Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1027

Sources:

Ba: Badius1520a

B84v

1
CIrca secundum arguitur: quod iuuenis non debet esse auditor huius scientiae. Pri-
mo sic. maior requiritur maturitas & compositio in auditore huius scientiae quam
cuiuslibet scientiae secularis: quia est scientia Christianae religionis. Sed philosophus
dicit in primo Ethicorum quod politicae scientiae non est, proprius auditor iuuenis. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. Apostolus dicit Heb. vi. Perfectorum est solidus cibus. solidus
cibus est sacra scriptura, vt ibi exponit Gl. & hoc maxime eis qui eam audiunt:
Perfecti autem non sunt iuuenes: ergo eam audire non debent.

3 ⁋ Contra est illud
Ecclesi. vi. Eili a iuuentute accipe doctrinam: & vsque ad canos inuenies sapientiam. Gl. Qui in iuuen-
tute studet sanae doctrinae: & in senectute dulces fructus metet sapientiae. haec est sana doctrina
a qua expectantur fructus sapientiae. ergo &c.

4
⁋ Ad hoc dicendum secundum iam dicta: quod loquendo de auditore huius scientiae per
praedicationem ad cognoscendum credenda & operanda, prout competunt iuueni secundum statum
suum: ipse debet esse auditor huius scientiae: nec ab isto modo audiendi eam aliqua aetas aut sexus
excluditur. Loquendo autem de auditore a magistro per lectionem ad inuestigandum secundum seriem
scripturae eius occulta mysteria: intelligendum quod sicut seruus dicitur aliquis proprius & conve
niens & vtilis domino: quid in omnibus domino suo se conformat: & obsequitur: & correspondet ei in omnibus
voluntati suae: Seruus autem non proprius & inconveniens & inutilis quid se domino suo non conformat: neque
obsequitur: neque respondet ei in omnibus voluntati suae: consimili modo dicitur aliquis auditor scientiae ali
cuius proprius: qui scientiae aptus est: & in omnibus scientiae se conformat. Dicitur autem auditor non pro-
prius, qui scientiae non est aptus neque conformis omnino. Loquendo ergo de iuuene inquantum nominat
aetatem minorem: quia ratione aetatis lubricus est ad vitia: & labilis in scientia. secundum quod dicitur Thren. iii.
super illud. Bonum est viro. Magnum (inquit Gl. est iuueni se a vitiis abstinere: & lubricae ac perplexae viae
errorem fugere. Haec enim aetas fragilis est: & labilis in scientia: temeraria. Secundum hoc ergo iuuenis ratione
scilicet aetatis inconveniens & inutilis est auditor scientiae huius. Inconveniens inquantum est mente & ratione
instabilis: & imperfectus. Inutilis inquantum est ad vitia procliuis. Quo ad primum sciendum quod pro-
prius & conveniens auditor huius scientiae debet esse talis vt profundas veritates eius capere possit:
& iudicare de his quae audit in scientia, bene dicta accipiendo: & contraria refutando. Hoc autem non potest
facere nisi firmus & stabilis in ratione & intellectu: & quid notitiam habet aliquam fixam de his quae determinat
scientia, quia vt dicitur in principio Ethicorum nullus bene iudicat: nisi qui nouit. Sed iuuenis ratione
aetatis mente & ratione non est stabilis: nec habet fixam notitiam eorum quae pertinent ad hanc scientiam
quae maxime sunt cognoscibilia fidei. Ideo iuuenis inconveniens & inidoneus auditor est lectio-
nis huius scientiae: in qua difficiliora tractantur. sed prius indiget (secundum quod dicit Apostolus Hebr.
v. vt doceatur quae sunt elementa exordii sermonis dei: quia ei lacte opus est: non solido cibo.
Et sunt elementa exordii sermonis dei secundum Gl. Simplex doctrina articulorum fidei: quasi lac
infanti: cui non est opus solidus cibus. i. doctrinae quae est de arcanis dei, quia vt dicit consequem
ter Apostios omnis quid lactis est particeps: expers est sermonis iustitiae. qui secundum Gl. perfectis convenit
Paruulus enim est: & ideo secundum Gl. sicut puulus quid non discernit cibos perit sumendo noxios:
sic indoctus: qui nec bonorum nec malorum valet apprehendere rationem, perit cum solida doctrina ei propo
nitur: quam capere non valet: quia sumit malum quandoque: & damnat bonum. Et ideo sermo lectionis
huius scientiae quo agit vt non solum credatur: verunetiam intelligatur: sciatque quod dicitur: facilius il-
los premit quam pascit: quoniam vt consequenter addit Apostolus, Perfectorum est solidus cibus: qui pro
consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni & mali. quod secundum Gl. inexerci
tati mente non possunt. Et ideo quodam fidei lacte prius nutriendi sunt, praedicationis verbo
& in notitiam simplicem literae sacrae scripturae ad fidei fundationem imbuendi: Sicut ludaei instruunt
pueros suos in veteri testamento. Quod est facere vtile esset anquam puer Christianus ad aliquam aliam scien
tiam discendam poneretur. secundum quod dicit Augustinus i de docria chris. Ille (inquit) erit diuinarum scripturarum soler
tissimus indagator: qui primo eas legerit: notasque habuerit, etsi nondum intellectu, iam tamen lectione. Ba85r
Nam caeteras securius leget fide charitatis instructus: ne praeoccupent imbecillem animum, & pericu-
losis mendaciis atque phantasmatibus illudentes praeiudicent aliquid contra intelligentiam sanam. &
in fine eiusdem. Cum quisque cognouerit finem praecepti esse charitatem de corde puro & conscien-
tia bona, & fide non ficta, omnem intellectum diuinarum scripturarum ad ista tria relaturus: ad tra-
ctationem illorum librorum securus accedat. Per hunc modum dicit philosophus in principio Ethico,. quod
iuuenis non est proprius auditor ciuilis scientiae: quia est inexpertus actuum qui sunt secundum vitam
ex quibus procedunt rationes scientiae moralis. Vnde sicut ibi iuuenis non est conveniens auditor
scientiae ciuilis: quia inex pertus est actuum secundum vitam: Sic non est hic conueniens auditor huius
scientiae: quia non est validus & exercitatus scibilium quae sunt secundum fidem. Quomodo autem est au-
ditor inutilis inquantum est passionum insecutor, patebit in sequenti quaestione proxima.

