Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1094

Sources:

Ba: Badius1520a

B89v

1
CIrca. viii. arguitur quod quilibet fidelis ad auditum omnium quae sunt huius scien
tia: indifferenter est admittendus. Primo sic. Matthae. v. dicitur. Nemo accendit
lucernam & ponit eam sub modio: sed super candelabrum, vt luceat: omnibus qui
in domo sunt. Glos. in ecclesia vel in mundo. Lucerna secundum Glos. sacra est do
ctrina: quae in quolibet dicto suo lucerna est. iuxta illud Psal. Lucerna pedibus m.
ver. tuum. Non autem posset omnibus lucere quae in domo sunt id est in fide ecclesiae:
nisi omnes indifferenter ad auditum eius admitterentur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
quilibet tenetur scire quae debet obseruare: sed quaecunque dicta sacrae scripturae: tam in credendis quam
in agendis quilibet fidelis debet obseruare: secundum illud Matth. v. Qui soluerit vnum de man
datis istis minimis: minimus vocabitur in regno caelorum. Glos. vel non agendo vel non credendo
ergo quilibet tenetur illa scire: sed non posset ea scire, nisi audiendo. Ro. viii. Quomodo credent si non
audiant: ergo &c.

3 ⁋ In oppositum videtur esse illud. i. Corinth. ii. Non iudicaui me scire aliquid in
ter vos: nisi lesum Christum: & hunc crucifixum. sapientiam autem loquimur inter perfectos. & sequi-
tur ca. iii. Ego autem fratres non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. hoc autem
vt videtur non fecit nisi quia sciuit aliqua quae decet docere illos & non istos. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod quaestio ista eadem est cum illa quam mouet Augustinus super Ioan.
parte. ii. ser. xx. exponendo illud Ioan. xvii. Adhuc multa habeo vobis dicere quae non potestis portare
modo. Est autem quaestio illa: Vtrum spirituales homines habeant aliquid in doctrina quod carnalibus
taceant: & spiritualibus dicant: & persuadet ad partem negatiuam: quia vt dicit: si diceremus eos aliqua
talia habere: cauendum & timendum est ne sub hac occasione in occultis nesaria doceantur spiritualium Ba90r
nomine: velut ea quae carnales capere non possunt. Persuadet autem in oppositum ex dicto Apostolii. i
Corinth. ii. iuxta argumentum vltimum iam inductum. cui persuasioni etiam aperte videtur con-
sentire Augustinus iiii. de doctrina christina dicens sic. Sunt quaedam quae vi sua non intelliguntur: aut vix
quantolibet, & quantumlibet, quamuis planissime dicentis versentur eloquio: quae in populi audientiam vel
raro si aliquid vrget: vel nunquam omnino mittenda sunt. Ne ergo in quaestione hac dictorum Augustinu
ni aliqua controuersia permaneat: distinguendum est: quod ea quae sunt sacrae scripturae in audientiam
fidelium dupliciter possunt proponi. Vno modo in simplici dicto secundum seriem scripturae: vt au
diens solummodo ex ipso simplici dicto instruatur quid credere debeat. Alio vero modo possunt
proponi in expositione profunda: vt audiens intellectum credendorum percipiat. Primo modo pro
ponendi nihil est in sacra scriptura quod spiritualibus debet dici, & carnalibus abscondi. Nihil enim est
in tota scriptura quo instrui non possit paruulus: saltem quo ad superficien literae: quia vt dicit bea
tus Gregor. in prolog. Moral. Diuinus sermo sicut mysteriis prudentes exercet: sic plerunque sima
plices superficie refouet: habet in publico vnde paruulos nutriat: seruat in secreto vnde mentes sub
tilium in admiratione suspendat, quasi quidam quippe fluuius (vt ita dixerim) planus & altus: in
quo & agnus ambulat: & elephas natat. Quae sic loquitur (vt ait Augutinus v. super Gen. ) vt altitu-
dine superbos irrideat: profunditate attentos terreat: veritate magnos pascat: affabilitate paruu-
los nutriat. Hoc ergo modo proponendi nihil est in sacra scriptura: ad cuius audientiam tam in prae-
dicatione quam in lectione omnes fideles indifferenter non sunt admittendi. Loquendo autem de secun-
do modo proponendi, bene sunt aliqua quae profunda expositione spiritualibus dici possunt: & car-
nalibus abscondi. De quibus loquitur Augustinus in dicto libro. iiii. de doctrina christiana secundum quod de hoc
erit sermo inferius: vbi dubitabitur quibus exponenda sit sacra scriptura.

