Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1072

Sources:

Ba: Badius1520a

B87v

1
CIrca sextum arguitur quod omnes tenentur audire hanc scientiam. Primo sic.
Apostolus dicit. i. Corin. xiiii. Quae scribo vobis domini sunt mandata. Si quis au-
tem ignorat, ignorabitur. Glos. Adeo in futuroid i. reprobabitur. sed ignoran
tur nisi ex ista scientia audiantur. Quare cum quilibet tenetur facere vt in futu-
ro non reprobetur: quilibet istam scientiam debet audire.

2 ⁋ Secundo sic. Quilibet
eo quod sibi a deo concessum est vti debet ad id ad quod concessum est ei. Aliter enim
frustra esset ei concessum. Sacra scriptura omnibus communiter concessa est ad doctrinam. secundum
quod dicit apso. Ronimn, xv. Quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. ergo quilibet debet
ea vti ad suam doctrinam. Hoc autem non potest esse nisi eam audiendo. ergo &c.

3 ⁋ Contra est.
quoniam homo non tenetur ad illud sine quo finem suum ad quem est potest adipisciei sine auditione hu
ius scientiae finem suum potest homo adipiscici. Turbam enim vt dicit Augustinus contra epistolam fund.
fidei simplicitas tutissimam tenet. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod finis necessitatem imponit eis quae sunt ad finem. Cum
igitur auditus huius scientiae est de eis quae ordinant hominem in finem humanae vitae: qui
est beatitudo siue visio dei: debitum audiendi hanc scientiam ex tali fine debet determinari.
llli ergo quibus subtractio auditus huius scientiae non est vitiosa: nec excludit a fine hu-
manae vitae: non tenentur audire hanc scientiam. Illi vero quibus subtractio auditus
huius scientiae intantum est vitiosa, quod excludit a fine humanae vitae, eam proculdu- Ba88r
bio audire tenentur: quia quilibet tenetur facere id sine quo finem suum attingere non potest.
Est igitur intelligendum quod quidam hominum nec sunt sic ingenio praediti, nec sic aliis disci-
plinis imbuti: vt ad mysteria huius scripturae inuestiganda, & ad populum instruendum vnquam
vtiles esse possint. Isti debent solummodo curam propriae salutis gerere: nec vnquam acquiescere vt
praeficiantur in statu: vbi curae aliorum eos oporteat intendere, & alios instruere, qualis est ma-
xime turba hominum popularis. Et de istis dicendum quod non oportet eos esse auditores huius scien-
tiae per lectionem: sed solum per praedicationem: quousque instruantur in fide & moribus quantum
eis sufficit ad salutem, & se custodire in fide, spe, & charitate, & per illa attingere finem vlti-
mun huius scientiae. secundum quod talis instructio cuilibet adulto baptizato proponenda est: gros
so modo ea quae sunt huius scripturae transcurrendo. secundum quod dicit Augustinus. iiii. de Aca.
Narratio plena est cum quisque primo catechizatur ab eo quid scriptum est. In principio fecit deus cae
sum & terram, vsque ad praesentia tempora ecclesiae. Non tamen propterea debemus totum Penta-
teucum, totumque ludicum, & Regnorum, & Esdrae libros, totumque euangelium & actus apostolorum,
vel omnia quae iis voluminibus continentur, narrando euoluere & explicare: sed cuncta sum-
matim complecti. In omnibus sane non tantum nos oportet intueri praecepti finem, quid est charitas
de corde puro & conscientia bona: & fide non ficta: quo ea quae loquimur cuncta referamus: sed
etiam illius quem loquendo instruimus: ad id mouendus atque illuc dirigendus est aspectus: quia vt
dicit in ser. de laude charitatis, totam magnitudinem & altitudinem diuinorum eloquiorum se-
cura possidet charitas: qua deum & proximum diligimus. Docet enim nos caelestis vnus magister
& dicit. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo: & ex tota anima tua: & ex tota men-
te tua: & proximum tuum sicut teipsum. In his duobus praeceptis tota lex pendet & prophetae.
Si ergo non vacas omnes paginas sacras perscrutari, omnia inuolucra sermonum euoluere, omnia
secreta scripturarum penetrare, tene charitatem vbi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti: te-
nebis etiam quod nondum didicisti. Si enim nosti charitatem: aliquid nosti: vnde & illud pendet
quod forte non nosti, & in eo quod in scripturis non intelligis charitas latet. Ille itaque tenet & quod patet
& quod latet in diuinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus. Vnde concludit in si. primi
de doctrina christiana. Homo itaque fide, spe, & charitate subnixus eamque inconcusse retinens non in
diget scripturis, nisi ad alios instruendos. Alii vero sic sunt naturali ingenio praediti, & aliis di
