Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1050

Sources:

Ba: Badius1520a

B86r

1
CIrca quartum arguitur: quod volens inhaerere iudicio naturalis rationis non pos-
set auditor huius scientiae esse. Primo sic. i. Corinthi. ii. dicit apostolus. Aialis
homo non percipit ea quae sunt spiritus dei. Stultitia enim est illi, & non po-
test intelligere. cuiusmodi sunt illa quae sunt huius scientiae: & vt ibi dicit
Glo. Animalis homo dicitur qui de deo iuxta corporum phantasias, vel ratio-
nem philosophicam iudicat. ergo volens inhaerere iudicio naturalis rationis non po
test intelligere quae sunt huius scientiae: sed ei stultitia videtur. talis non po-
test esse auditor huius scientiae: quia auditorem in omni scientia oportet credere. ergo &c.

2 ⁋ Se
cundo sic. Omnis auditor scientiae debet iudicare quae audit in ea. Et ideo dicit philosophus quod
iuuenis non est auditor politicae scientiae: quia non potest iudicare de actibus secundum vitam.
Sed volens inhaerere iudicio naturalis rationis non potest iudicare de eis quae sunt huius scien
tiae. secundum quod dicit Glos. super illud. i. Corinthi. ii. Spiritualis omnia iudicat, & ipse a nemi-
ne iudicatur. Idest (dicit Glossa) Spiritualis discernit omnia quae continet diuina scriptura, tamen
de deo secundum imagines corporum, vel humanam philosophiam non sapit, & ipse a nullo ani
mali homine intelligitur, vtrum bene an male intelligat. ergo &c.

3 ⁋ Contra est, quoniam ille est con-
ueniens auditor huius scientiae qui dispositus est vt credibile fiat ei intelligibile: quia vt vult
Augustinus in principio super Ioan. ad hoc exponitur scriptura: vt intelligatur. talis est inhae-
rens iudicio naturalis rationis: quia secundum Augustinum quod credimus debetur auctoritati,
quod intelligimus debetur rationi. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod inhaerere naturali rationi contingit dupliciter. Vno mo-
do vt homo nulli assentiri velit, nisi quod naturali ratione poterit attingere, limitem cogno-
scendorum ab homine infra naturalem rationem ponendo. Alio modo vt limitem cogni-
tionis humanae infra naturalem rationem non includat: sed etiam illi rei cui fides super na-
turalem rationem assentiendum esse dictat, sine omni contradictione, & absque omni naturali
ratione consentiat, & si quid naturali ratione nouerit, in obsequium fidei adducat, nec in ali-
quo propter id quod sibi ratione apparet, contradicat. Inhaerens naturali rationi Primo mo-
do omnino esse auditor huius scientiae non potest. Ipse enim vere animalis est, de quo dicit apo
stolus. Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei. vbi dicit Glos. Vt partum virginis
& resurrectionem. Nihil enim aestimat posse fieri, nisi quod nouit quomodo fiat. Vnde non po-
test scire spiritualia, quia improbat statim audita: & ex hoc deterior fit, & amplius excaecatur,
& praecludit sibi viam intellectus. Quia vt dicit Augustinus contra Adamantium, quandiu scriptu
ram lacerare conantur, nullo modo intelligere permittuntur. ldem in eodem. Sancta scriptura
non temerarios & superbos accusatores, sed diligentes & pios lectores desiderat. Vnde Chryso
stomus super illud Mat. vi. Nolite sanctum dare canibus: dicit de talibus aduersantibus: ne ad
audiendum hanc scientiam recipiantur. Quia ergo (inquit) discere naturali ratione illa non possunt
vel ignorantia reuerentur, neque enim porcus aliquis cuius precii Margarita sit, agnouit: & hoc
igitur quia nescit, ideo non conculcat. Nihil enim amplius affertur iis qui huiusmodi sunt,
cum audiunt, nisi culpa cumulatior. Siquidem ab illis sancta temerantur, contraque nos potius ar
mantur. Propter quod dominus dixit. Ne forte conculcent eas pedibus suis: & conuersi difrumpant
nos. Et nota quod in illo vnico verbo, Nolite sanctum dare canibus: neque margaritas mittere an-
te porcos, sententiam dat pro ista quaestione & praecedenti: per porcos intelligendo carnales, pro
praecedenti quaestione: per canes animales: pro ista quaestione. Neutri enim veritatem huius
scientiae capiunt, & soli tanquam indigni repellendi sunt. Illi ne operibus contrariis contemnant. Isti
ne rationibus apparentibus impugnent. Vnde Augustinus libro secundo de sermone domi-
ni in monte. Canes pro oppugnatoribus veritatis: porcos pro contemptoribus positos non incon
grue aestimo. vtrumque animal immundum est, canis & porcus. Cauendum igitur est ne quid aperiatur
ei qui non capit. Melius enim quaerit quod clausum est, quia id quod apertum est, aut infestat aut ne-
gligit. Neque vero alia causa reperitur cur ea quae magna sunt non aperiantur, praeter odium & Ba86v
contemptum, quorum propter vnum, canes: propter alterum, porci nominati sunt. Vnde pro ra
tione quare haec sunt eis abscondenda, subdit ibi dominus dicens pro porcis, Ne forte concul-
cent eas pedibus suis, & pro canibus dicit. Et conuersi difrumpant nos. Reuera non est alia cau
sa propter quam aliqui sint indigni auditores huius scientiae. Mulier enim & iuuenis non repel-
luntur ab auditu huius scientiae quia indigni, sed quia insufficientes solum & inidonei, vt praedi-
ctum est. Inhaerens autem rationi secundo modo, ille est multum conveniens auditor: quia quod au
dit & fide credit, manuductione rationis citius intelligit. Cognitio enim naturalium gradus est
ad cognitionem supernaturalium, quia enim anima per seipsam diuina videre non potest, nullo gradu in re
bus humanis ad diuina capessenda interposito per quem niteretur, ineffabili misericordia dei tem
porali dispensatione per creaturam mutabilem ei subuenitur: vt dicit Augustinus de vera reli.

5 ⁋ Per
haec patent rationes vtriusque partis. Primae enim duae sunt ad vnam partem. Tertia vero ad aliam.