Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1136

Sources:

Ba: Badius1520a

B91v

1 Ba91v
CIrca. iii. arguitur quod ista scientia addisci possit ab homine sine lumine fidei. Primo sic
non minor requiritur illuminatio in cognitione prophetica per reuelationem, quam in cognitio
ne huius scientiae per doctrinam. vnde & primi doctores istam scientiam quasi prophetica
reuelatione susceperunt: sed ad cognitionem habitam prophetica reuelatione non re
quiritur lumen fidei. ergo nec ad notitiam huius scientiae per doctrinam.

2 ⁋ Secundo sic: qui
per se sufficiens est ad cognoscendum terminos & principia ex terminis composita (quia
principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, secundum Philosophum) & quid potest cognoscere prin
cipia: & illa potest cognoscere quae sequuntur ex ipsis. sed homo sine lumine fidei potest cognoscere omnes
terminos huius scientiae: quid deus: quod mundus: quid creare: quid pati: quod homo: quid virgo: quid mater.
Hoc enim vt dictum est supra, oportet intelligere antequam credere. ergo sine lumine fidei potest cogno-
scere principia huius scientiae complexa ex his: vt quod deus creauit mundum: quod deus homo passus est: quod vir-
go mater est, quare & sine lumine fidei potest scire omnia quae consequuntur ex his. haec sunt omnia huius
scientiae. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic: infideles & haeretici fingendo se fideles: audiendo a magistris catholicis
hanc scientiam per studium & exercitium possent fieri magistri in ea, & alios docere: sicut fecit Arrius: sed
hoc non posset fieri nisi discendo hanc scientiam sine lumine fidei. ergo &c.

4 ⁋ Oppositum arguitur sic. super
illud. i. Corint. ii. Sapientiam loqmur inter perfectos: dicit Glos. Quae non est humana ratione comprehensibi-
lis: sed spiritus efficacia credibilis. sed talis non potest disci sine fide. ergo. &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc. quod cum ista scientia sit de eis quae facultatem naturalis rationis ex-
cedunt propter intellectus nostri debilitatem: & eorum elongationem: vt dictum est: oportet vt eius
notitiam capiat ab eo quid eam nouit. Nunc autem ita est: quod omnis discens qui propter debilitatem intellectus sui
& elongationem intelligibilis ab eo: non potest statim per euidentiam videre rerum veritates: necesse ha
bet primo credere illi qui eas nouit: a quo debet earum notitiam accipere. Quare discentem in hac
scientia primo oportet veritates eius credere, & fide tenere ab eo a quo expectat eas euidenter scire: cum
nutritus per fidem, ad hoc vt euidenter eas sciat factus sit idoneus. Ille autem solus deus est: de ipso enim pri
cipaliter est ista scientia: & credenda omnia: & ipse solus seipsum perfecte nouit. Eidem ergo exhibendo
deo: vt teste veritatis eorum quae dicuntur in hac scientia: oportet addiscere hanc scientiam: vt per si
dem primam praeparemur ad eius intelligentiam: cui vt dicit Augustinus xi. de civiat dit fidem adhibemus de his rebus quaes
ignorare non expedit: nec per nosipsos scire idonei sumus. hoc tamen mediantibus testibus aliis quibus ille
reuelauit: secundum quod dicit ibidem. Nam si ea sciri possunt testibus nobis quae remota non sunt
a sensibus nostris siue interioribus siue exterioribus: vnde & praesentia nuncupantur: profecto ea quae re
mota sunt a sensibus nostris: quoniam nostro testimonio scire non possumus: de his alios testes re
quirimus: eisque credimus qui viderunt: qui haec in illo incorporeo lumine didicerunt: & haec tanquam
verba nobis proponentibus: non autem tanquam verborum intellectum praebentibus. hoc enim solius dei
est: secundum quod dicit Aug. i. ser. super Ioan. exponendo illud. In principio erat verbum. & vocan-
do scriptores huius scientiae montes: dicit. Nisi montes ista dicerent: vnde omnino cogitaretis non in-
ueniretis. ergo ex montibus venit nobis auxilium: vt hoc vel audiretis. Sed nondum potestis intellige
re quod audistis. Inuocate auxilium a domino qui fecit cae. & ter, quia montes sic poterunt loqui: vt non
possent ipsi illuminare: quia & ipsi illuminati sunt audiendo. Inde qui dixit, hoc accepit: loannes ille qui
discubuit supra pectus domini: & de pectore domini bibit quod nobis propinaret: sed propinauit verba: intelle
ctum vero inde debes capere vnde & ipse bibit quid tibi propinauit: vt leues oculos ad modotes: vnde veniat
tibi auxilium: vt inde tanquam calice. id est verbum propinatum acciperes: & tamen quia auxilium tuum a domino qui se.
cae. & terr. inde impleres pectus vnde ille impleuit. Solus enim ille qui fidem dedit: potest praestare intellectum:
sed hoc secundum conmunem cursum: non nisi fide praecedente: per quam homo ad intellectum sit idoneus
vt videat ex euidentia rei vel rationis quod prius sola fide tenebat. Hic dicit Augustinus li. de ordi. ii. Nullus
hominum nisi ex imperito peritus fit. Nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus
& quali vita esse docilis possit. Euenit vt omnibus bona magna & occulta discere cupientibus non
aperiat nisi auctoritas ianuam: quam quisque ingressus sine dubitatione vitae optimae praecepta sectatur: per
quae cum docilis fuerit tum demum discet: & quanta ratione praedita sunt ea ipsa quae secutus est ante rationem:
& quid sit ipsa ratio quam post auctoritatis cunabula firmus & idoneus iam sequitur atque comprehendit.

