Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1125

Sources:

Ba: Badius1520a

B91r

1 Ba91r
CIrca secundum arguitur quod haec scientia potest addisci ab homine sine speciali illustratio
ne diuina. Primo sic. super illud. i. Corinth. xiii. Si nouero omnia mysteria. dicit
Glos. Occulta noui & veteris testamenti: quae mali sciunt. & hoc non nisi addiscer
do. haec sunt illa quae sunt huius scientiae. sed mali non percipiunt diuinam illu
strationem specialem: immo secundum Augustinus tenebris peccatorum eam ex-
cludunt. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic: quod summum est in cognitione huius scientiae, est
pertinens ad diuinarum personarum distinctionem: & substantiae vnitatem. sed hoc Philosophi po
tuerunt discere sine luminis specialis infusione: naturalis rationis persuasione: secundum quod dicit Au
gust. vii. confes. lbic scilicet in libris Platonis) legi omnino multis & multiplicibus suaderi rationibus quod in prin
cipio erat verbum: & verbum erat apud deum &c. huiusmodi. ergo &c.

3 ⁋ Ad oppositum est Augu. xi. de cicite
dei. Scriptura quae canonica appellatur: de his rebus est: quas ignorare non expedit: nec per nos ipsos
nosse idonei sumus. sed ad talia discenda a nobis requiritur in nobis lumen supernaturale. ergo &c.

4
⁋ Item ibidem in fi. eiusdem ca. Haec scientia est de his quae a nostris sensibus interioribus remota
sunt. talia autem sine specialis luminis illustratione discere non possumus. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc secundum superius determinatam: quod homo naturaliter ordi
natus est: vt quaedam possit scire ad quae solo adiutorio luminis naturalis & illustrationis genera
lis potest attingere: & aliquam quae omnem eius facultatem naturalem excedunt: & hoc tum pro-
pter eius debilitatem, quod in tam excellenti cognoscibili sigi non potest: tum propter eius obtusita-
tem: qua illustratione generali & vi luminis naturalis illa inspicere non sufficit. Quare si talia de
bet scire: necessario requiritur aliquid supernaturale, & speciale ei infusum, quo in virtute fortifice
tur & eleuetur & in visu acuatur. hoc autem est quod apellamus speciale lumen speciali illustratio-
ne infusum: quod est quasi sanitas spiritualium oculorum mentis, quod sufficit intellectui scibilia
supernaturalia illustrare vt ipsa scire possit. Cum ergo de talibus quae sunt secundi generis sit ista
scientia vt infra videbitur, ab homine disci non potest omnino sine speciali illustratione diuina: se-
cundum quod de hoc habitum est supra snfficienter art. iii. q. v. &. art. v. q. iii. & de hoc dicit Augustinus in epi
stola ad Consentium. Cum coepero te in tanti huius secreti intelligentiam introducere: nisi deus in
tus adiuuerit omnino non potero. & ibidem. Tu autem charissime ora fortiter, & fideliter: vt det
tibi dominus intellectum: ac sic ea quae forinsecus adhibet diligentia praeceptoris siue doctoris, pos
sint esse fructuosa: quoniam neque qui plantat est aliquid: neque qui rigat: sed qui incrementum dat deus

6
⁋ Est igitur sciendum quod humana ratio aliter mouetur in acquisitione scientiae de rebus naturali
bus quae sibi subsunt. Aliter vero in acquisitione rerum supernaturalium quae eam excedunt. Quoniam in acqui
sitione scientiae rerum naturalium motu proprio procedit ex naturaliter sibi cognitis ad incognita
via naturalis inuestigationis cognoscenda. In acquisitione vero scientiae rerum supernaturalium
sequtur motum naturae intellectualis superioris supernaturaliter cognoscenda ei omnino reuelantis: ad
modum quo corpora elementaria mouentur duplici motu: vno sibi naturali: altero quo sequuntur
motum corporum superiorum: & simiter se habent in motu suo spherae inferiores respectu primi mobilis.

7
⁋ Ad primum in oppositum: quod mali possunt scire mysteria huius scientiae: Dicen
dum quod verum est: sed hoc non sine alicuius specialis luminis illustratione. Non dico gratiae gratum fac
entis qua mali carent: sed gratis datae, quae plerumque datur malis in vsum fidelium.

8 ⁋ Ad secundum
quod philosophis cognouerunt naturali ratione personarum distinctionem & substantiae vnitatem: Dicendum
quod non est verum. Quia enim inuenit Augusti. illud, In principio erat verbum &c. in libris Platonis: hoc non
posuit Plato in suis libris tanquam a se inuentum: sed tanquam a doctrina aliorum acceptum scilicet propheta-
rum: quoniam vt dicit Augustinus ii. de doctrina christia. probabile est Platonem tempore Hieremiae prophetae
profectum fuisse in Aegyptum: & quod ibi per Hieremiam prophetam niis literis fuerit imbutus: & ideo ex hoc
potuit scribere ea quae fide laudantur.

9 ⁋ Sed contra hoc arguet aliquis, ex eo quod dicit Augustinus super Ioan.
ser. ii. Hi (inquit) de quibus dicit Apostolus, Qui cum cognouissent deum: vident hoc quod dixit
loan, quia per verbum dei facta sunt omnia: & quia vnigenitum filium habuit deus. Et dicendum
quod viderunt deum & diuinam mentem: quam osne vocabant, aut filium: non vt distinctam personam
secundum quod fidelis tenet: sed vt artem & conceptum quendam essentialem diuinae mentis, perti-
nentem ad essentiam: licet filio approprietur. vnde appropriata viderunt: licet non propria: & licet
circa illa ex naturalibus multipliciter persuaserunt veritatem: non tamen attingebant vnquam ad illa
vt sunt propria huic scientiae: quia talia excaecant magis quam illuminant: iuxta illud quod dicit Gloss.
Exo. in fine. Scriptura sancta sanctis. & suam ignorantiam fatentibus lumen est, iniquis vero & scien
tiam iactantibus nubes est.