5
⁋ Per haec patent obiecta. quod enim arguitur primo: Nemo accendit lucernam &c.
Dicendum quod lucerna sacrae scripturae omnibus debet lucere fidelibus & nulli abscondi: quo ad eius
simplicem sermonem: etiam quo ad eius simplicem expositionem: vt infra dicetur. Quo tamen ad subti
lem & profundam expositionem quam simplices capere non possunt, bene potest, & debet eis in pluribus
locis abditis abscondi: vt infra dicetur. & ita nec debent ad huiusmodi dictorum sacrae scripturae audientiam
admitti.

6 ⁋ Ad secundum quod quilibet fidelis quaelibet dicta sacrae scripturae tam in agendis quam in cre
dendis debet obseruare: ergo omnia audire: Dicendum quod verum est, quo ad agenda & credenda in
generali, quantum ei sufficiat vt nulli praecepto diuinae legis contrarium agat aut discordet. Quia tamen
singula eius dicta expresse, & in particulari discernat & intelligat siue in agendis siue in creden-
dis: hoc non oportet. Et ideo non oportet vt ad audientiam multorum dictorum sacrae scripturae
quo ad profundas eorum expositiones admittatur: nihil tamen est in ea, cuius simplex dictum cuiquam, tam
sit simplex fidelis, occultari oportet. Nihil enim continet pertinens ad agenda vel credenda: in quibus ex
superficie literae quantum sibi sufficit instrui quantuncunque simplex sit non possit.

7
⁋ Ad argumentum in oppositum ex dicto apostoli: quod non potuit loqui carnalibus
sicut spiritualibus: Dicendum quod hoc verum est: non quia aliqua locutus sit spiritualibus quae non
erant dicenda carnalibus: sed quia eandem doctrinam ab ipso vtrisque simul propositam quilibet eorum
intellexit secundum modum suum: & id quod carnalis apprehendit literaliter & carnaliter: spiritualis
apprehendit spiritualiter. Quoniam sicut dicit Augustinus Caro Christin, mors, & vulnera non eodem
modo a carnalibus: quo a spiritualibus cogitantur: & illis lac est: istis vero cibus. Quod etsi isti non au-
diunt amplius, amplius tamen intelligunt: & sic non aequaliter mente ab eis percipitur: etiam quod fide pari-
ter ab vtrisque recipitur. Inde enim est quod praedicatus est Christus crucifixus ab apostolis, ludaeis quid
dem scandalum, gentibus autem stultitia: ipsis autem vocatis ludaeis & graecis dei virtus & dei
sapientia: vt dicitur. i. Corinth. i. Sed carnalibus paruulis id tantum credendo tenentibus, spirituali-
bus capacioribus id etiam intelligendo cernentibus. Illis ergo erat tanquam lacteus potus: istis tanquam so
lidus cibus: non quia isti hoc aliter in populis: illi aliter in cubilibus cognouerunt: sed quod eodem mo
do vtrisque cum palam diceretur audiebant, pro suo modo quique capiebant. Hoc igitur cognito se-
cundum quod concludit Augustinus nulla videtur esse necessitas: vt aliqua secreta doctrinae docean-
tur, & abscondantur fidelibus & paruulis, seorsum dicenda maioribus. Et ideo fatendum quod dixit
Apostolus. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus: sed quasi carnalibus, quia hoc ipsum: quod non
iudicauit se scire nisi lesum Christum, & hunc crucifixum: ipsis non potuit loqui quasi spiritua-
libus: quia id sicut spirituales capere non valebant. Quicunque autem inter eos spirituales erant, id quod
illi tanquam carnales audiebant, spirituali intelligentia capiebant. Vt sic intelligatur dictum quod ait
Apost. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, quasi dicat: non potuistis quasi spirituales reci- Ba90v
pere: sed quasi carnales. Ex quo sit vt dicit Augustinus vt spirituales ista carnalibus non omnino taceant propter
catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est. Non tamen sic desudant: vt volentes eos perducere ad intelligentiam non
capiant. facilius enim fastidiri facerent in veritate sermonem, quam in sermone percipi veritatem.