Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e106

Sources:

Ba: Badius1520a

B11r

1
CIrca quartum arguitur quod scire conuenit homini a natura. Primo sic. potentia
naturalis naturaliter potest in suam opeationem: quia qualis est potentia talis de
bet esse actus respondens ei: cum potentiae determinentur per actus. secundo de anima. Po
tentia cognitiua in homine est potentia naturalis: cuius operatio est scire & in
telligere. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. natura non deficit in necessariis. secundo de ge
neratione. Scientia homini necessaria est ad regimen vitae & ad finem eius quid est
beatitudo. secundum Philosophum. x. Ethi. ergo natura non deficit homini ad actum scien-
di. Sed homo potest naturaliter id in quo natura non deficit ei. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, quanto virtus
superior est & perfectior, tanto perfectius potest in suam operationem. vis cognitiua intellectiua
perfectior est & superior quam sensitiua: sensitiua autem potest per se sine omni acquisitione naturali-
ter in suam operationem sentiendi. ergo multo fortius intellectiua in suam operationem sciendi &
intelligendi. cum perfectius sit scire & intelligere statim sine inquisitione quam per inquisitionem.

4
⁋ Quarto sic. quanto aliquid est superius in natura, tanto paucioribus acquirit suam perfectionem.
Secundum quod orbis primus bonitatem suam perfectam acquirit vnico motu simplici: quam orbes inferio
res acquirunt pluribus motibus. secundum Philosophum. ii. de caelo & mundo. Cognitio intellectiua supior est sensitiua:
& illa vno actu simplicis intuitionis perficitur in suo actu sentenidi. ergo & intellectiua multo fortius
in suo actu sciendi & intelligendi. sed hoc non est nisi sciendo & intelligendo naturaliter sine inquisitione. er-
go &c.

5 ⁋ Quinto sic, puer gradatim & artificiose interrogatus tanquam peritissimus disciplinae, respondet
ad omnia interrogata geometrae: vt dicit Augustinus auctoritate Platonis. xii. de triniitate. hoc autem non
posset facere nisi naturaliter habendo illius artis peritiam. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. in animali perfectio
ri perfectior debet esse natura: quia in persectione sibi naturalium consistit persectio rei naturalis.
Sed homo est animal perfectius caeteris: quia habet quod habet omne aliud animal, & amplius: & omne
animal aliud ex perfectione naturae suae habet scientiam naturalem necessariam sibi in regimine vi-
tae, vt apes fornicae & araneae & caetera huiusmodi. ergo & homo ex perfectione suae naturae debet ha-
bere naturaliter scientiam sibi necessariam ad regimen vitae suae. talis est omnis scientia sibi debita
ergo omnem huiusmodi scientiam debet habere a natura sine inqusitione.

7 ⁋ Septimo sic. illud agit homo naturaliter
quod agit solo ductu naturae. scire & intelligere agit homo solo ductu naturae. id est naturalis rationis: ergo homo
naturaliter scit & intelligit.

8 ⁋ Octauo sic. quid naturaliter transit per viam aliquam, naturaliter peruenit ad ter-
minum viae. Via deducens ad sciendum syllogismus est. Maxime via syllogismi homo vadit naturaliter in omnibus
suis operationibus. secundum quod probatur in perspectiua quod puer naturaliter habet artem syllogi
zandi: eo quod demonstrato ei pomo pulchriori & minus pulchro intelligit naturaliter quod pulchrius
inquantum huiusmodi melius est & magis eligendum & videns de duobus ponis quod alterum est
pulchrius quasi concludendo accipit pulchrius & dimittit minus pulchrum. ergo homo naturaliter ve
nit in actum sciendi hoc autem est scire a natura non ab inquisitione. ergo &c.

9 ⁋ Oppositum argui-
tur primo sic. ad illud quod convenit homini a natura, non indigemus studio & tempore: quia na-
tura non deliberat ad habendam scientiam: sed ad scire indigemus studio & tempore. secundum quod
dicitur secundo Ethicorum de virtute intellectuali: quod plurimum ex doctrina habet generationem & augmen
tum: ideoque experimento indiget & tempore: quo scilicet studio insistentes habitum acquirimus quo
scimus & intelligimus, secundum quod dicit Philosophus. vii. Ethicorum. Primum discentes complectuntur quidem
sermones: sciunt autem nequaquam. oportet enim connasci. id est velut naturam fieri habitum: & sic inte
ligere secundum Commentatorem hoc autem tempore indiget. ergo &c.

10 ⁋ Secundo sic. quod alicui specie con
uenit a natura, aequaliter inuenitur in omnibus eius indiuiduis. vt in hominibus esse risibile. Sed sci
re non inuenitur aequaliter in omnibus hominibus. ergo &c.

