Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1148

Sources:

Ba: Badius1520a

B92v

1
CIrca quartum arguitur: quod ad istam scientiam discendam non sufficit lumen fidei. Primo sic.
quoniam si solo lumie fidei sufficienter disci posset, ergo plus pollens fide plus proficeret
discendo hanc scientiam: quia posita causa necesse est poni effectum. Consequens falsum est
secundum Augustinus xiiii. de Tri. capitulo i. ergo &c.

2 ⁋ In oppositum videtur esse Augustinus qui dicit de
doctrina christiana ii. Sacra scriptura non asserit nisi fidem. nihil autem discendum
in scientia nisi quod asserit. ergo in hac scientia nihil discendum est nisi fides. illa
discitur solo lumine fidei. ergo &c.

3
⁋ Dicendum ad hoc: quod ista scientia cum sit homini de necessitate salutis, est ei necessa
ria: non solum eam sic recipere vt veritati credibilium assentiat: sed etiam sic eam percipere: vt veritatem cre-
dibilium piis opitulari: & contra impios ab omni falsitate defensare sciat. Primum necessarium est cuilibet. Se
cundum est necessarium solum maioribus & superioribus in ecclesia: vt dictum est supra de auditore huius scientiae
nisi enim per maiores piis credibilia exponerentur & suaderentur: ac contra aduersarios defenderetur: de faci
li a cordibus infirmorum fides periclitaretur. Vnde diuina sapientia quae clara notitia visionis ex euidentia rerum no
uit ea quae sunt credenda: & quomodo piis debent opitulari: & quomodo contra aduersarios defendi Ba93r
X
possunt ab omni falsitate, iuxta duo opera sapientis: quae sunt: non mentiri de quibus nouit: & men
tientem posse manifestare: ea dupliciter homini dignata est reuelare: & ipsum in eisdem sapientem
posse facere. vno videlicet modo veritates credibilium homini indicando: ne omnino in eis mentiatur ap-
prehendendo credibile, sicut est in rei veritate. Secundo modo veritates credibilium dilucidando: ne
in eis vllo modo vacillet ea aliis suadendo: & contra alios defendendo. Ad sciendum credibilia quae sunt
huius scientiae primo modo & ad eam addiscendam sufficit solum lumen fidei: quia sic sciuntur
credendo solum. Ad sciendum vero ea secundo modo: & ad sic addiscendum hanc scientiam, necessario re-
quiritur illustratio aliqua superior illustratione fidei: quia hoc modo sciuntur non solum credendo:
sed & credita intelligendo. vt infra videbitur. Et sicut primum fit auctoritate scripturae acquiescen-
do adiutorio luminis fidei: sic sit secundum veritatem scriptorum percipiendo adiutorio alicuius
illustrationis superioris. de qua dicit Augustinus contra epistolam fundamenti. Quod credimus intelligere me-
reamur: non iam hominibus sed ipso deo intrinsecus mentem nostram illustrante atque firmante. Hos
duos modos sciendi credibilia huius scientiae distinguit Augustinus cum dicit. xiiii. de trinitate. c. i. Aliud est sci
re tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam. Aliud vero scire
quoniam hoc ipsum scire & piis opitulatur: & contra malos & impios defenditur. Qua scientia non pol
lent fideles plurimi: quamuis polleant ipsa fide plurimum, quam vt ait Augu. ibidem, Apostolus scientiam
appellare videtur cum dicit. i. Corith. xii. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae: alii sermo scien-
tiae: alii fides. Glosid i. de diuinis intelligentia: scientia de humanis: fidei constantia. Sicut ergo haec con
stantia fidei quod est donum gratis datum, differt a fide quae est virtus, in eo quod ipsa datur dono ali-
quo superiori: sic notitia quae scientia vel sapientia est huius scientiae necessario differt a notitia
fidei: ita quod illustratione aliqua superiori datur quam habeatur ex notitia fidei: & scire hanc intelligendo
eam tali illustratione, hoc est proprie scire eam.

4
⁋ Per haec patet obiectum in oppositum, quod haec scientia non asserit nisi fidem. Dicem
dum quod verum est: quia non asserit nisi ea quae sunt fidei. sed ea quae sunt fidei, cognosci possunt discer
nendo quae credenda sunt: & quae non. quod potest fieri solo lumine fidei, vel conspiciendo quomodo ea piis
opitulari debent: & contra impios defensari: ad quod necessario requiritur illustratio superior illustra
tione fidei: sicut est superior cognitio.