Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1114

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
CIrca primum arguitur quod haec scientia non possit disci ab homine. Primo sic: addiscens
debet habere aliquid notitiae eius quod debet addiscere: vt patet ex praedetermina
tis. sed homo de se ante addiscere nihil habet huius scientiae: quoniam est omnino su
pernaturalis: vt infra videbitur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic: si id quod magis natum est
sciri ab homine non potest sciri ab ipso per aliquam operationem eius: sed solo mu-
nere diuino: neque id quod minus natum est sciri ab ipso. sed in omni scientia principia
magis nata sunt sciri ab homine & a quocumque sciente naturaliter: quam ea quae sunt post principia: quia ea
quae sunt post principia nata sunt cognosci per principia. sed principia prima huius scientiae scilicet prima cre-
dibilia, non possunt sciri ab homine aliqua eius operatione: sed solo diuino munere: non ergo potest
homo ea addiscere. Non autem addisceret hanc scientiam nisi illa discendo. ergo &c.

3 ⁋ Contra est illud quod
dicitur Deut. v. Audi lfrael cerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus tuis hodie: discite
ea, & ope complete. discere autem illa est discere hanc scientiam. ergo &c.

4 ⁋ Item Dauid in Psal. dicit. Di-
dici iudicia iustitiae tuae.

5
⁋ Dicendum ad hoc quod discere nihil aliud est: quam ex iam cognito studio & inuesti-
gatione vel per se: vel ex alterius admonitione ad vlteriora cognoscenda procedere: secundum quod ha
bitum est ex supra determinatis. Prima autem cognita in hac scientia fidei sunt articuli primi, qui sta
tim cum proponuntur habenti lumen fidei, ipso lumine cognoscuntur esse vera: vt ratio assentiat eorum veri
tati. sicut cum, proponuntur prima principia scientiarum speculatiuarum statim cognoscuntur esse vera in
lumine naturalis rationis. Si ergo possibile sit hominem discere hanc scientiam: cuius prima principia
sunt credendorum articuli: discere eam est ex illis primo cognitis in lumine fidei: vel ex auditu: vel
ex diuina inspiratione, posteriorum cognitionem studio: vel per se: vel alterius instructione inuesti
gare. Et tunc iuxta opinionem illorum qui dicebant quod non esset studendum inuestigationi sacrae scri-
pturae: sed eius intellectus diuino munere esset expectandus: Dicendum esset: quod homo non posset aut
non deberet studio suo addiscere istam scientiam: sed solo diuino munere eius notitiam expectare. Sed ho
rum opinio sufficienter improbata est supra in quaestione tertia: de studio hominis ad sciendum. Vnde secun
dum modum quo ibi concessum est quod studendum est homini ad inuestigandum scibilia super scientias philosophicas: quae
principaliter pertinent ad istam scientiam: secundum eundem modum dicendum est hic quod possibile est hominem addi
scere hanc scientiam ad illorum notitiam quae sunt super philosophiam nostro studio inuestigandam: & hoc ideo:
quia appetitus quo homo studio horum & inuestigationi intendit, non est ponendus esse frustra: fru-
stra autem esset nisi homo per ipsum scientiam istam addiscere posset.

6
⁋ Ad primum in oppositum quod homo de se nihil habet huius scientiae: Dicendum
quod verum est ex naturali cognitione. Sed ex lumine fidei, assentit primis articulis fidei: antequam aliquid po
terit huius scientiae addiscere: vt statim videbitur: & illis sic cognitis potest vlteriora inuestigare:
vel ipsorum intellectui studere: & sic ea quae sunt huius scientiae addiscere: vt dictum est supra.

7
⁋ Ad secundum quod homo prima credibilia non potest scire opere suo: Dicendum quod verum est in pu
ris naturalibus constitutus: adiutus tamen dono gratiae fidei opere intellectus ipsis assentit. Et con-
similiter bene verum est quod ex puris naturalibus opere rationis non posset istam scientiam addisce
re: adiutus tamen lumine fidei manuduci potest ad vlteriora credibilia inuestiganda: vel ad iam cre-
dita intelligenda: vt infra dicetur.