11 ⁋ Difficultas contingens in hac quaestione circa
scientiam qualiter coueniat hominibus, contingit in omnibus formis existentibus in subiecto,
quarum actus quandoque nobis manifestatur & quandoque non: cuiusmodi sunt formae materiales & perfe
ctiones materiae & formae omnes quae sunt habitus & perfectiones potentiarum animae: vt sunt scien-
tiae & virtutes. In esse enim & fieri istarum formarum in materia & subiecto ab antiquo triplex
solebat esse opinio. Prima opinio erat ponentium omnes huiusmodi formas aduenire proprio
subiecto perfectibili, totaliter ab extrinseco vt ab alicuius substantiae separatae influentia: quam voca
bant datorem formarum quantum ad habitus scientiarum & virtutum. Et isti erant bipertiti. Anti
quiores vt Plaronici ponebant animas prius separatas quam corporibus vnitas: & ibi ex impressione
idearum habere habitus scientiarum & virtutum, & secum illos deferre in vnione sua cum corpore: sed ex corporis vma
bratione impediri ab vsu eorum: & ea tradere obliuioni quo ad vsum & actum sciendi in particulari, retinendo Ba11v
tamen habitus omnes sciendi in particulari: sed vsum & actum sciendi solum in vniuersali. secun-
dum quod dicit Boethius in suo metro in persona animae dicentis. Cum mentem cernerem altam singula
noui. Nunc membrorum condita nube sumam retinui: singula perdidi. Et tunc postmodum ponebant
animam per vsum & exercitium eius in corpore amouere illud impedimentum. Sicut faciunt in
recordatiuis positi volentes memorari eorum quorum erant obliti. Et per hunc modum posuit Pla-
to in Mennone quod scire vel addiscere nihil aliud erat quam reminisci. secundum quod recitat Philoso-
phus in principio poster. disputans in hoc contra Platonem. Sicut etiam facit Augustinus. xii. de
triniitate. ca. vlti. vbi dicit sic. Plato ille philosophus nobilis persuadere conatus est vixisse animas homi
num antequam corpora generarentur: & hinc esse quod ea quae discuntur reminiscantur potius cognita
quam cognoscantur noua.

12 ⁋ Posteriores autem multo vt Auicen. & Arabes, ponentes intellectum ho-
minis non fuisse vnquam nisi corpori coniunctum & in corpore existentem, posuerunt ipsum ex participa
tione influentiae intellectiuae separatae sibi de proximo in ordine naturae coniunctae recipere habitus
scientiarum & virtutum: & quod impedimento huic receptioni non erat nisi quaedam obnubilatio in anima
a corpore: & quod tale impedimentum oportebat amoueri studio & exercitio nostro. Vnde dicebant quod omnis
actio nostra ad acquisitionem scientiarum & virtutum in nobis non est nisi praeparatio quaedam in susce
ptibili ad formae susceptionem, & amotio contrarii impedientis eius impressionem: vt omnino praepara
to susceptibili & amoto impedimento actio intelligentiae sit influere in animas nostras habitus scien
tiales & morales. Et tam isti quam praecedentes coniter sentiebant circa formas naturales quod agens naturale non
agit nisi praeparando materiam ad formae susceptionem: ad modum quo agricola parat agrum ad susceptionem
seminis & procreationem fructus: & quod materia praeparata actio imprimendi scientiam & intellectum erat ideae secundum
Platonem, intelligentiae secundum Auicen. & similiter quo ad impressionem virtutum in anima & forma
rum naturalium in materia. Sicut si sigillum in caera mollificata suam imprimat figuram: quod facere non
potuit priusquam fuisset mollificata. Alii vero vt Anaxags & Anaximander & sequaces eorum contrario
modo praedictis ponebant: Dicendo quod omnes huiusmodi formae rebus essent inditae a natura: nec ali-
quo modo acciperent eas ab actu aliquo exteriori vel interiori: sed quod quandoque latitarent eo quod actus
earum non possent exterius manifestari propter aliam materiae & subiecti indispositionem: & quod
per agens exterius nihil fieret nisi amotio illius dispositionis impedientis: & tunc ilico formae intus
latentes in suis actionibus se manifestarent ibi esse & prius fuisse quando latebant. sicut per limatio
nem aufertur rubigo ab auro vt fulgeat: & se aurum manifestet. vel sicut per aliquod adminiculum
sciens in habitu inducitur in recordationem vel considerationem actualem eius quod prius nouit. Et in
hoc dicunt isti ad modum Platonicorum, quod addiscere nihil est aliud quam reminisci: & ita omnes istae opi
niones negabant scientiam a nobis haberi per acquisitionem. Sed dicebant eam solum a natura es
se inditam vel ab exteriori naturaliter impressam: sicut speculum vnum formam quam habet na-
turaliter imprimit in speculum sibi oppositum & praeparatum.

13 ⁋ Vtraque dictarum opinionum in
conueniens est multum: quia ponit omne agens inferius & exterius ad esse istarum formarum esse
agens solummodo per accidens vt remouens prohibens: quid secundum Philosophum. viii. Physicae. non
est nisi agens per accidens. Maxime autem derogat vtraque istarum opinionum ordini vniuersi in
quo deus disposuit inferiora regi a supioribus per media. remouet enim causas proximas omnem actio
nem per se attribuendo causis primis.

