Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1061

Sources:

Ba: Badius1520a

B86v

1
CIrca quintum arguitur: quod auditor huius scientiae debet esse instructus in scientiis secu
laribus. Primo sic. Illa notitia quae gradus est ad cognoscendum diuina: sine quo ad
diuinorum notitiam homo ascendere non posset, debet esse instructus auditor huius
scientiae, quia aliter in ea non proficeret. Scientiae seculares sunt huiusmodi, quia docent no-
titiam creaturarum, quae sunt gradus ad cognitionem diuinorum, vt dictum est
secundum Augustinus in praecedenti quaestione. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Illa notitia
cuius defectus obtundit acumen auditorum huius scientiae ne in ea proficiant, auditores huius
scientiae esse debent instructi. Sed scientiae seculares sunt huiusmodi. secundum quod dicit Beda su-
per librum retig. Turbat (inquit) lumen legentium, & deficere cogit, qui eos a legendis seculari
bus libris omnino existimat prohibendos. ergo &c.

3 ⁋ Contra. ille non est conueniens auditor
huius scientiae, cui non placet deo eam reuelare: quia aliter eam frustra audiret, nisi deo placeret
intellectum eius ei reuelare: quia eam non potest intelligere: vt dictum est supra, & infra dicetur. sed
deo non placet eam reuelare sapientibus secularium literarum. secundum illud Mat. xi. Abscon-
disti haec a sapientibus & prudentibus: & reuelasti ea paruulis. lta pater, quoniam sic placitum fuit an
te te. Vbi dicit Glos. Ne quis quaerat cur humiles elegit: sapientes reprobet.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod auditor huius scientiae potest ipsi intendere dupliciter. secun
dum quod dictum est supra, secundum Augustinum. xiiii. de trinitate. Vno modo: vt solummodo ex ea discat quid
credendum & quid agendum quantum sibi ad futuram vitam adipiscendam sufficiat. Alio modo vt
ex ea discat quantum hoc ipsum quod in ea discit, piis opituletur, & contra impios defendatur. Audi-
torem ergo primo modo non oportet esse instructum scientiis secularibus: quia hic scriptum habet
sufficienter in superficie doctrinam simplicem credendorum & agendorum, qua sicut lacte paruu-
los nutriat, & quam quilibet sine industria secularium literarum capere potest. Auditor vero se-
cundo modo si ad perfectionem & magisterium maxime modernis temporibus huius scientiae
tendere velit: necessario debet esse instructus scientiis secularibus ad cognitionem creaturarum,
secundum quod supra de doctore dictum est. Aliter enim in multis deficiet, nisi specialiter diuinitus illu-
stretur. Abscondita enim mysteria huius scientiae & quaestiones altissimae multa indigent manudu
ctione ex propriis creaturarum: vt humanus intellectus illa sine ea capere non valeat. Et ideo di
cit Augustinus in prim. iii. de doctrina christiana. Hon qui voluntatem dei in scripturis sanctis diligenter in
quirit, primitus in cognitione quarundam rerum necessariarum ne vim naturanve earum quae pro-
pter similitudinem adhibentur, ignoret, veniat ille instructus ad ambigua scripturarum discutien
da atque soluenda. Et ideo praecipit Synodus. xxxvii. dist. ca. De quibusdam. dicens. Ab vniuersis Epsis
subiectis plebibus & aliis locis in quibus necessitas occurrerit, omnino cura & diligentia adhi-
beatur: vt magistri & doctores constituantur, qui studia literarum liberaliumque artium dogmata
assidue doceant: quia in his maxime diuina manifestantur & declarantur mandata. Est autem cui-
libet discenti & audienti hanc scientiam in fide & charitate vtilis notitia scientiarum secula-
rium & creaturarum ex ipsis propter quatuor. Primum quia ex ipsis ingenium acuitur ad facilius
arcana huius scientiae penetrandum. secundum quod dicit Beda super libr. Retins. Turbat acumen
legentium qui eos a legendis secularibus libris omnino existimat prohibendos. Nam vt dicit Au
gustinus de quanti. animae, exercet animum hoc genus disciplinarum ad subtiliora cernenda: ne
luce illorum repercussus, & eam sustinere non valens, in easdem tenebras quas fugere conabatur, re-
fugiat. Item Orige. exponens illud Gene. xxvi. Quomodo Abimelechi, Ochozath, & Phicol, vene
runt ad lsaac, dicit. Qui tres (vt ego arbitror) imaginem totius philosophiae tenent, quae in tres
partes diuiditur, Logicam, Physicam, Ethicam. i. rationalem, naturalem, moralem. Quae postquam ex- Ba87r
posuit, exponens consequenter quom lsaac fecit eis conuiuium magnum, dicit. Quia hoc conuiuium sa-
pientibus exhibet, idcirco dicitur quod non paruum, sed magnum conuiuium fecit. & tu si non
sis adhuc paruulus lacte indigens: sed exercitatos deferas sensus, & eruditione plurima prae-
