Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1083

Sources:

Ba: Badius1520a

B89r

1
CIrca. vii. arguitur quod quilibet homo indifferenter ad auditum huius scientiae admit
ti debet. Primo sic. Misericordia ad omnes indifferenter extendenda est tam bo
nos quam malos. Matth. v. dicitur. Diligite inimicos vestros: benefacite his qui ode
tunt vos: vt sitis si pis v. qui in caelis est: qui solem suum facit oriri super bonos &
malos, & pluit super iustos & iniustos. sed proponere in auditum aliorum sa-
cram scripturam est opus misericordiae: quia non in solo pane viuit homo: sed
in omni verbo quod procedit de ore dei. Deut. viii. ergo sacra scriptura in auditum omnium est proponem
da: & ita ad eius auditum omnes indifferenter debent admitti.

2 ⁋ Secundo sic. Matth. xiii. Simile est
reg. cae. sagenae missae in mari: & ex omni genere piscium congreganti. Glos. Euangelica praedicatio, quae
omnes ad veniam vocat, omnis generis homines. hoc autem non faceret nisi omnes ad suam audi
entiam admitteret. ergo &c.

3 ⁋ Contra est illud Matt. vii. Nolite sanctum dare canibus: neque marg.
mittere ante porcos. Gloss. Verbum praedicationis sicut periculosum est abscondere: ita periculo-
sum est canibus dare. per quos quoddam genus hominum intelligitur, non ergo omnes sunt ad eius
auditum admittendi.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum sacra scriptura tradita sit non pro salute vnius generis ho
minum tantum: sed pro salute totius orbis: vt dicit Gloss. super illud Matth. v. Vos estis sal terrae: ab ini-
tio omnibus est proponenda, & bonis & malis: & in hoc nulla debet esse distinctio: vt nemo manens
in infidelitate, aut errore pro defectu eius se possit excusare, quia loananem, xv. dicitur. Si non venissem, & locutus
eis non fuissem peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Aoio x. dicitur. Quomodo credent ei quem non audierunt: quasi dicat nullo modo. Et tamen vt dicitur
ibidem, non omnes obediunt euangelio: licet omnes audierunt. secundum quod continuo sequitur.
Nunquid non audierunt: & quidem In omnem terram exi. so. eorum: & in fi. or. ter. ver. eorum. se-
cundum quod praeceperat eis Christus. Matth. xxiiii. Et quidem praedicabitur hoc euangelium in vni
uerso mundo: in testimonium omnibus gentibus. Ab initio ergo antequam constat de obstinatione &
rebellione alicuius contra veritatem euangelii, nemo excludendus est ab auditu huius scientiae:
neque in lectione neque in praedicatione. Sed quia post auditum non omnes obediunt euangelio: sed
aliqui inimici eius fiunt, & rebelles, & impugnatores eius post eius auditum: quos dominus signa
uit nomine canum & porcorum: secundum quod dicit Gloss. Matth. vii. Canes sunt qui oblatrant: &
quod integrum est dilacerant: porci vero vilipendunt & conculcant: Quicunque tales inuenti fuerint ad
auditum huius scientiae non sunt admittendi: sed praecludendi: & est eis sacrae scripturae litera pe-
nitus occultanda & subtrahenda: & solis beniuolis proponenda: quousque & ipsi rebelles beniuoli si
ant: & digni quid ad eius auditum admittantur. secundum quod dicitur Matt. xv. Non est bonum sumere panem filio
rum & dare canibus. Glos. Canina rabie latrantibus. Vnde & Christus omnibus claram doctrinam primo proposuit: sed
postquam multi ex scribis & Pharissaeis & turbis rebelles erant doctrinam eius impugnantes, statim incepit
eis doctrinam suam abscondere, & in parabolis loq. Et licet consequenter talibus ea quae sunt sacrae scri
pturae debent abscondi: tamen maxime debent eis abscondi illa preciosa in quibus latent profunda my-
steria: clara autem & viliora quandoque eis proponi possunt. secundum quod dicit Glos. Matthia. vii. Talibus
mystica non sunt aperienda: sed velo tegenda sunt sancta sanctorum: apertiora vero & quasi vili-
ora dici possunt. Sed si desinunt esse canes latrantes: & fiunt catuli obedientes: dandum est eis: se-
cundum quod respondit mulier Chananaea Christo in persona gentium dicens. Etiam domine. Gloss. Ve
rum est scilicet quod non est bonum dare canibus: catellis tamen licitum est. & ideo consequenter adiugit:
Nam & catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. vbi dicit Gloss. Sub per
sona mulieris mira fides ecclesiae: & patientia, & humilitas praedicatur. Eides: qua credit: patientia
qua perstat: humilitas: qua se non canibus sed catulis comparat. Mensa est sacra scriptura: dominorum, Ba89v
ludaeorum: quibus scriptura primo loco apposita est: catuli, gentiles homines paruuli: quia scriptu
rae subditi, de qua edunt. Et ideo Apostoli. ludaeos obstinatos relinquentes sacram scripturam transtulerunt
ad gentes: secundum quod legitur Actu. xiii. Vniuersa ciuitas convenit audire verbum dei. Videntes
autem turbas ludaei repleti sunt aelo: & contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes.
Tunc constanter Paulus & Barnabas dixerunt. Vobis oportebat primum loqui verbum dei: sed quam
do repulistis istud, & indignos vos iudicastis aeternae vitae: ecce conuertimur ad gentes. sic enim no
bis praecepit dominus. Et impletum est illud. Matt. xiii. Qui habet dabitur ei. Glos. Qui habet ver-
bi amorem, dabitur ei sensus intelligendi, & abundabit intelligentia. Qui autem non habet. Glos. amo
rem verbi. Et quod habet. Glos. vel naturali igenio, vel studio literarum. Auferetur ab eo. Multo ergo magis
& exterior scriptura, quia vt dicit alia Gloss. nulla pars sapientiae dulcedine gaudebit. Est autem ta-
libus sacra scriptura omnino auferenda: quia vt dicit Chryso. si eam discant geminum est inde damnum:
cum certe & ipsi nihil fructificent inde: immo magis magisque laedantur: & ecclesiae negocia atque pericula
mille commoueant: secundum quod infra exponemus in quaestione: an omnibus indifferenter debeat ista
scriptura exponi. Vnde & tempore Antichristi: quando fere omnes obstinati erunt & rebelles lumini ac ve-
ritati sacrae scripturae, auditus huius scientiae & publica lectione & praedicatione omnino subtrahe-
tur. secundum quod dicitur Amos. viii. Ecce dies veniunt dicit dominus: & mittam famen in terram: non
famen panis, neque sitim aquae: sed audiendi verbum dei. Glos. Mittet dominus in eis qui terrena sapi
unt, famen audiendi verbum dei: quando propter peccata deficit doctrina in ecclesiis.