14 ⁋ Circa positionem autem Platonis: quia non vsquequaque errabat
vt dictum est supra, sciendum quod positio sua plures habebat articulos. Primus erat quod in luce idearum
diuinarum homo videbat synceram veritatem: & quod non scientiam certam: sed opinionem solam
posset acquirere per sensus. in quo verissime locutus est, vt visum est supra. Secundo posuit quod lu-
cem idearum semper sibi habuit anima praesentem. quod similiter optime dixit. secundum enim quod
dicit Augustinus secundo de libero arbitrio, illa veritas & sapientiae pulchritudo semper adest omnibus
proxima est omnibus, sempiterna, in nullo loco est: nusquam deest: foris admonet: intus docet: nullus de il-
la iudicat: nullus sine ea recte iudicat. Tertio dixit quod deus praesens animam notitia perfecta ve-
ritatis de necessitate illuminat: & quod hoc non facit modo in nobis, hoc contingit quia illustrationem
illam non potest anima recipere secundum statum praesentis vitae quem habet in corpore. propter quid
posuit animas praecessisse corpora: & tunc illam perfectam illustrationem suscepisse & in corpus
eam secum detulisse: sed nube corporis tectam obliuioni totam tradidisse: ita quod per depurationem
quandam, vt dictum est supra, rememorata per species acceptas a sensibus ad lumen idearum se con
uertit: & quasi reminiscendo in pristinam notitiam venit. & per hunc modum posuit discere esse re
minisci. In hoc tertio articulo errauit: & per hoc in alia inconvenientia cecidit. lux enim diuina nulla ne
cessitate sed sola voluntate vnumquemque secundum gradum sanitatis suae illustrat vnum plus alterum minus, quos
dam perfecte quosdam nihil. In quibus est lux in tenebris lucens: & tenebrae eam non comprehenderunt. Ba12r
Propter quod dicit Augustinus i. solius Nouit ista pulchritudo quando se ostendat. illa enim etiam medici fungitur mu-
nere: meliusque intelligit qui sunt sani quam iidem ipsi qui sanantur, quantum enim in se est omnes aequaliter
illustrat. Quod videns Plato, & cum hoc videns quod anima quantum est de se nisi esset corpore obumbrata per
fecte nata est illustrari: bene vidit quod status iste quem modo habet in corpore, quodam modo est ei praeter
naturalis. & ideo posuit animam alium statum hrbe praeter istum quem modo habet in corpore sibi magis
naturalem. & somniauit statum innocentiae, vbi anima erat in corpore non subdito peccatis, quod non corrun-
pitur, nec aggrauat animam, & ideo non impedit a perfecta illustratione lucis diuinae: quam omnes in illo sta
tu percepissent: & perfectam veritatem scibilium facillime percepissent. Sed tamen quia istum statum percipere non
potuit, in alium sibi visum possibilem quantum erat ex natura animae incidit: & posuit animas ante corpora vixis
se seperatas: & vnione corporum obumbratas. Reuera ex corporis coniunctione animae niae sunt obnubilatae non
obnubilatione occultante aliquam notitiam latentem in eis vt posuit Plato: sed impediente receptionem
illustrationis diuinae: & notitiae veritatis syncerae: quam ab initio impedit omnino: & per purgationem ocu-
li mentis incipit quodam modo illucescere. Et ideo Hugo sententiarum suarum. p. x. libro. i. c. ii. loquens de anima
pro vtroque statu in corpore distinguit triplicem oculum eius. d. Postquam tenebrae peccati in illam intra
uerunt: oculus quidem contemplationis extinctus est, vt nihil videat: oculus vero rationis lippus es
fectus est, vt dubie videat. Solus carnis oculus in sua claritate permansit. & loquitur de toto huma
no genere quasi de vno homine. Reuera oculus contemplationis quo pura intelligentia videre de-
bet synceram veritatem in luce aeterna, sicut vidit in statu innocentiae, modo caecus est: quia nisi
purgetur aliquantulum in illa nihil videre omnino potest. Oculus autem rationis quo mens cuncta
rationis deductione per sensus in statu innocentiae intellecta percepisset: nunc lippus factus est, vt
ex sensibus nullam certam notitiam accipiat, vt dictum est supra. & dicit Augustinus it sol. Dum in hoc
corpore est anima etiam si plenissime videat hoc est intelligat, tamen quia corporis sensus vtuntur ope
re proprio, si nihil quidem valeant ad fallendum, tamen nonnihil valent ad ambigendum. Non ergo
vera sententia erat dictorum virorum quod scientia inest homini a natura siue ab extra proueniendo
siue interius latendo. Et concordant omnes huiusmodi sententiae quod scientia homini non acquiritur ni
si per accidens: & quod secundum primam & tertiam sententiam, aut nihil contingat addiscere hominem
neque per se neque ab alio: aut quod scire sit reminisci: cuius contrarium in sequentibus quaestionibus decla
rabitur & demonstrabitur.