6
⁋ Est igitur hic aduertendum: quod fides qua ex auctoritate huius scientiae credimus, non est fides rationibus appa-
rentibus persuasa: sed diuina virtute infusa. Cum enim nulla ratio ex rebus inferioribus sumpta ad hoc est efficas:
nec mens humana sufficeret capere rationem sufficientem ad hoc acceptam a superioribus: oportet
igitur quod sit fides a deo infusa quae rationi suadeat dicta sacrae scripturae esse diuina oracula: & ideo
eis assentiendum: quae etiam voluntatem inclinat vt captiuet intellectum, & assentire faciat eis Ba92r
quae non videt: sed quasi ex auditu & testimonio auctoritatis superioris ea vera esse teneat. Vnde
Augustinus super illud loam. Et nos credimus & cognouimus. dicit in ser. xvii. Non agnouimus & credi-
mus: sed credimus & cognouimus. credimus enim vt cognoscamus: nam si prius cognoscere: dein-
de credere vellemus: nec cognoscere nec credere valeremus. & ser. xxix. Si non intellexisti, crede. In-
tellectus enim merces est fidei. ergo noli quaerere intelligere vt credas, sed crede vt intelligas. nisi enim
credideritis non intelligetis.

7 ⁋ Est etiam aduertendum quod fides quae via est ad intellectum, non est
fides qua solummodo creditur deo vt testi vero: sed qua credens in ipsum fidit vt in fidei auctore,
& remuneratore. Vnde Augustinus in ser. xxviii. exponens illud: hoc est opus dei: vt credatis in eum quem il-
le misit: ad exponendum illud aliud: Si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina
eius dicit. Quis nesciat esse voluntatem dei operari opus eius: hoc autem opus dei est vt credatis
in eum: non vt credatis ei. Sed & si credatis in eum, creditis ei. Non autem continuo qui credit ei
credit in eum. Nam daemones credebant ei & non credebant in eum. Rursus credendum est Paulo:
sed non credendum in Paulum. Credenti enim in deum reputatur fides ad iustitiam. Et quod sic fidem
pire intelligentiam in cognitione eorum: quae naturalem rationem excedunt: non sit quasi ex sola
legis institutione: sed magis ex rationis naturalis necessitate: ostendit Augustinus in epistola ad Consen-
tiu dicens. Vt in quibusdam rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus: quas ratione percipere non va-
lemus, sed aliquando valebimus, fides qua cor mundatur praecedat rationem: vt rationis capiat & proferat lucem:
hoc vtique rationis est. Et ideo rationabiliter dictum est per prophetam: Nisi credideritis non intelli
getis. Vbi proculdubio discreuit haec duo: deditque consilium quo prius credamus: vt id quid credi-
mus, intelligere valeamus. Vt fides igitur praecedat rationem rationabiliter prouisum est. Nam si
hoc praeceptum rationale non est: irrationale est: absit. Si ergo rationale est vt magna capiantur quaedam
quae capi nondum possunt fides antecedat rationem: proculdubio quatulacumque ratio quae hoc persuadet
etiam ipsa antecedit fidem. Propterea monet Apostolus paratos nos esse debere ad responsionem omni
poscenti nos rationem de fide & spe nostra. Quoniam si a me infidelis rationem poscit fidei & spei
meae: & videro quod antequam credat: capere non potest: hanc ipsam ei reddo rationem: in qua si fieri potest:
videat quam praepostere ante fidem poscat rationem earum rerum: quas capere non potest. Sic ergo di
cendum: quod sine fide ista scientia disci non potest: quia sine ea non posset homo vllo modo dictis
eius assentire: & multominus ea intelligere: sed fide roboratus & firmatus eius manuductione pro
cedere potest: & occulta huius scientiae perquirere: & vt ea intelligat inuestigare: secundum quod de
hoc habitum est supra in Titulo. viii. q. iii. Et ideo dicit Augiu. in iii. de doctrina christina quod sacra scriptu-
ra nihil asserit nisi fidem.

