Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1038

Sources:

Ba: Badius1520a

B85r

1
CIrca tertium arguitur quod homo peccator debeat esse auditor huius scientiae. Pri-
mo sic. Aegroto maxime conpetit medicina. Mat. ix. Non est opus valentibus me
dicus: sed male habentibus. auditio huius scientiae est medicina contra morbum
peccati. Sapes. xvi. Neque haerba neque malagma sanauit eos: sed sermo tuus domine
qui sanat omnia. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Ille debet maxime esse auditor huius
scientiae, propter quem data est. Aliter enim frustra esset data propter ipsum. Data
est autem principaliter propter peccatores. i. Timo. i. lustis non est lex posita: sed impiis & peccato
ribus. ergo &c.

3 ⁋ Contra est: quoniam magis debet esse idoneus auditor huius scientiae quam cuiuslibet se
cularis. sed peccator passionum insecutor non est idoneus vt sit auditor scientiae ciuilis: sicut di
cit philosophus. i. Ethic. ergo &c.

4
⁋ Dicendum secundum quod dictum est supra: quod ista scientia non solum docet ea quae
sunt fidei: vt deum cognoscamus: sed etiam ea quae sunt vitae & morum: vt boni fiamus. Et ideo
non solum requirit auditorem sibi conuenientem: vt consequatur finem scientiae in cognoscendo ea quae
sunt fidei: sed etiam vt consequatur finem eius in agendo ea quae sunt vitae & morum. Ab vtroque autem
horum in audiendo deficit malus & peccator: quia ex quo malus est: non agit quae sunt vitae & morum.
& per hoc excaecatur ne cognoscere possit credenda quae dictant agenda. secundum quod dicit Chryso. super
illud Mat. xxii. De resurrectione autem mortuorum non legistis. Putas ne (inquit) sacerdotes Saducaeo
rum non legebant scripturas: sed cognoscere non poterant in eis: quia nolebant viuere digne deo. Ta
lis enim est scriptura nolenti viuere secundum deum: quemadmodum si aliquis agricolae non habenti volunta-
tem pugnandi exponat bellicam disciplinam: aut econtra viro bellatori nolenti colere terras agri
culturam exponat. si tota die audiat verba expositionis illius, nihil intelligere aut comprehendere
potest: quia nec habet desiderium disciplinae illius. vbicumque enim fuerit desiderium hominis illic dirigitur &
sensus ipsius. & ideo dicit super illud Mat. xxi. Interrogabo vos & ego. Caecitas spiritualis est mali-
tia cordis. Sicut autem caecus non potest aspicere in splendorem luminis: Sic non potest intelligere homo
malignus mysteria pietatis. luxta illud. In maliuolam animam &c. Malitia autem vt dicit philosophus. vii.
Ethic. corrumpit principium per quod sit recta aestimatio de fine & eius quae sunt ad finem. Et
ideo dicitur de peccatoribus. Sape. ii. Excaecauit eos malitia eorum: & nescierunt sacramenta dei.
Hinc dicit Chryso. super illud Mat. vi. Nolite thesaurizare. Mentis confusione caecati non facile
possunt ea quae sunt discenda percipere. Hinc dicit etiam philosophus. i. Ethico. de auditore scientiae
ciuilis, quod multo fortius debet intelligi de auditore huius scientiaea. Passionum (inquit) secu-
tor existens inaniter audiet & inutiliter. Inaniter id est sine vlla efficaci, inquantum deficit a fine Ba85v
huius scientiae: qui est tam credendorum quam operandorum cognitio. Inutiliter, inquantum finem
intentum scientiae non consequitur: qui est operatio iuxta ea quae sunt cognita. Licet enim ista scien-
tia principaliter sit speculatiua, docet tamen operanda. & ideo oportet cognitioni operationes ap
ponere. Si autem neutrum sequatur, vani & frustra sunt sermones & auditus. Vnde dicit Con-
mentator super primum Ethic. Oportet auditorem si debet proprie & conuenienter audire, existe
re extra passionum seruitutem. Etenim iuuenis non tantum propter aetatem non est proprius &
conueniens auditor, quantum propter detentionem a passionibus: quoniam vinculo malarum co-
gitationum grauatus & ad terram aspiciens, ad bonum respicere non potest: scilicet neque in cogno
scendo, neque in agendo. Veruntamen intelligendum est secundum Augustinum de doctrina christia
na. Cum scientia ista medicina sit, qua subuenitur morbis humanarum voluntatum: & sicut dicit
Chrysostomus super Matthaeum, Sicut medicina languenti corpori: sic verbum prodest animae
aegrotanti: & sicut medicina corporalis dupliciter consideratur. Vno modo, vt est directiua siue con
seruatiua sanitatis. Alio modo, vt est curatiua aegritudinis: Similiter & ista scientia. Primo mo-
do auditor huius scientiae non potest esse nisi iustus: secundum quod dicit Chryso. super illud Mat. Vi-