5
⁋ Ad illud quod arguitur primo in oppositum: quod opus misericordiae debet exerceri
indifferenter ad omnes: Dicendum quod duplex est misericordia: quaedam corporalis quam facimus de no
stro: quaedam spiritualis quam dispensamus de eis quae sunt dei. secundum quod distinguit Chryso. super
illud Matth. vii. Nolite sanctum dare canibus. In primo misericordia facienda est ad omnes pro tem
pore & loco. In secundo autem nequaquam nisi ad dignos. secundum quod etiam deus ad cuius exemplum Christus
nos voluit esse misericordes, materialia beneficia praestat bonis & malis: dignis & indignis: non au-
tem spiritualia nisi dignis & bonis solum. Non enim vt ait Chryso. dicit scriptura: qui spiritum sanctum iu
bet descendere super gratos & ingratos: sicut Qui pluit super iustos & iniustos: & facit oriri solem
suum super bonos & malos. Propter quod in vestris estote simplices & benigni: in eis autem quae dei
sunt prudentes & cauti.

6 ⁋ Ad secundum de sagena: Dicendum quod sicut sagena materialis congre-
gat de omni genere piscium: capiens secundum Gloss, quicquid incidit bonos & malos: quos trahit
ad littus: sic ab initio auditus huius scientiae & praedicatione & lectione omnibus est concedendus &
nulli denegandus: siue sint boni siue mali: dum tamen stent absconditi sine rebellione & contradi
ctione sacrae scripturae, quibus tamen postquam facti sunt rebelles ei & obstinati contra veritatem: bene
est auditus eius omnino denegandus. In apertis enim bene iudicat ecclesia & separat in praesenti bonos
a malis: & a conmunicatione sacramentorum omnium & beneficiorum ecclesiae, licet non in occultis.