missa ad intelligentiam verbi dei capacior venias, sit tibi conuiuium magnum: minister verbi
loquitur tibi sapientiam, quae inter perfectos profert sapientiam: de mysteriis absconditam pro-
fert tibi. Reuelabit tibi Christum, secundum quod in eo sunt Thesauri sapientiae & scientiae abscon-
diti. Sapientia non iugulat hostes suos: tantum est vt nos ingressi conuiuium sapientiae non rur-
sum nobis indumenta insipientiae deferamus, non infidelitatis veste circundati, nec peccatorum ma
culis fuscati: sed in simplicitate & puritate cordis amplectamur verbum dei, & diuinae sapientiae
famulemur. Secundum, quia ex ipsis error secularium magistrorum cognoscitur & declinatur. secun.-
dum quod dicit Ambrosius super Luc. Legimus aliqua non vt teneamus, sed vt repudiemus. Tertium, quia ex
ipsis cognita veritate naturae creaturarum, errores declinantur in detrimentum fidei catholicae vergen
tes. Ignorantes enim creaturarum naturam creaturam deum esse opinati sunt, putantes esse a seipso, quod non
habet esse nisi ab alio. De quibus dicitur Sapres. xiii. Ignem aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum
aut nimiam aquam, aut solem & lunam rectores orbis terrarum deos putauerunt. Quod veri philosophi cognoscen
tes creaturarum naturas omnino reprobauerunt. secundum quod dicit Augustinus in prin. de vera reli.
de Socrate. Admonebat (inquit) illos qui mundum istum visibilem summum deum opinabantur,
turpitudinis suae: docens esse consequens: vt quilibet lapis tanquam summi dei particula iure coleretur
Quid si execrarentur, mutarent sententiam, & vnum deum colerent, a quo totum mundum istum
fabricatum cognoscerent. & hoc non cognouerunt: quia naturam creaturae ignorabant, quod enim
natura rei non patitur, non ei attribuitur, nisi quia ipsa ignoratur. Vnde ex ignorantia creatu-
rae, creaturae quod dei erat attribuebant. secundum quod dicitur Sape. xiii. Incommunicabile nomen lignis
& lapidibus imposuerunt. Vnde & propter idem Manichaei duo rerum ponebant principia, cuius
causa non erat nisi ordinis creaturarum ad creatorem ignorantia. propter quod dicit Augustinus de orig.
animae. Error circa creaturam redundat in falsam de deo aestimationem, & hominum mentes a deo ab-
ducit, in quem fides adducere nititur. Quartum est, quia ex creaturarum cognitione facilius ad dei cogni-
tionem, ac diuinorum eleuamur. secundum quod dicit Augustinus de ordine libro secundo. Ego si quid
meos monere possum, quantum mihi apparet, quantumque sentio, censeo illos disciplinis omni-
bus erudiendos. Aliter quippe ista sic intelligi vt luce clariora sint, nullo modo possunt. Si au-
tem pigriores sunt aut aliis negotiis praeoccupati, aut iam duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent.
Duplex enim est via quam sequimur cum rerum nos obscuritas mouet: aut rationem, aut certe
auctoritatem. Philosophia rationem promittit, & vix paucissimos liberat, quos tamen non modo non con-
tennere illa mysteria, sed sola intelligere vt intelligenda sunt, cogit. Nullumque aliud habet nego
tium quae vera & (vt ita dicam) germana philosophia est, quam vt doceat quod sit omnium rerum principium
sine principio, quantusque in eo maneat intellectus, quidve inde in nostram salutem sine vlla degene
ratione manauerit, quem vnum deum omnipotentem, patrem & filium & spiritum sanctum docent ve-
neranda mysteria. Hinc est etiam quod dicitur Sapes. xiii. Amagnitudine enim speciei & creaturae
cognoscibiliter poterit creator horum videri. Ex magnitudine enim videri potest dei virtus.
secundum quod dicitur ibidem. Si virtutem & opera eorum (scilicet creaturarum) mirati sunt, in-
telligant ab illis quoniam qui haec fecit est illis fortior. Semper enim virtutem facti excedit virtus fa-
cientis. Ex specie vero sapientia dei videri potest. Effudit enim illam super omnia opera sua. Ecclsi. i
Et ideo dicit Chrysost. super illud Mat. vi. Considerate lilia agri. Cuius (inquit) rei gratia tan-
to etiam haerbas decore vestiuit: vt suam scilicet sapientiam creator ostenderet, copiamque virtutis
vt vndique illius gratiam disceremus. Non caeli tantumodo gloriam dei narrant, verumnetiam terra.
ld etiam maximas designat diuinae diuitias sapientiae, quando etiam in haec quae sunt visibilia tam
tum decoris effudit. Ex ipsa vero creatura videri potest dei bonitas, quicquod enim bonitatis vndique
in creatura dispersum est, ab illo necessario est, in quo totum quicquid est bonitatis, vnitum est. Sapes
xiii. Etenim cum in operibus illius conuersentur, inquirunt & persuasum habent quoniam bona sunt quae vi
dentur. Si enim tantum potuerunt aestimare seculum, quomodo eius dominum facilius non inuenerunte:

5
⁋ Per haec patent obiecta. Ad primum quod creaturarum notitia est gradus ad diuina:
dicendum quod verum est eis qui ad perfectionem notitiae diuinae ex hac scientia debent ascendere, non autem
eis quibus sufficit scire ex hac scientia, quae & in credendis & in agendis sibi sunt necessaria ad
salutem. Talibus enim modica notitia ex naturis rerum sufficit.

6 ⁋ Ad secundum quod defectus notitiae illorum ob
tundit acumen audientium & deficere cogit, dicendum quod verum est ab apprehensione perfectae notitiae diuinorum
secundum quod dictum est. Non tamen tantum obtundit: quin ex hac scientia sine illorum notitia capere possunt, Ba87v
quae sibi sunt necessaria ad salutem.

7
⁋ Ad argumentum in oppositum: quod non placet deo scientiam hanc reuelare sa-
pientibus: dicendum quod verum est de sapientia sua superbientibus. Vnde dicit Glossa.
Sapientibus & prudentibus non opponit insipientes & hebetes: sed paruulos: vt probet se tu-
morem damnare non acumen. Vnde non tam prodest in auditore huius scientiae notitia sapien
tiae secularis quam obest elatio ex ipsa. Qui ergo in aliis scientiis farcitus in ista scientia proficere
velit, humilis & vt paruulus ad eam veniat: quia vt dicit Augustinus v. super Gene. Sacra scriptu
ra sic loquitur: vt altitudine superbos irrideat: profunditate attentos terreat: veritate magnos
pascat: affabilitate paruulos nutriat. Et ideo dicit in fine secundi de doctrina christiana, loquens
de Cypriano, Lactantio, Victorino, & caeteris qui suffarcinati literis secularibus ad fidem christia
nam conuersi accesserunt. Sed hoc modo (inquit) instructus diuinarum scripturarum studio-
sus cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: scientia in-
flat: charitas autem aedificat. & hoc maxime in hac scientia in qua praecipue deus superbis resi-
stit: humilibus autem:s dat gratiam, sine qua haec scientia addisci non potest: vt consequenter vi-
debitur. Vnde si philosophi in eis quae ductu naturalis rationis percipere potuerunt, stetissent.
& quantum naturalis ratio dictauit deum colendo ei gratias egissent, summe dispositi fuissent:
vt purgati per fidem notitiam huius scientiae susciperent. secundum quod dicit Glos. Romn. i. Philosophis
interrogantes creaturas de creatore, ex omni specie ac dispositione quasi voce respondente ex
arte artificem cognouerunt. & infra. Quod vtique illis credendum fuit: vt hoc tenendo quid videre pote-
rant, ab illo sanarentur qui dederat vt viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem seruarent,
& possent purgari, atque illi beatissimae contemplationi inhaerere. Hinc dicit Augustinus de philosophis.
de vera relii. Illi si reuiuiscerent & inuenirent refertas ecclesias, templa deserta, a cupiditate ten-
poralium ad intelligibilia & spiritualia vocari & currere humanum genus, dicerent si fortasse ta-
les essent, quales fuisse commemorantur, haec sunt quae nos suadere populis non ausi sumus, & eorum
potius consuetudini cessimus quam illos in nostram fidem voluntatemque traduximus. lta si hanc vi-
tam illi viri nobiscum rursus agere possent, paucis mutatis verbis atque sententiis christiani fie
rent: sicut plerique nostrorumque temporum Platonici fecerunt. Aut si hoc non faterentur, nec facerent, in su-
perbia & inuidia remanentes nescio vtrum possent ad ea quae appetenda & desideranda esse di
xerant, reuocari. Reuera non possent: quia vt dicit Glos. vbi supra, ingrati illi qui eis praestitit vt vi
derent, sibi voluerunt tribuere quod videbant, & facti superbi & dicentes se esse sapientes stulti fa-
cti sunt. & tamen audacter ad occulta diuinorum perscrutanda, & ad quae naturalis ratio attin-
gere non potest procedentes in errores execrabiles ceciderunt. secundum quod dicit Orig. super Exod.
Intelligant diuinae & dispensationis & prouidentiae occultissimas esse rationes. Posuit enim deus
tenebras latibulum suum: quas illi audacter & temere perscrutari cupientes, & alia ex aliis as-
serentes in crassas & palpabiles errorum tenebras deuoluti sunt.