15 ⁋ Ideo est opinio media Aristoraus & peripateticorum, quae ponit omnes formas
huiusmodi esse suum in materia & subiecto habere partim ab intra a natura, & partim ab extrinseca actio-
ne. Partim ab intra ponebat Aristelus omnes huiusmodi formas praeexistere in subiecto scilicet in potentia: & par
tim ab extra. scilicet per agens subiectum transmutans: vt forma quae in ipso prius erat in potentia fiat
in actu: non quod id quod prius fuit in actum & latebat, oporteat quod sit in actu, vt dixit vltimorum opi
nio: & quod non sola impressione agentis in eo fiat: ac si caera siguraretur ad praesentiam sigilli: sed quod
fiat in eo immissione virtutis producentis ab intra in actu quod prius fuit in eo in potentia: ac si caera
figuraretur ad praesentiam actiui alicuius quod caerae virtutem suam immittit, qua in figurationem
transit ab intra. Sicut etiam figurantur membra animalium in generatione eorum naturali. Non autem vt
per agens extra in disposita materia imprimatur forma ac si caerae molli apponatur sigillum: per quem
modum praedicti ponebant formas ab extra. Ponebat igitur Aristelrnus quod forma quaelibet de potentia
in actum deducitur per agens extrinsecum proximum, non solum per agens extrinsecum primum.
Et quod huiusmodi potentia sit quaedam habilitas in subiecto & naturalis inclinatio imperfecta tamen
ad perfectionem illam quam nata est habere res potentia illa deducta in actum per agens: secundum
quod in rebus naturalibus generans calidum non ponit calidum in materia, vt dicit prima opinio: neque detegit oc
cultum vt dicit secunda opinio: sed vere generat faciendo vt illud quod prius erat in potentia calidum idem non aliud fiat
postmodum in actu calidum: secundum quod dicit Philosophus. viii. Metaphysicae. Illud quod est in potentia sit in actu ab
agente in omnibus in quibus est generatio. Non enim est aliud causatum, sed erit illud quod est in po-
tentia in actu, vt dicit Commentator. Et causa vnitatis est: quia transmutatur illud quod est in poten
tia donec in actu fiat sub agente scilicet sub extrahente ipsum ex potentia in actum. Est igitur hoc aliquid
vnum quod prius est in potentia & post transfertur de potentia in actum. & translatio non largitur
ei multitudinem: sed perfectionem in esse. Similiter omnino contingit in generatione habitus mo-
ralis & scientialis. agens enim extra nec ipsum in subiecto ponit, vt dicit prima opinio: nec ipsum
detegit, vt dicit secunda opinio. Sed ipsum quod est in potentia tale, puta temperatum vel sciens, fa-
cit esse actu tale: secundum quod virtutes intellectuales ad generationem suam & augmentum stu-
dio indigent & experientia: morales vero exercitio, vt determinat Phlilosophus. ii. Ethico. vbi ex de
terminatione idem concludit dicens. Neque igitur natura neque praeter naturam insunt virtutes. Sed ina-
tis quidem nobis suscipere eas, perfectis autem per assuetudinem & hoc in moralibus, & per studium Ba12v
in intellectualibus. vbi dicit Commentator. Hic nunc naturam esse dicit cuius perfectio ex natura adae
nit. Non sic autem insunt nobis virtutes natura nec praeter naturam: quia aptis natis nobis eas suscipre
adueniunt nobis nostra actione, qua indigent ad perfectionem. Quomodo autem hoc fiat, videbitur in quaestio
ne proxima fequenti. Et est hic aduertendum ad cognoscendum perfectum modum generationis per-
fectae scientiae in nobis: & cognitionem syncerae veritatis, quod non sufficit conceptus mentis informa
tus a specie & exemplari accepto a re. Sed requiritur species & exemplar aeternum: quod erat cau
sa rei: & quod etiam non agit ad generandum notitiam & scientiam veritatis in nobis secundum communem
cursum acquirendi scientiam & notitiam veritatis in nobis, exemplar aeternum nisi mediante exem
plari temporali: sicut dictum est in quaestione praecedenti. Ex quo patet vt dictum est ibi, quod modus
Aristotelis si non sensit id quid dixit Plato, erat diminutus: quia nimium attribuebat, immo totum cau
sis particularibus non attribuendo causae vniuersali nisi mediatam actionem: & vniuersalem impres
sionem quam determinant agentia particularia. Patet etiam quod modus Platonis si non sensit quod Aristoteles
similitet erat diminutus quia nimis parum attribuebat causis particularibus nihil eis attribuendo in pri
cipali actione generationis verbi scientialis & informationis veritatis: sed solum eis attribuendo
actionem in disponendo per modum amotionis eius quod prohibet: non per modum agentis quod pro
mouet: & quod totum id agit vniuersale agens. Et sicut haec & talia isti duo viri dixerunt in genera-
tione habitus scientialis & veritatis: sic & in generatione habituum omnium virtutum & formarum natu-
ralium. Dictum ergo vtriusque & Aristorus & Platonis coniungendum est in omnibus & istis generatio-
nibus istarum formarum: & sic erit ex vtrisque eliquata vna verissimae philosophiae disciplina, vt dicit Au
gustinus in fine de Academica vt dicamus quod omnes & formae scientiales & morales ab intra sunt quantum
ad potentiam susceptibilis & etiam ab extra non solum quantum ad impressionem agentis parti-
cularis secundum modum Aristeonus sed etiam quantum ad impressionem agentis vniversalis secundum modum Platonis. lta
quod sicut perfectum verbum veritatis imprimere non possit res extra in animam per suam speciem sine
impressione ab exemplari veritatis aeternae, vt dictum est supra: Sic nec perfectum habitum cuiusli-
bet veritatis: nec perfectam formam naturalem alicuius speciei possit agere ex materia illud quod impri-
mit ei agens particulare creatum quodcumque, nisi per seipsum immediate imprimat agens vniuersale
& exemplar aeternum vt ipsum sic agat, & tanquam agens vniuersale imprimendo in omni quod fit, mediantibus agen
tibus particularibus: quibus nihil effici potest nisi quod imperfectum est in natura rei: & etiam tanquam agens
particulare immediate imprimendo in natura rei productae quod perfectum est: & complementum eius: vt ldea asi
ni quae deus est: sit causa generationis asini non solum ad quam natura particularis in agendo aspi
cit vt Aristeolus imposuit Platoni: sed causa quae agendo imprimit: & similiter est causa generationis
notitiae veritatis & scientiae de asino vt sit in omnibus quae siunt a nobis & a natura deus & mediate agen
tibus aliis operetur quod imperfectum est: & immediate quod perfectum est, vt per hunc modum sine deo nul
la natura subsistat, nulla doctrina instruat, nullus vsus expediat, vt dicit Augustinus. iiii. de ciui.
dei. & sic res quas primo condidit administrare non cessat, vt secundum hoc verificetur quod dixit filius
in Euang. Pater meus vsque modo operatur & ego operor.

