Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1159

Sources:

Ba: Badius1520a

B93r

1
CIrca quintum arguitur, quod ad notitiam huius scientiae requiritur donum gratiae gra-
tum facientis. Primo sic. homo non potest addiscere hanc scientiam nisi requiescat
in eo spiritus sanctus. Sed non requiescit in aliquo nisi per donum gratiae gratum fa
cientis: quia deus charitas est. ergo &c. Probatio maioris est. Chrysosto. dicit su
per illud Matth. vii. Et ego sum homo positus sub potestate. Non quia obscura
sunt aut profunda mysteria veritatis non omnes ea cognoscunt: sed quia per-
uersa sunt corda eorum: & non requiescit in eis spiritus veritatis. propterea ergo spiritus veritatis fugit
ab eis, qui rectus est corde, vt requiescat in eo spiritus veritatis, non potest longe esse a veritate.

2 ⁋ Se
cundo sic. Augustinus in ser. quodam de dei timore dicit. Multos reperimus negligentissimos iustitiae
& auidissimos sapientiae. Hos docet diuina scriptura peruenire non posse ad id quod appetunt nisi ser
uando quod negligunt. Serua (inquit) iustitiam: & praebebit tibi domins quam cupis sapientiam. sed illa non potest
seruari sine dono gratum faciente. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est Glos. super illud. i. Corith. xiii. Si no
uero omnia mysteria. vt dictum est supra.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod triplex est modus sciendi hanc scientiam. vnus modus est
quo quis ea quae sunt huius scientiae sola fide discernit. Alius quo ea defensare nouit. de quibus di-
ctum est in praecedenti. quod Tertius est quo ea quae nouit intellectu assentit affectu: vt ei sapiant in affectu
quae nouit intellectu. vt iuxta proprietatem vocabuli haec scientia sit proprie sapientiai. i. sapida scien-
tia. Primis duobus modis bene contingit addiscere hanc scientiam sine dono gratum faciente: sed so
lum dono gratis dato. vt per donum fidei informis quo ad primum modum, vel per donum alicuius
illustrationis diuinae vltra gradum illustrationis communis: & hoc quo ad secundum modum. Tertio
autem modo non contingit omnino eam addiscere sine gratia gratum faciente: quia illa solum fa-
cit vt homines spiritualiter sapiant quae audiunt: & tali auditori solummodo ista scientia valet ad salutem.
& solummodo talis valet huic scientiae ad eam perseueranter sustinendam, sicut verus eius amator & amicus.
secundum quod dicit Augustinus in epistola ad Vitalem. Id opus est gratiae: quam quid accipiunt doctrinae salutari sanctarum
scripturarum etsi fuerit inimici fiunt amici: quam qui audiunt & legunt sine gratia dei, eius peiores efficiuntur
inimici: & lex dei atque doctrina quamuis sancta & iusta & bona: tamen occidit si non viuificat spiritus: per
quem fitvt non audiendo sed obediendo: neque vt lectione: sed dilectione teneat. Agnoscamus gratiam Ba93v
quae fecit prodesse doctrinam, quae gratia si desit, videmus etiam obesse doctrinam. De primis duobus
modis discendi procedit ratio secunda. de tertio procedit prima: & est iste verissimus & perfectissimus
modus discendi hanc scientiam: & sic addiscens eam propriissimus auditor eius est: quia ipse solus
perfecte percipere potest ea quae dei sunt: quae non potest percipere animalis homo: qualis est omnis sine gratia
gratum faciente existens. Vnde & iste solus finem huius scientiae potest attingere. secundum quod dicit Au
gust. talem auditorem hortando ad auditum huius scientiae, in fine primi de doctriu, christia. Cum quisque
cognouerit finem praecepti esse charitatem de corde puro & conscientia bona & fide non ficta: ad tra-
ctationem illorum librorum securus accedat. Vnde & qui hoc modo scit hanc scientiam vt capiat