5
⁋ Per dicta patent duo prima argumenta. Bene enim probant quod non debet esse iu
uenis auditor lectionis huius scientiae, ad intelligendum credita & scripturae abscondita: nisi virtus super
pleat aetatem: vt confirmatus in fide sit canus mente: licet non aetate. Auditor tamen debet esse prae
dicationis vel lectionis literalis simplicis cognitionis ad credenda discernendum non intelligendum:
vt supra dictum est. Et ideo dicit Glos. super illud Omnis qui lactis est particeps. Spirituales (in-
quit) ista carnalibus non omnino taceant propter catholicam fidem quae omnibus praedicanda est:
nec tamen sic disserant: vt volentes eos perducere ad intelligentiam non capacem. facilius enim facient fa-
stidiri in veritate sermonem: quam in sermone percipi veritatem.

6 ⁋ Per idem patet ad argumentum in oppo
situm: Fili a iuuentute accipe doctrinam. Quod bene exponit Glosid es. sanam doctrinam. & hoc quo ad simpli
cem notitiam credendorum, & ex hoc in prouecta aetate ascendnedo vt studio auditionis exposi-
tionis huius scientiae intelligantur credita: & in senectute metat dulces fructus sapientiae scilicet puras
veritates scientiae huius percipiendo. Vnde sequitur ibidem. Quasi is quid arat & qui seminat: accedet ad eam.
Arat quidem mentem ad fidem parando, seminat verbum fidei studio lectionis vt fructificet confouendo.