16 ⁋ Positiones omnium aliorum circa hanc materiam
falsae erant omnino. Non enim aliquod agens potest imprimere perfectam scientiam rei nisi habeat in se perfectam
veritatem eius & per illam agat. vnde quia lapis non agit verbum veritatis suae in intellectu per seipsum,
sed per speciem suam quae non est veritas sua quam agit in intellectu: Ideo non potest formare ver-
bum perfectae veritatis de se in mente, vt dictum est supra. Similiter quia asinus non agit per suam formam im
mediate, sed per suam virtutem immissam in materia, ideo non potest formare perfectam veritatem formae
suae in materia: nihil enim agit perfectam veritatem sibi similem in alio nisi quod agit immediate per id
quod est ipsa sua veritas sicut sigillum per ipsam suam formam immediate imprimit ceram: & vera
sigura qua ipsum informat, informat eam. vnde cum intelligentiae creatae non habent in se rerum verita
tes: sed solum eas habet in se prima intelligentia quae est deus: sed illae solum habent in se rerum si-
militudines. Ideo nulla illarum veritate perfecta potest informare immediate neque mentem neque ma
teriam aliqua forma perfecta. In hoc ergo errabat Auicen. & eius similes. Errabant autem & ponentes for-
mas latere in actu: tunc enim contraria essent simul in eodem actu in materia: quod est impossibile
& tunc non contingeret aliquid addiscere: sed in rei veritate scire esset reminisci apud intellectum
& essent habitus naturaliter in anima: quod non est verum, vt infra videbitur. Hoc autem dico de ha
bitibus acquirendis modo humano praeseruando ad praesens ab habitibus infusis.

17
⁋ Breuiter ergo dico ad quaestionem quod scire in potentia nobis contingit a natura. In actu
autem & perfectione a studio nro & acquisitione. & quom hoc: patet ex praedictis. & etiam patebit ex quaestio
nibus sequentibus. Quia ergo perfecte non contingit nobis scire nisi acquisitione: hoc bene concludunt duo Ba13r
vltima argumenta. Sed quia priora argumenta nituntur concludere quod perfecte contingit nobis
scire a natura: Respondendum est ad singula per ordinem.

18
⁋ Quia ergo dicitur primo quod potentia cognitiua est potentia naturalis, ergo na
turaliter potest in suam operationem: Dicendum quod potentia naturalis dupliciter dicitur, secundum
duos modos naturae: quos ponit Boethius de duabus nat. Vno modo proprie vis insita rebus prim
cipium mouens per se non per accidens. hoc modo potentia valet ad vnum tantum: vt ignis calefacit. &

sic potentia cognitiua non est potentia naturalis. Alio modo dicitur potentia naturalis quaecun-
quod qualitas principium agendi informans aliud. Sicut quaecumque rei specifica differentia etiam dicitur na
tura & vniuersaliter quicquid est de rei substantia. hoc modo potentia cognitiua naturalis est, maxi-
me autem respectu sui subiecti. subiecti enim sui potentia naturalis est: quia naturaliter animae in-
dita & non ab extrinseco acquisita. respectu vero sui actus maxime illius qui est scire ea quae post prin
cipia, non est proprie potentia naturalis: sed rationalis: quia scire conclusiones non contingit homi-
ni nisi via rationalis inquisitionis & inuestigationis, quae valet ad opposita: quia in ea potest erra
re & dirigere. Vnde Philosophus in secundo physicae. diuidit principium operatiuum quod est ratio, con
tra principium operatiuum quod est natura: eo quod rationalis potestas valet ad opposita: natura vero ad
vnum tantum.

19 ⁋ Ad secundum quod natura non deficit in necessariis: dicendum quod natura non dicitur deficere in
necessariis quando dat illa per quae omnia necessaria possunt acquiri: licet ipsa immediate non con-
fert. Sicut non deficit homini in necessariis non dando ei armaturam naturalem & vestitum: sicut
aliis animalibus dedit ista: cum dedit homini rationem & manus per quae ista sibi potest acquirere: quae non
dedit brutis: & ideo eis illa dedit ne eis in necessariis deficiat: quia sibi ea acquirere non possunt.
Distinguendum tamen quod quaedam sunt necessaria ad esse, quaedam ad bene esse. In necessariis primo mo
do nunquam natura deficit alicui speciei quin omnia sibi necessaria immediate confert ei. In necessariis
autem secundo modo similiter non deficit ei: quia illi quae illa sibi acquirere non potest, dat imme
diate ea per quae illa sibi acquirere potest. Vnde natura dicitur illa dare: quia licet non dat illa imme-
diate, dat tamen illa per quae acquirere potest ea: & si aliquid pertinet ad perfectionem creaturae quod non
potest natura ipsa de se dare immediate vel mediate, illud immediate operatur in ipsa auctor naturae.

