris naturalibus potest scientiam sibi acquirere. Sic enim ab initio artes repertae sunt:
vt dicit Philosophus. i. metaphysicae. Sed tamen nullus per se ad perfectum aliquod deducere potuit, vt dicitur. ii. metaphy.

8
⁋ Ad primum in contrarium quod frustra quaereret homo alterius auxilium si per se posset
scientiam acquirere: Dicendum quod non est verum: quia facilius citius & perfectius homo scientiam
per magistrum acquirit: quam per se vt patebit in sequenti quaestione.

9 ⁋ Ad secundum: quod homo est in potentia sciens i
& ideo non potest procedere in actum sine aliquo existente in actu: Dicendum quod licet idem secundum idem non sit potens
seipsum ducere de potentia in actum: quando tamen in vno sunt duo quorum vnum est principium actiuum, alterum
passiuum: potest bene seipsum per id quid est in ipso in actu, deducere in actum id quod est in ipso in po Ba15v
tentia. Sicut contingit in animatis quod mouentur ex seipsis: quia sunt diuisibilia in duo: quorum vnum est
per se mouens, vt anima: reliquum vero per se motum vt corpus: sicut dicitur. viii. Physicae. Sic contingit in proposito: quoniam
anima humana habet in se agens quo potest omnia facere quae pertinent ad actum intelligendi: & possibile quo
potest omnia fieri: vt dicitur. iii. de anima. Species enim vniversalis recepta in possibili per agens mouet possibile & in
format vt actu speculetur: tanquam ratio concipiendi verbum mentis in quo speculatur notitiam veritatis vt di-
ctum est supra, quies secunda & tertia.

10 ⁋ Ad tertium quod nullus addiscit nisi credens auctoritati: Dicen
dum quod dictum illud exponit seipsum. Bene enim verum est quod discere proprie sumendo discere non con-
tigit fine doctore: quia discere dicitur relatiue ad docere. Sed iste non est omnis modus sciendi. quia prae
ter hunc est alius scilicet sciendo per propriam inuentionem. secundum quod dicit Philosophus in elen. Quod quis nouit, inueniendo
vel addiscendo nouit. Vnde noscere inueniendo non est addiscere nisi large sumpto vocabulo pro inuestigare: vbi
nulli oportet credere: sed solum ex notitia priorum procedere ad notitiam posteriorum, vt dictum est.