affectu: quae intelligit intellectu: solum perfecte & vere nouit hanc scientiam. secundum quod dicit Chryso.
super illud Matth. Et aperti sunt ei caeli. Caeli (inquit) sunt scripturae diuinae in quibus habitat deus. Si
cut enim in caelo celatur deus: ita & in scripturis absconditur: & sicut hoc caelum corporale omnes
quidem homines vident: non autem aspiciunt deum inhabitantem in eo: ita & diuinas scripturas omnes
quidem homines legunt: non tamen omnes intelligunt deum veritatis positum in scripturis: nisi qui
fuerit baptizatus, vt accipiat spiritum sanctum. Vnde & apostolis priusquam baptiaati erant spiritusan
cto: erant clausae scripturae. postquam aperuit eis sensum insuffians eis spiritum sanctum: tunc reseratae
sunt omnes scripturae ante oculos cordis eorum. Ergo qui baptizatus est: & meretur accipere spiri
tum sanctum, aperiuntur ei omnes scripturae: vt intelligat quae ibi posita sunt mysteria veritatis. Pro-
pterea autem non aperiuntur omnibus: quoniam quidam falsum baptisma habentes non possunt acci-
pere spiritum veritatis. Quosdam autem non baptismus impedit ne accipiant spiritum sanctum, &
aperiantur eis scripturae: sed propositum malum, quamuis bene fuerit baptizati. ldem super illud Petite
& accipietis. Et non timentes deum inueniunt scientiam legendo & studendo: sed non illam quae ex
deo est: sed hanc quae ex natura carnali per exercitationem carnis acquiritur: quam habuerunt etiam
& gentilium studiosi. Qui enim actionibus non instat: nec operibus bonis: sed per solum studium le-
ctionum factus est sapiens: quando aliis praedicat ipse sibi non sentit quod praedicat: alios forsitam terret:
ipse tamen non timet: alios admonet credere: & ipse non credit quae dicit, quando alios docet: abintus conscien
tia eius ridet sibi de verbis suis: quia scientia quae est ex solis lectionibus ex ore procedit: quae autem
de spiritu sancto est: ex corde profertur. & ideo spiritualis scientia non solum discitur: sed etiam an
te scitur, non tantum in scripturis legitur: sed ex corde suggeritur. & si alios terret: ipse amplius timet.
& omne quod loquitur, non lectione sed experimentatione probat. De quo dicitur in collat. patrum
exponendo illud Psal. Montes excelsi ceruis. Quisquis discretionis virtute munitus ad figuram rationa-
lis cerui mentis alacritate peruenit: pascitur in propheticis & apostolicis montibus i. i. excellentissi-
mis eorum ac subtilissimis sacramentis: vt omnes quoque psalmorum affectus in se recipiens ita incipiat
decantare: vt eos non tanquam a propheta compositos, sed velut a se editos quasi orationem propriam
profunda cordis compunctione depromat, vel certe ad suam personam aestimet eos fuisse directos: eo-
rumque sententias non tunc tantummodo prophetam, aut in propheta fuisse completas: sed in se quo-
tidie geri implerique cognoscat. Tunc enim scripturae diuinae nobis clarius perpatescunt: & quodam
modo venae medullaeque panduntur: quando experientia nostra non eas tantum percipit: sed etiam prae-
uenit notionem: sensusque verborum non per expositionem nobis: sed per documenta reserantur.
Eundem namque praecipientes cordis affectum: quo quisque decantatus vel descriptus est Psalmus, velut
auctores eius facti praecedimus magis intellectum ipsius quam sequamur, id est: vt prius dictorum
veritatem quam notitiam colligentes, quid in nobis gestum sit, vel quotidianis geratur incursibus, sem-
per praeueniente meditatione quodammodo recordemur in Psal. & velut in speculo purissimo paruidem
tes efficacius cognoscamus: & ita magistri affectibus eruditi: non vt audita: sed tanquam perspecta: &
memoriae commendata palpemus: & velut ipsi rerum naturae insita de interno cordis parturiamus