20
⁋ Ad tertium: quod intellectiua virtus perfectior est sensitiua: quae naturaliter potest in suam operatio
nem: Dicendum quod perfectio virtutis consistit in duobus: & in operatione, quia habet operationem
perfectiorem circa obiectum superius & perfectius in natura: & in modo operandi: quia citius
actum perfectum suae operationis acquirit. Primo modo intellectiua potentia simpliciter perfectior est
sensitiua: quia intelligere est actio perfectior quam sentire: quia circa obiectum perfectius. vnde intellectus
operatione sua habet iudicare de operatione sensus, non econuerso. sicut dicit Augustinus ii. de lib. arbi-
trio. De secundo modo perfectionis loquendo intelligendum est quod potentia intellectiua & est ratio, & est
intellectus. Inquantum est intellectus operatur vt natura circa propria obiecta, intelligendo scilicet
prima principia tam in speculatiuis quam in actiuis simplici intuitu statim cum ei offertur obiectum sine om
ni discursu & inuestigatione. Sicut visus sentit visibile sibi obiectum in lumine. Et est in hoc adhuc
intellectiua potentia perfectior sensitiua: quia perfectius intelligit intellectus prima principia in sua
veritate quam sensus visus colorum qualitates: quia & apprehendit & de apprehenso iudicat. sensus
autem non iudicat de apprehenso: sed apprehendit tantum. Nec tamen illam notitiam habet intellectus
omnino naturaliter & ab intra: sed contingit ei ex obiecto quod accipit ab extra: & cum hoc ex exemplari
aeterno. Sed perfectam debet habere veritatis notitiam: vt dictum est supra. Et quo ad hoc etiam illa no
titia quodam modo est naturalis: & quodam modo est acquisita. solum tamen in potentia inest naturaliter
inquantum non est in actu, nisi per hoc quod est acquisita. Vnde & notitia sensus non est pure natura-
lis: sed quodam modo acquisita per sensibilia: esset autem cognitio intellectus pure naturalis si nullo
modo indigeret acquiri ab extra. Et de hoc modo sciendi a natura sine omni acquisitione necessa-
ria ad sciendum proposita est quaestio: an scire contingit homini a natura, an ab acquisitione aliqua
& alicuius super id quoid habet homo a natura: quo dispositus est ad sciendum. Inquantum vero intelle-
ctiua potentia operatur vt est ratio ipsa, non operatur nisi inquirendo & inuestigando illa quae sunt
post principia ductu rationis. & haec est sua opeatio prima: quam statim facit cognitis principiis per intel
lectum. Sed ad operationem secundam quae est scire ex inuestigatione, non statim peruenit: & quo ad hoc imperfe-
ctior est operatio intellectiuae quam sensitiuae, & ipsa potentia intellectiua quam sensitiua: quae tamen simpliciter
est perfectior: quia perfectior est eius operatio in re ex obiecto perfectiori: licet non in modobperandi. Est
enim illa perfectio quae consistit in modo operandi secundum quid respectu illius quae est respectu obiecti: & con
tingit animae rationali illa imperfectio ex natura & ordine rerum. Sic enim est gradus & ordo in rebus secundum Philosophum. ii. Ba13v
cae. & mun. vt illud quod est perfectumomni modo perfectionis per se perfectionem habet: & non consequitur eam
per aliam operationem. caetera vero ab ipso perfectionem suam consequuntur sua operatione qua in il
lum feruntur. Sed res ei propinqua in natura vt angelicae substantiae recipiunt eam vna operatione sim
plici: & ideo sine omni discursu statim concipiunt in principiis omnia sua principiata. Homo autem
remotior a primo perfecto in ordine rerum intellectualium: quia natus est consequi bonum perfe-
ctum operatione perfecta intelligendi, quod & angelus superior eo in natura: necessario illud ad quod an
gelus potest peruenire vna operatione simplici, homo eget vt perueniat ad illud opere multiplici
Res vero posteriores quia non consequitur bonum perfectum neque habent operationem perfectam, ope
ratione simplici bonum suum consequuntur vt sensibilia. Patet ergo quod actio sensus in operatione sua
quod est naturaliter & fine discursu magis est propter imperfectionem quam perfectionem: & discursus in-
tellectus rationalis in sua operatione magis arguit persectionem quam imperfectionem. verbi gratia, in sa-
nitate. corpus enim illud perfectius est in sanitate quod sanitatem perfectam acquirit: licet operationibus
multis: quam illud quod non potest acquirere nisi sanitatem imperfectam: licet operatione vnica. Illud tamen
est perfectius quid sanitatem perfectam acquirit vna operatione quam quod pluribus: & illud perfectissimum quod
eam habet naturaliter nec eget vlla operatione qua eam sibi acquirat, vt dicit Philosophous. ii. cae.
& mundo.

21 ⁋ Ad quartum quod intellectiua potentia est superior natura sensitiua: ergo paucioribus in-
diget in sua operatione: Dicendum secundum iam dicta: quod quando superius & inferius in na-
tura suis operationibus eandem perfectionem consequuntur tunc superius pauperibus indiget. Sicut angelus
paucioribus indiget ad actum sciendi quam homo: & orbis superiori vnico motu consequitur bonum per
fectum quod consequuntur orbes inferiores pluribus, quando autem superius consequitur bonum perfectius
quam inferius, sicut contingit in proposito: tunc non est inconueniens quod superius indiget pluribus
in sua operatione quam inferius, vt dictum est exemplo sanitatis. Sicut etiam patet de elementis quae non
habent nisi singulos motus: cum orbes superiores habeant plures: quia perfectius bonum sibi acquirunt
illis pluribus quam elementa sibi acquirant singulis. secundum Philosophum. ii. cae. & mundo.