sciplinis imbuti: vt ad mysteria huius scientiae inuestiganda, & ad populum instruendum aliquando
vtiles esse possint. De quibus distinguendum. Aut enim disponunt vnquam consentire vt ad sta-
tum praeficiantur in quo instructioni aliorum debent intendere: aut non. Si primo modo: dicen-
dum quod tales omnino debent esse auditores huius scientiae: non solum per praedicationem: sed etiam
audiendo eam per lectionem: dummodo praedicatione non potuerint sufficienter instrui vt sint
idonei alios docere secundum gradum status sui. Aliter enim exponerent se discrimini ex prae-
sumptione, non ex charitate opus vltra vires assumerent. Propter quod de talibus dicit Aposto-
lus in epistola ad Timo. Scientiam quoque non negligat literarum obtinentem eum qui secun-
dum doctrinam est fidelem sermonem: vt potens sit exhortari in doctrina sacra, & contradicen-
tes redarguere. Vnde dicit Aoximus papa distin. xxxvi. In ecclesiasticis disciplinis per ordinem non
imbutus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare praesumat. Vt enim dicitur in Mala.
labia sacerdotis custodiunt scientiam, & legem requiram de ore eius. Vnde negligentibus au-
ditum huius scientiae, interdicit dominus ascensum ad gradum regiminis populi per Osee dicens.
Tu quoque scientiam repulisti, & ego repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. Hinc etiam dicit Gre
gorius in primo pasto. Nulla ars doceri praesumitur: nisi intenta prius meditatione discatur. Ab im
peritis ergo pastorale magisterium qua temeritate praesumitur, quando ars est artium regimen
animarum: Et in quo consistit illa temeritas consequenter declarat dicens. Sunt nonnulli qui in-
tra sanctam ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris: videri doctores cupiunt
& quod est miserrimum, tunc quaerunt sacram scripturam addiscere, quando pro gradu dignita
tis in ea deberent alios docere. contra illud quod dicitur distin. xxxvi. Praedicatores per quos eccle
sia circunfertur, sacris literis debent semper insistere: nec tunc quaerant discere cum ex officio de
beant alios docere. Sed secundum quod dicit Hieronymus ad Rusticum, si clericatus titillat, mul
to tempore discas quod postea doceas. Non enim erit magister qui non se nouit esse discipulum,
sicut dicit Boethius de disciplina schola. De illis autem quid ex aliis scientiis instructi, & ingenio naturali
praediti sunt, vt ad perfectionem huius scientiae possint attingere, & aliis ex auditu huius scientiae multum
proficere, etsi nunquam curae & doctrinae aliorum proponant intendere, aut vt pphilosou praeficiantur assentire: subdi-
stiguendum, quia tales si dimittunt auditum huius scientiae, aut hoc est ex causa rationabili, veluti quia sunt im Ba88v
pediti legitimis negotiis quaecumque sint illa: aut sine causa rationali, & impedimento negotiorum
legitimorum. Si primo modo: dicendum adhuc, quod non tenentur audire hanc scientiam: nisi quan-
tum eis ad salutem est necessarium: quod potest sufficienter fieri per praedicationem, quia vt dicitur. i
Corin. xii. Diuisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus: & diuisiones operationum sunt &c.
vt continue sequitur. vbi dicit Glos. Gratias autem hic appellat diuersos gradus & ordines: quid
sunt in officiis ecclesiae: quibus alii aliis subseruiunt: quia sunt opera maiora & opera minora: &
deus non omnia vni tribuit: sed omnia in omnibus operatur: vt quod non habeat quis in se, ha
beat in alio: & sic maneat charitas. Et in eodem cap. Et quosdam posuit deus in ecclesia, primo
prophetas, secundo apostolos, tertio doctores. & sequitur. Nunquid omnes prophetae: nunquid
omnes doctores: Glos. Prophetas scripturarum mysteria reuelantes, doctores praecepta viuendi dam
tes. Si vero negotiis legitimis impediti non sunt, tunc omnino ad auditum huius sacrae scripturae de-
bent se tranfferre: quia reddituri sunt rationem de talento sibi commisso: pro eo scilicet quod ingenium
naturale & scientians acquisitas in vsum huius scientiae non ordinant, cui famulari debent vt
in ea deus cognoscatur & diligatur quantum possibile est pro statu huius vitae, etiani si ex sola de
sidia & negligentia ab auditu eius se alienent. Quia si eam audire ex aliquo contemptu omit-
tant: vel quia auditum eius non esse necessarium dicant, aut paruipendant: vel aliarum scientia-
rum auditum eius auditui tanquam precionsiorem anteponant: isti maiorem damnationem incur-
runt. secundum quod dicit Chrysostomus in principio super Mat. lam considera quam sit omnino ex-