dens lesus turbas ascendit in montemSuper modotem (inquit) sanctitatis ascendit qui vult audire pie
tatis doctrinam, quoniam in via morum per hanc scientiam dirigi non potest: nisi qui in ea in-
uentus est. & sic istius scientiae auditus vtilis est solum iustis ad directionem in via morum &
credendorum. Qui enim boni sunt ante auditum huius doctrinae ex fide & iudicio legis natu-
rae & consuetudine bene operandi, non habendo. aliter regulam artificialem qua regulentur & men
surentur, per auditum sermonum huius scientiae habent regulam artificialem qua dirigantur
in operandis & credendis: certificati ex sermonibus huius scientiae quae bene & quae non bene se
habent. Et ideo dixit Dauid in psal in persona iusti. Vtinam dirigantur viae meae ad custodiendas
iustificationes tuas. & statim subiungit de directione. Tunc non confundar cum perspexero in
omnibus mandatis tuis. Glos. Qui autem in eis non perspicit: in quo errat nescit. Secundo mo
do scilicet inquantum est sicut medicina aegritudinis curatiua, hoc modo summe competit prauo & se
cutori passionum, siue senex sit siue iuuenis: quod sit auditor eius. secundum quod dicit Commen-
tator super primum Ethic. Neque prauis omnino inutilis est. Si enim non confestin eis ex ipsa
profectus obuiat: sed tamen cognoscentes in quanto malo depressi sunt: & quam longe sunt a me-
liori: nisi omnino sint sine intellectu, habebunt quendam appetitum ad directionem, & ita paula
tim addentes forte perfecte ad melius transponentur. Videbitur enim inconveniens corpora a
sua curatiua iuuari: Animas autem rationes habentes ex propria medicina non iuuari. Et ideo di
cit Chrysostomus super illud Mat. vi. Lucerna corporis tui oculus tuus est. Te ad visum redire
impossibile est: nisi prius didiceris: quomodo caecatus es. Quomodo ergo es caecatus: de mala
concupiscentia quae pupillam mentis tuae, quasi malignus quidam humor influxit, densamque
nebulam prorsus operata est. Sed & diminui atque dispergi hanc nebulam facile est, si radium doctri
nae Christi voluerimus admittere. Et quid (inquit) mihi prodest huiusmodi audire vocem quam
do concupiscentiae vinculis teneor astrictus: sed & ipsam concupiscentiam dissoluere maxime
potest assiduus auditus. ldem in fine libri secundi. Et quid (ait) lucri est quando quis audit & non
attendit adimplere quae dicta sunt: Non paruus est etiam ex ipso profectus auditu. Nam qui au
dit, & semetipsum saepe reprehendit: & altius ingemiscit, eo quandoque perueniet: vt studeat etiam
adimplere quod didicit. Quia vero nec quia peccauit, cognoscit: quando a peccatis recedet: quan
do semetipsum culpabit: quando emendare conabitur: Cum vero ex auditu huius scientiae quia pec
cauit, cognouerit: tunc primo corrigere se poterit velle. secundum quod dicit Orige. super Exod. Cum
parum quid agnitionis acceperit, tunc praecipue gestorum suorum tenebras videt: tunc errorum suorum
caliginem sentit: vt extinguantur in eo primogenita Aegypti. Et hoc sit obseruando quae lex praeci-
pit. Et ideo dicit Dauid in psal. In quo corrigit adolescentior viam suam: & rnmendet. In custodidemo ser
mones tuos. Et philosophus in praedicamentis. Prauus ad meliores exercitationes deductus & doctrinas, vel
modicum aliquod proficiet vt melior fiat. Si autem semper vel modicum crementum acceperit: palam quia aut
perfecte mutabitur: aut satis multum crementum sumet. Veruntamen de malis & peccatoribus
distinguendum. Aut enim omnino sunt indurati in malitia: vt non sit spes de eorum conuersione.
aut spes de eis poterit haberi. De istis intelligenda sunt iam dicta. De primis autem dicendum quod omni-
no inutile est eis doctrinae huius auditores esse: quia ex auditu doctrinae detrahunt & deterio
res fiunt. Vnde dominus Mat. iiii. Nolite sanctum dare canibus: neque margaritas mittere ante
porcos. vbi dicit Chrysostomus. Canes, hic significant homines in impietate viuentes: spemque omni
no conuersionis in melius non habentes: porci, in luto luxuriae iugiter commorantes: quos do- Ba86r
minus super huiusmodi doctrina pronunciat indignos. Eiunt quippe peiores postquam didicerint
secreta: temerarii magis ea ignota reuerentur. Per haec patent in parte obiecta.

5
⁋ Ad primum ergo in oppositum: quod audire hanc scientiam maxime competit pec
catori, sicut aegroto: dicendum quod verum est inquantum est curatiua aegritudinis. Inquantum au
tem est directiua sanitatis, est principaliter propter iustos & sanos.

6 ⁋ Per idem patet ad secun-
dum, quomodo autem sit propter peccatores posita, non iustos: suas habet quaestiones per se inquirendas