22 ⁋ Ad quin-
tum quod puer respondet ad interrogata: Dicendum quod non sic respondet propter aliquam scientiam quam prius
anima eius habuit: & quae in ipso secundum habitum latet. vt per interrogata commoueatur vt
exeat in actum sicut opinatus est Plato: sed quia ex notitia primorum principiorum incomplexorum
quam sibi prius acquisiuit per sensus cognoscendo terminos, statim hoc est modico discursu patent ei
quaecumque proponuntur sub interrogatione per immediata, & hoc maxime quando est homo ingenio
perspicax & assistit diuina illustratio ad perceptionem veritatis syncerae cui Augustinus attribuit quod
sic puer respondet primo libr.o Retra. Sicut enim patent intellectum. scilicet. statim sine omni discursu prima princi-
pia ex prima notitia terminorum, ita patere possunt ex principiis proximis proximae conclusiones
ita quod quaestionibus singulis propositis ordinatim & gradatim & per immediata semper sine omni
discursu ex praecedentibus patet intellectui veritas sequentium. vnde Augustinus xii. de trinitate. Credendum
est mentis intellectualis ita conditam esse naturam, vt dictum est supra. Vnde quia scientiae geometricae tra
duntur per immediata, ad interrogata geometrae puer bene respondit. Si tamen interrogatus fuisset
per mediata non sic respondisset: quia veritas mediatorum non patet statim in primis nisi media
explicentur. Si etiam interrogatus fuisset de rebus aliis: non sic per immediationem ad prima principia
connexis nequaquam diserte respondisset. Vnde Augustinus ibidem. xii. de trinitate. arguens contra Platonem
loquens de puero dicit. Non ipse sine magistro alba & nigra discerneret: quia ista iam nouerat an
quam in rerum natura crearetur: Denique cur de solis rebus intelligibilibus id fieripotest vt bene inter
rogatus quisque respondeat quod ad quamque pertinet disciplinam etiam si eius ignarus est: cur hoc sacere de
rebus sensibilibus nemo potest nisi quis ista viderit in corpore constitutus: aut eis qui nouerint indi
cantibus crediderit sine literis cuiusque sine verbis: In hac opinione cum Platone suerat aliquando Augustinus in
fi. ii. sol. & recitat in prima retra. vbi illud retractat d. In quodam loco dixi quod disciplinis liberalibus eru
diti sine dubio illas in se obliuione obrutas eruunt discendo & quodammodo refodiunt: sed illud
quoque improbo.

23 ⁋ Ad sextum quod homo est natura perfectior brutis: ergo potius quam illa debet habere
scientiam sibi naturalem: Dicendum quod reuera natura in homine perfectior est quam in brutis: & max me ra-
tione intellectus quo ea excellit: & est de perfectione eius quod nullam habet scientiam naturalem: &
de brutorum imperfectione quod habent naturales industrias, quia enim natura est determinata ad vnum
& industria brutorum est naturalis: ideo solum habet vno & eodem modo operari in omnibus in quid
bus est: vt omnis hirundo eodem modo facit nidum & aranea telam & apis sauum. Quia vero potest
ad diuersa & opposita, ideo diuersimode potest homo per rationem opeari idem vt domum vel vestem & huiusmodi.
& homo quia rationem habet diuersimode potest sibi de necessariis prouidere & omnia sibi necessa
ria operari: non autem bestiae: quia rationem non habent: sed solum vno modo secundum quod habent Ba14r
a natura operari ad vnum determinatum solum. Egent autem ipsae bestiae notitia aliquorum necessa-
riorum ad regimen suae vitae: sine quorum notitia non posset sibi naturaliter prouideri: & ideo na-
tura industrias dedit eis naturales illa cognoscendi & operandi circa eadem: vt hirundini ex qua ma
teria & quomodo debeat nidificare: & fornicae qualia grana & quomodo debeat ea sibi thesaurizare: &
caeteris huiusmodi consimilia. Hon autem quia per rationem diuersimode sibi potest necessaria prouidere, ideo na
turalem notitiam nullam sibi natura impressit, vt per rationem diuersimode operari possit quod per na-
turalem industriam solum vno modo operaretur: quod est multo nobilius. Si enim homo naturali indu
stria solum haberet artem aedificandi: solum vno modo omnis homo domum aedificaret: Sicut vno mo
do omnis hirundo nidificat. Nunc autem quia ratione sibi artem acquirit ad domificandum, ex illa acqui
sita per rationem pluribus modis potest domus diuersas sibi aedificare: quod multo nobilius est & per
fectius. & ideo dicit Philosophous. iii. de anima, quod anima est sicut manus. Manus enim est organum organorum
& intellectus est species specierum, quia vt dicit ibi Commentator: anima recipit multas formas vt ma
nus omnia instrumenta. Vnde sicut nullum instrumentum artis homo habet naturale: quia habet manus
quibus potest facere omnia instrumenta & vti eis: ita nullam artem habet naturalem: quia habet
rationem qua omnes artes potest sibi acquirere. Et per hunc etiam modum dicit Philosophus quod anima
debet esse immixta & nulli habere aliquid commune nec proprium quatenus omnia intelligat.

24 ⁋ Ad
eptimum quod homo scit solo ductu naturalis rationis: ergo scit naturaliter: dicendum secundum
quod dictum est, quod ratio in homine & est ratio & est natura. Si ergo sciret ductu rationis natura
lis vt est natura tunc reuera naturaliter sciret: Sicut naturaliter scit prima principia intelligendo
ea simplici conceptu: non ratiocinando: quae tamen non scit naturaliter nisi in potentia, vt dictum
est: & amplius infra dicetur. Sed vt actualiter ea sciat & intelligat requiritur aliquid acquisitum quo
ea intelligat, vt saltem species intelligibilium. Nunc ergo quia homo scit ductu rationis naturalis vt est
ratio discurrendo & ratiocinando, hoc non est scire naturaliter sed rationaliter non per scientiam innatam sed
per acquisitam.