8
⁋ Ad primum in oppositum: quod ad cognitionem habitam reuelatione prophetica
non requiritur fides: Dicendum quod prophetia de eis quae supernaturaliter sunt cognoscenda: aut a prophe
tante non intelligitur omnino: nec nouit quid propheticet: sicut patet de Caypha, cum prophe-
tauit quod expediret: quod vnus homo moreretur pro popso: aut necessario fidem adhibet eis: saltem fi-
dem informen ex dono gratis dato.

9 ⁋ Ad secundum quod homo sine fide potest terminos cognoscere:
quia etiam complexa ex eis: Dicendum ad hoc quod veritas complexionum aliquando causatur essentialiter
ex natura & quiditate & virtute terminorum: aliquando autem non sic: sed natura & quiditas ter-
minorum solum sustinet & patitur vt in eis complexionis veritas comprehendatur. In primo ca-
su subdistinguendum: quia aut homo ex lumine naturali attingere potest perfecte sub terminis per
fecte cognoscendo naturam terminorum ad illud in natura & quiditate rei signatae: quo sunt cau
sa veritatis complexionis: aut non. In primo casu cognoscens terminos lumine naturalis rationis: eodem
lumine cognoscit & complexiones eorum: vt contingit in omnibus pure naturalibus praedicationibus
tam substantialibus quam accidentalibus. In secundo vero casu cognoscens terminos lumine naturali:
cognoscit ipsos incomplete. Complete autem quo ad id quod sunt causa veritatis complexionis: non
cognoscit ipsos nisi lumine supernaturali: & sic non nisi lumine supernaturali cognoscit veritatem
complexionis in illis. Verbi gratia: quoniam cognoscens lumine naturali: quid deus: quid trinitas: quid
vnitas: non tamen cognoscens lumine naturali quid deus inquantum causat in se (vt ita loquar) tri-
nitatem personarum in vnitate essentiae, non cognoscit quod deus est trinus & vnus lumine natu-
rali: sed solum lumine supernaturali: quia quiditates illorum terminorum inquantum sunt causa verita
tis illius complexionis non sunt natae cognosci nisi lumine supnaturali. Quando autem quiditas terminorum non
causat naturaliter in se neque continet veritatem complexionis: sed solum sustinet eam a supnaturali agente in
se causari: vt quod natura mulae sustinet quod loquetur: tunc termini bene possunt cognosci perfecte lumine natura-
li: sed complexionis veritas solum lumine supnaturali. vt simiter contingit in veritate illius propositionis quae di Ba92v
cit virginem parere: & illius quae dicit diuinam naturam vniri humanae naturae in vnitate personae.