affectu, vt eorum sensum non textu lectionis sed experientia praecedente penetremus. Vt autem ta
li modo sciamus hanc scientiam, non sufficit fides quaecunque aut illustratio: sed necessario requiri
tur fides operans per dilectionem. de quo dicit Christus. Ioan. vii. Siquis voluerit facere voluntatem
eius qui misit me: cognoscet de doctrina eius, quod exponens Augustinus ser. xxix. dicit. Quid est cognoscetes
hoc est intelliget, quid est voluntatem eius facere: hoc est credere, vt credatis in eum. quid est crede
re in eum: credendo amare: credendo in eum ire: & eius membris incorporari. lpsa est ergo fides quae
per dilectionem operatur: haec in te sit: & intelliges doctrinam dei. Hinc dicit lxxxiii, quaestionibus quaes ine vlviii. Quae
primo creduntur & postea intelliguntur: sunt illa quae in diuinis rebus non possunt intelligi nisi
ab his qui mundo sunt corde, quod sit praeceptis seruatis quae de bene viuendo accipiuntur. Et ideo
dicit. i. par. super loannem. ser. xviii. Mores perducunt ad intelligentiam. genus vitae perducit ad genus scien
tiae. Item in ser. de lacob & Esau. Vultis plus capere: crescite: vultis crescere: bene viuite, qui enim Ba94r
non vult bene viuere: non vult crescere. Reuera qui per hunc modum hanc scientiam didicerit, vt
non scientiam sed vt verissime sapientiam: gustu spirituali sapidam eam optinebit, vt sapientia fiat
ei secundum nomen suum sapida scientia a sapore dicta: quia non solum illuminat intellectum: sed ad amo-
rem & delectationem spiritualem inflammat affectum. secundum enim quod dicitur Ecclesiastici. xl. Vi-
num & musica laetificat cor: & super vtraque delectatio sapientiae. Et ideo sapiens dicit de seipso. Sapien
tiae. viii. Intrans in domum meam conquiescam cum illa. non enim habet amaritudinem conuersatio il-
lius nec tedium conuictus illius, sed laetitiam & gaudium. Vnde Grego. exponens illud lob. Quis
posuit in visceribus hominis sapientiam: dicit. Notandum vero quod sapientia diuinitus inspirata in
visceribus hominis ponitur: quia nimirum quantum ad electorum numerum spectat: non in solis vo-
cibus: sed etiam in sensibus datur, vt iuxta quod loquitur lingua, viuat conscientia: & lux eius tanto clarius
resplendet in superficie: quanto verius inardescit. Hanc ergo sapientiam reuera homo sine gratia gra
tum faciente optinere non potest: quia vt de ipso dicitur Sapien. ii. In maliuolam animam non in-
troibit sapientia: neque habitabit in corpore subdito peccatis. Siqua enim ipsi sciunt, sine sapore dul
cedinis spiritualis haec sciunt. Videt enim lucem sapientiae eorum intellectus: sed dulcorem eius
non gustat eorum affectus. Vnde sicut longe positi a radio diuinae lucis, solum illuminantur non autem
inflammantur. Vnde & de tali modo discendi hanc scientiam dicit Orig. in Glos. Exo. xxxiiii. Dum legen
tes sacras scripturas non intelligimus, dum obscurae sunt & clausae: nondum conversi sumus. conversis enim sta
tim aufert velamen. Dis qui cum recitantur verba legis aliquibus fabulis occupatur, aduersus est: & qui
de negotiis seculi de pecunia de lucris & de dominiorum cupiditate sollicitus est: qui gloriae seculi: &
mundi honoribus studet: aduersus est. Qui etiam ab his videtur alienus assistit animo: & audit ver-
ba legis: vultu autem atque oculis intentus: corde tamen atque cogitatione vagatur, aduersus est. Quid er
go conuerti: Si his omnibus terga vertamus, studio actibus mentis & sollicitudine verbo dei ope-
ram demus: in lege eius meditemur die ac nocte: omnibus deo vacemus & exerceamur in testimo
niis eius: hoc est conuersum esse ad dominum.

5 ⁋ Per iam dicta patent obiecta inspicienti.