Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1016

Sources:

Ba: Badius1520a

B84r

1 Ba84r
CIrca primum arguitur: quod mulier possit & debeat esse auditor huius scientiae. Pri
mo sic. qui tenetur aliqua scire: potest & debet scientiam audire ex qua illa sciuntur
quia nisi audiendo non posset scire illa. mulier tenetur scire illa quae sunt necessaria
ad salutem: quae non sciuntur nisi ex hac scientia: quia secundum Aug. ipsa est eorum quae sunt
necessaria ad salutem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Nullum imperfectum debet impediri a pro
secutione suae perfectionis: Mulier est imperfecta in scientiis & virtutibus sicut &
vir, quae proueniunt ex auditu huius scientiae. Prouer. ii. Audiat sapientiam auris tua. Et sequitur. Tunc intelli
ges timorem domini: & scientiam dei inuenies. ergo ab auditu huius scientiae impediri non debet. Pote
rit ergo esse auditor eius.

3 ⁋ Contra. cum ista scientia non legatur nisi lectione publica: quem non
licet discere in publica lectione, non licet audire hanc scientiam. mulierem non licet discere in publica le
ctione. secundum illud. i. Cori. xiiii. Mulieres si quid volunt discere domiviros suos interrogent. Gl. Tm

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod non est aliquis auditor scientiae cuiuscumque nisi vt instruatur in eis quae
sunt scientiae. Et quicumque est instruendus in scientia aliqua vel in eis quae pertinent ad ipsam, debet esse ali-
quo modo auditor eius. Quare cum huius scientiae sunt quaecumque sunt necessaria sciri ad salutem tam viro qua
mulieri siue in vita, siue in moribus: & in his duobus quilibet homo est instruendus: vndeai& praedica-
tio apistsoli de istis duobus erat. secundum quod super illud. i. Corin. ii. Non iudicaui me scire aliquid inter vos:
nisi dominum lesum Christun. dicit Gl. Sciendum quod Christum praedicat non solum qui fidem eius astruit:
sed & quid mores quibus in ea viuitur, instruit. Non ergo ita accipiendum est quod hic dixit Apostolus: tamquam ea
tantum dixerit quae sunt credenda de Christo: sed etiam quae obseruanda sunt aut in vita: aut in mori-
bus ei quid accedit ad compagen corporis Christian. Necesse est ergo ponere quod quilibet Christianus etiam
mulier debeat esse auditor huius scientiae. Veruntamen intelligendum, quod secundum Augustinus ix. de civitate dicis in his quae
sunt fidei & morum homo dupliciter potest instrui. Vno modo vt sciat tantum quid credendum: & quod agen
dum propter adipiscendam vitam aeternam. Alio modo vt sciat quoniam hoc ipsum opituletur piis: & contra im-
pios defendatur. Hoc secundo modo non debet esse aliquis huius scientiae auditor vt instruatur in ea, nisi
cuius est scire profunda huius scientiae: & ea publice aliis suadere: & contra aduersarios defendere
Quare cum hoc non licet facere mulierem: tum quia non licet eam publice docere: vt dictum est supra: immo
propter debilitatem ingenii muliebris non est possibile eam ad tantam perfectionem huius scientiae paruenire: in
mo profundando se in scrutando occulta huius scientiae, potius errando deficeret quam proficeret. Sic enim sciendo
vt dicit Augustinus hac scientia non pollent fideles plurimi: quamuis fide polleant plurimi: & pauci sic ad eam
sciendam parueniunt: vt dicit contra epistolam fundamenti. Hoc ergo modo mulierem non licet esse auditorem
huius scientiae. Primo autem mod scilicet vt sciat quid credendum, & quod agendum tantum, iterum distinguendum, quod in hoc
istrui potest dupliciter. Vno modo vt sciat homo ex ea quae saluti suae sunt necessaria: secundum statum suum sibi
congruentia. Alio modo, vt cum hoc etiam sciat ex ea quae secundum statum suum ei sunt inconpetentia. Hoc secundo modo
adhuc non licet mulierem esse auditorem huius scientiae: vt instruatur ex ea in illis quae scire eam non expedit
secundum statum suum. Vnde doctor discretus debet mulieri proponere ex hac scientia solummodo: quae ei opus est
scire: & expediens: & non vlteriora: etiam si ea discere velit: quia curiosae sunt ad sciendum mulieres quae
eis scire non expedit. Hoc est Gl. eis prohibet super illud. i. Tim. ii. Mulier in silentio discat. Nihil (inquit-
interrogans discat quod ignorat. Quod ignorat dico scilicet ignorantia pariculosa ad salutem. de qua dicit Apostolus
gnorans ignorabitur. Vnde multum fatue agunt qui mulieres vltra id quod decet & expedit eas scire
ex hac scientia instruunt: & maxime qui eis occulta scripturae pandunt: & in vulgari sermone sacros
libros eis transferunt ad legendum. Audire autem hanc scientiam ad sciendum ea quae sunt ei necessaria ad sa-
lutem: & expedientia secundum statum suum: bene licitum est mulieri: immo opportunum: sicut & cuilibet hominim.
Sed tunc distinguendum est de audiendo hanc scientiam: quia autem contigit eam audire in lectione: qua series
sacrae scripturae exponitur: vel in praedicatione: qua quod expediens est de sacra scriptura proponitur. Primo
modo non licet omnino mulierem esse auditorem huius scientiae. tum quia in lectione proponuntur & exponuntur ar
dua & secreta scientiae quae non expedit mulierem audire. tum quia non licet mulierem hoc modo in publico
discere. Secundum illud. i. Tim. ii. Mulier in silentio discat. Secundo mod scilicet in praedicatione tam publica quam pri-
uata licet mulieri hanc scientiam audire: quia in praedicatione non sunt proponenda vlteriora: quam quae expe
diunt secundum communem statum saluti humanae. De hoc modo audiendi dicitur Deut. xxxi. Leges verba libri
huius coram omni Israel: tam viris quam mulieribus: paruulis & aduenis: vt audientes discant & timeantu
dominum: & custodiant impleantque omnes sermones legis huius. Quia si vlterius aliquid velit addiscere
non debet publice praedicatorem interrogare: sed domi in secreto virum suum: vel quemcumque alium quid debet
in hoc esse ei loco viri. Et hoc est quod dicit Apostopus. i. Corin. xiiii. Mulieres in ecclesia taceant.
Si quid autem volunt discere viros suos interrogent. & hoc domi tantum: vt dicit Gl. Turpe autem est
mulierem in ecclesia loqui. Gl. Quia contra disciplinam ecclesiasticam est.

5 Ba84v
⁋ Per dicta patet ad primum argumentum responsio. bene enim licet mulierem
esse auditorem huius scientiae ad sciendum sibi necessaria: non alia: & hoc non lectione publica
sed praedicatione siue publica: siue priuata.

6 ⁋ Ad secundum: quod mulier est imperfecta sicut & vir
respectu eorum quae sunt scienda ex hac scientia: Dicendum quod verum est: sed non est ita disposita:
vt per notitiam eorum quae sunt huius scientiae perficiatur sicut vir, vt dictum est. Et ideo non per-
mittitur ei vt studeat ad perficiendum se per notitiam huius scientiae in hac vita: nisi quatenus sufficit
ei vt perueniat ad gloriam sempiternam: in qua perficietur omne quod imperfectum est hic.