10
⁋ Ad tertium quod infidelis posset hanc scientiam discere: Dicendum quod ad perfectam notitiam intelle-
ctus quam quaerit discens de re: duo debent concurrere. Vnum est assensus veritatis. Alterum est iu
dicium de eo quod verum esse asserit. Hoc secundum non potest esse sine perceptione veritatis ex rei vel
rationis euidentia: secundum quod dicitur in principio Ethico. Vnusquisque bene iudicat quae cogno
scit. Primum autem bene potest esse fine secundo & sine omni perceptione veritatis euidenti. Assentit enim
intellectus aliquando veritati propter auctoritatem dicentis & attestantis: licet eam ex euidentia omni
no non percipiat. Secundum quem modum consentimus eis & asserimus tanquam vera quae cognoscimus
ex historiis quas aliqua auctoritate constat esse conscriptas. & est talis notitia fidelium de his quae te
nent esse vera solo lumine fidei. vnde est notitia quasi ex auditu sine aliqua perceptione veritatis ex eui
dentia rei aut rationis: quare nec proprie meretur dici notitia: vt habitum est supra. Est enim quodam
modo talis qualem habet caecus de coloribus: credendo ea quae videntes quos veraces esse sciuit, de
coloribus ei attestantur esse vera: quorum notitiam ex solo auditu, nullo autem modo ex rerum euiden-
tia capere potest. Nec inconuenienter comparatur fidelis in cognoscendo diuina & intellectualia: caeco in co
gnoscendo colores: quoniam in sentiendo corporalia post peccatum oculus carnis remansit clarus: in co
gnoscendo autem intellectualia oculus rationis factus est lippus: in cognoscendo vero diuina & in-
tellectualia omnino est excaecatus. Differt tamen in hoc, quod caecus nec terminos cognoscit cum disputat
vel audit disputare de coloribus: & sola credulitate ex puris naturalibus de coloribus alterius testi-
monio acquiescit: fidelis autem necessario terminos credibilium cognoscit antequam complexiones credat: vt
dictum est supra: & non acquiescit eis quae sunt fidei credendo, nisi per aliquem habitum infusum. Vn
de scientia caecorum de coloribus, vocalis est tantum: quia eam habent ex solis rerum nominibus quae
intelligunt: quamuis res significatas per ipsas omnino non percipiunt. Vnde caecus per auditum instructus
de vocabulis colorum syllogizare potest: & multa vera dicere circa colores quae omnino non intelligit.
Scientia vero fidelium de eis quae sunt fidei: non tantum vocalis est: sed & realis: quia complexorum signi
ficata intelligunt: licet ex euidentia veritatem complexionum de articulis fidei non capiunt. Bene enim
intelligunt quid tres: quid trinus: quid vnus: licet non capiunt intellectu: sed sola fide tenent: quod deus sit
trinus & vnus. Vnde & in hac notitia differunt fidelis & infidelis: quia infidelis sicut fidelis signifi-
cata terminorum incomplexorum capit: sed ille veritati complexionis contradicit. Scit enim infidelis quid sit vir
go, & quid parere: licet veritati huius complexionis qua dicitur quod virgo peperit, omnino non consentit: sed ei con
tradicit: cui consentit fidelis. Vnde de quo fidelis habet notitiam intellectus veritati tali assentien
do per fidem, infidelis solum habet notitiam imaginatiam: qualem habemus de monte aureo. Sicut enim
intelligendo rationem montis, & rationem auri, imaginatione componente extrema imaginamur mon
tem aureum: Similiter ipse intelligendo quid virgo, quid parere, imaginatione composite extrema imagi-
natur virginem parere: cui tamen nullo modo assentit: & ideo nec intelligit omnino. Et sic dicendum
quod sine fide notitiam imaginariam potest infidelis habere de eis quae sunt huius scientiae, maxime quae sunt
supernaturalia: nullam autem omnino cognitionem intellectus. Sed quia fidelis antequam complexa potest crede
re: oportet quod prius intelligat incomplexa: quae intelligere non potest prius quam ea credat: Sic quodam mo
do verum est dicere: intellige vt credas: & quodam modo verum est dicere, crede vt intelligas. Intellige
re enim debemus incomplexa vt credamus complexa: & credere prius complexa: vt eadem postea intelliga
mus. Et ideo dicit Augustinus de verbis Apostoli. ser. xxvi. Intellige vt credas, & crede vt intelligas. Breuiter dico
quomodo vtrumque sine controuersia accipimus. Intellige vt credas verbum meum: crede vt intelligas verbum dei.