tremae dementiae: vt qui tanta deberemus vitae perfectione pollere: vt nihil prorsus literis egere-
mus: sed scribenda spiritui praeberemus corda propaginis: si primam illam perdidimus di-
gnitantem, & minoribus indigemus: ne secundo quidem remedio ad nostram vtamur salutem.
Si enim illis indigere & non gratia spiritus sancti splendere culpabile est: vide quanti sit crimi-
nis nec per illud auxilium velle proficere: sed quasi frustra & vane posita scripta caelestia despi
cere, maius est absque dubio subire supplicium. & sequitur post aliqua interposita. Et quis est
tam infelix qui non haec preciosiora credit omnibus & clariora fateatur: Ille sine dubio qui non vel
tanto eis studio vacat: quanto in diabolicis: illis theatris occupatur. Ibi enim plurimi totos dies pera-
gunt: & cum omni diligentia quae audierint memoriae commendant: eaque ad sui animi per-
niciem penitus infixa custodiunt. Hic vero vbi loquitur deus, ne exiguum quidem tempus patien-
ter expectant. Et certe propter hoc deus gehennam minatur. Nam praecipiente nobis deo non
modo vt audiamus quae dicuntur: verum vt cum omni etiam deuotione faciamus, nec audire
curamus. Quando igitur ea quae dicuntur implebimus: qui nec sermonem super his quidem pa
tienter audimus: Vnde Orig. in Homilis. de Rebecca, exponens quomodo seruus Abrahae obtu-
lit ei inaures aureas & armillas, dicit. Vult aurea in auribus verba percipere, & aureos actus
in manibus habere: sed haec prius accipere non potuit: neque mereretur nisi venisset ad puteos hau-
rire aquas. Tu ergo qui non vis venire ad aquas, qui non vis in auribus tuis aurea prophetatum
verba suscipere: quomodo poteris esse ornatus in doctrina, ornatus in actibus, ornatus in mori
bus: reuera hoc esse non potest. Reuera nequaquam. secundum eundem super Exod. xxxiiii. & est in Glos. Quis non
strum tanto labore & studio diuinas quaerit literas: quanto quasiuit humanas. Aliqui vt recitari au-
dierint quae leguntur statim discedunt. nulla de his quae dicta sunt adinuicem quaestio: nulla col
latio: non interrogant patres suos vt dicant sibi: nec presbyteros vt annuncient. Alii nec pa-
tienter expectant vsquequo lectiones in ecclesia recitentur. Alii nec si recitentur: sciunt: sed in
remotioribus ecclesiae locis secularibus curis occupantur: quibus non iam velamen super cor.
sed paries & murus positus est. Si enim qui adest & intendit & quae audit retractat & discu-
tit: vix potest ad libertatem scientiae peruenire: qui abscondit aures suas ne audiat, & terga in
faciem legentis obuertit, quomodo dicendus est velamen habere suppositum, ad quem ne ipsum
quidem velamen literae quo sensus velatur, qui est sensus vocis, accessit: Nec solum hoc damnum:
sed etiam cum hoc simul diuinam offensam incurrit. secundum illud quod dicit Chrysosto:
mus post verba eius supradicta. Quomodo (inquit) non putamus offendi quando eo de tantis re
bus loquente contemptis quae dicuntur ad alia omnino convertimur: ldem lib. ii. Hoc est quod omnes
quasi vna peste corrumpit: quoniam lectionem scripturarum vtique diuinarum ad solos putatis
monachos pertinere: cum multo magis illis sit necessaria, qui cum versantur in medio, & vul-
nus quotidie super vulnus accipiunt: ipsius dei potius indigent medicamine. ltaque multo est grauius
atque deterius supersiuam esse legem dei putare, quam illam omnino nescire. Haec enim verba sunt
quae deidiabolica prorsus meditatione promuntur. Propterea enim ille suadet nihil omnino esse
commodi diuinas audire scripturas: nequando etiam ex auditu, sequi videat actionem.

5 Ba89r
⁋ Ad primum in oppositum: quod ignorans ignorabitur: dicendum secundum Glos. quod
hoc non dicit Apostolus de iis quae pertinent ad paucorum intelligentiam: vt sunt obscura myste-
ria & occulta huius scientiae: sed de iis quae fidem & mores aedificant, quae sunt saluti necessaria
Priora sciri non possunt sine auditu lectionis huius scientiae: ista vero sciri possunt a quolibet ex sim
plici auditu praedicationis.

6 ⁋ Ad secundum quod sacra doctrina ad omnium vsum est concessa: Dicen
dum quod verum est: & omnes debent ea vti ad suam eruditionem, vel ex auditu lectionis, vel praedicationis
vt dictum est.

7 ⁋ Ad tertium quod est in oppositum, quod sine auditu huius scientiae potest homo finem
suum adipisci: Dicendum quod verum est de homine populari: vt dictum est. de homine autem disponente se
ad gubernationem aliorum: vel alias disposito ad profectum magnum sibi & aliis ex auditu huius
scientiae, non est ita, vt dictum est.