25 ⁋ Ad octauum quod homo naturaliter discit via syllogistica: ergo peruenit ad scientiam per
eam: Dicendum secundum Philosophum. ii. Ethicorum quod sicut contingit quod grammaticum grammatice facere &
non grammatice, similiter & syllogisticum quod contingit facere syllogistice & non syllogistice. Syllogistice fa-
cit homo aliquid quando attendendo ordinem medii ad extrema operatur procedendo ad intentum: quid solum potest face-
re habens artem acquisitam vel per alterius instructionem vel per propriae industriae inuestigationem.
Non syllogistice facit homo aliquid quando non attendendo ordinem medii ad extrema operatur pro-
cedendo ad intentum via qua procederet attendens ad ordinem medii: quod potest facere homo na
turali industria ex primis principiis scientiarum naturaliter cognitis cognoscendo terminos: qui etiam sunt
prima principia syllogismorum. secundum Philosophum. iiii. metaphysicae. & hoc possunt homines plus vel minus
secundum quod perspicacioris vel obtusioris sunt igenii. Hic dicitur de Hippocrate medico propter excellentiam
sui ingenii quod naturaliter sciuit logicam. Secundum hunc modum per viam syllogismi processit ars illius
pueri non tamen syllogistice. Ipse enim ex sensu cognoscens terminos in primis eligibilibus naturali indu-
stria percepit quia omne pulchrius & delectabilius inquantum huiusmodi magis esset eligendum: quod est
maior in syllogismo. Minorem indicauit ei sensus de duobus pomis quod esset pulchrius. ex quibus co-
gnitis sine artis perscrutatione quasi concludendo syllogismo practico pulchrius accepit. in tali enim syl
logismo maiorem vniuersalem determinat ratio: minorem vero particularem sensus & phantasia: con-
clusionem vero facit voluntas, quandocumque enim ambae opiniones conveniunt in re aliqua vniuersalis ex parte ratio-
nis & particularis ex parte sensus, oportet quod actio concludens statim sequatur. vt si fuerit apud
animam opinio rationis vniversalis quia expedit omne dulce gustare: & sensus dicat quod hoc est dulce: sta
tim gustabit illud dummodo non sit aliquod impediens. secundum quod dicit Philosophus. vii. Ethicorum Haec quidem vniversalis
opinio: altera autem de singularibus est quorum sensus proprius. cum autem vna sit ex ipsis necessarium con-
clusum &c. vt ibi dicit. Et secundum hunc modum omnes homines ratione vtentes non solum liberam voluntatis electio-
nem sequentes syllogismo licet non syllogistice procedunt in omnibus actionibus suis. Sicut probatur per dictum
exemplum de puero in perspectiua. Nec solum homo industria naturali ex primis principiis syllogismi si
ne arte sic potest facere quae sunt artis quin per haec possit quodammodo & brutum. secundum quod recitat Ambrosius di
cens in Hexa. Exortem rationis canem nemo esse dubitat: tamen si sensus eius vigorem consideres censes eum sen
tiendi sagacitate vim rationis assiscere. Deide quod pauci quid in addiscendo vitae longitudinem contriuerunt, vix
potuerunt cognoscere vt syllogismorum connexiones contexerent, naturali hoc canis eruditione comprehendere
facile poterit aestimari. Nam vbi vestigium leporis ceruive reperit, atque ad diuerticulum semitae venerit &
quoddam viarum conpitum quod partes in plurimas scinditur: obiens singula semitarum exordia tacitus secum
ipse partractat: & velut syllogistica voce sagacitatem colligendi odoris emittit. Aut in hanc partem inquit de
flexit aut in illam: aut certe in hunc se anfractum contulit. Sed nec istam nec illam ingressus est Ba14v
viam: superest igitur vt in istam partem sine dubitatione contulerit: & statim in illum anfractum
leporem persequitur. Et quod canis iste in hoc obseruat artis syllogisticae regulam statim Amb. exponit. de
Nonne totos dies conterunt philosophi propositiones sibi diuidentes: & ex tribus cum vnam earum veram esse
necesse sit, duas earum in principio interficiunt tanquam mendacio conuenientes: & sic in ea quae relicta est vim
veritatis esse definiunt: Canis ergo facit quod artis syllogisticae est, omnino sine arte & sine principiis artis
ab ipso perceptis: puer autem praedictusimiliter sine arte ex primis tamen principiis artis ab ipso perceptis. Et sic velt
ter quaecumque agentia per cognitionem & secundum cognitionem quancumque tam sensitiuam quam intellectiuam, secundum
regulas artis syllogisticae faciunt quaecumque faciunt vel artificiose vt noscentes artem illam, vel non ar-
tificiose vt non noscentes artem illam: qui etsi in faciendo regulam artis non habent in se vt puer neque
etiam aliquid artis percipiunt vt bruta: tamen non nisi per artem regulantur existentem in luce aeterna: quae omnium
agentium per cognitionem actiones dirigit vel ipsis agentibus impressionem artis percipientibus vel non perci-
pientibus. secundum quod dicit Augustinus de vera reliolo vbi cum ostendit sic esse in rationem habentibus, ostendit
& sic esse in aliis d. Hoc & caeteris animantibus quae ratione carentia sensu tamen non carent animaduerti potest
nuiium enim horum est quod non in sono vel in caetero motu atque operatione membrorum numerosum aliquid
& in suo genere moderatum gerat: non aliqua scientia, sed tamen intimis naturae terminis ab illa incommuta
bili numerorum lege moderatis.