Amissio rerum

By Thomas Hybernicus

Contributors:

- Chris Nighman, Editor - Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | May 22, 2018

Authority: SCTA and Manipulus floreum Project : http://www.manipulusflorum.com/

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

timf-amis

Sources:

Pb: Bnf 15985

Pc: Bnf 15986

Amissio rerum

a

1 "Potes aurum perdere et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem. Bonum uero quo uere bonus es, nec inuitus accipis, nec inuitus amittis." [a] Augustinus de uerbis Domini.

b

2 "Sine dolore non pereunt que cum amore possessa sunt." [b] Augustinus in encheridion.

c

3 "Magna consolacio in rerum amissione est illa tempora ad mentem reducere quibus nos contigit res quas perdidimus non habuisse; ut dum unusquisque intuetur quod aliquando illa non habuit, dolorem temperet quod amisit." [c] Gregorius libro II. moralium.

d

4 "Sine dolore amittitur, quicquid sine amore possidetur. Que uero ardenter diligimus habita, grauiter suspiramus ablata." [d] Gregorius libro XXXI. moralium.

e

5 "Quanto minor in possessione commoditas, tanto minor in amissione dolor." [e] Gregorius in omelia.

f

6 "Cum graui dolore amittuntur que cum magno amore habentur. Minus autem carendo dolemus que minus possidendo diligimus." [f] Ysidorus III. libro de summo bono.

g

7 "Nichil perdit qui se habet. Circumspice ista que nos agunt in insaniam, que cum plurimis lacrimis amittimus. Scies non dampnum in hiis molestum esse sed opinionem dampni. Pecuniam minorem habebis nempe et molestiam, graciam minorem nempe et inuidiam, scilicet minorem habebis." [g] Seneca XLIII. epistola.

h

8 "Pecuniam perdidi; et illa quam multos! Pecuniam perdidi; fortassis te illa perderet. Pecuniam perdidi; O te felicem, si cum illa auariciam perdidisti! Pecuniam perdidi; antequam tu haberes, alius ante perdiderat. Oculos perdidi; quam multis cupiditatibus uia incisa est! Liberos amisi; stultus est qui mortem mortalium deflet. Perierunt perituri; habebant illi cuius magis essent quam tui. Apud te precario morabantur; educandos tibi illos fortuna mandauerat. Recepit illos, non abstulit." [h] Seneca de remediis fortuitorum.

i

9 "Oculos perdidi; habet et nox suas uoluptates. Non intelligis partem esse innocencie cecitatem. Huic oculi ad adulterium monstrant, huic incestum, huic domum quam concupisceret, huic urbem. Irritamenta uiciorum sunt duces solum modo." [i] Seneca ibidem (de remediis fortune).

k

10 "Nudus exi; sed existi. Omnia perdidi; sed cum omnibus perire potuisti. Cogitas quod perdideris sed non quod euaseris." [j] Seneca ibidem (de remediis fortune).

l

11 "Pecuniam perdidi; eris nunc in uia expeditior, domi tucior. Exonerauit te fortuna, si intelligis, et tuciore posuit loco. Dampnum putas; remedium est. Deflens miserum te clamitas quod opibus excussus es. Tuo uicio ista tibi iactura tam tristis est. Non tam moleste ferres, si tanquam perditurus habuisses." [k] Seneca ibidem (de remediis fortune).

m

12 "Vxorem bonam amisi; utrum inueneras bonam an feceras? Si inueneras, habere te posse aliam ex hoc intelligas. Si feceras, bene tibi spera: res periit, saluus est artifex." [l] Seneca ibidem (de remediis fortune).

n

13 "Amicum perdidi; si unicum, erubesce. Quid in tanta tempestate ad unam anchoram stabas? Alium quere et cum eum queras ubi inuenies; quere inter liberales artes, inter recta et honesta officia; quere in laboribus. Ad mensam res ista non queritur." [m] Seneca ibidem (de remediis fortune).

o

14 "Multa possum tibi ostendere que acquisita acceptaque libertatem nobis extorserunt. Non essemus nostri, si ista nostra non essent." [n] Seneca LXI. epistola.

p

15 "Id agamus ut iocunda nobis amissorum fiat recordacio. Nemo libenter ad id redit quod sine tormento cogitaturus non est." [o] Seneca LXIII. epistola.

q

16 "Nullius rei felicior amissio est quam que desiderari amissa non potest." [p] Seneca epistola IIII.

r

17 "Stilbon, capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio nunquid omnia perdidisset, respondit: Nichil, inquit, perdidi. Omnia mea mecum sunt: iusticia, uirtus, prudencia. Nichil enim bonum putare potuit quod eripi posset." [q] Seneca IX. epistola.

s

18 "Aspicere oportet quod possis perdere. Dimissum quod nescitur, non amittitur. Homo tociens moritur, quociens amittit suos." [r] Seneca in prouerbiis.

t

19 "Byas, omnibus amissis, omnia, inquit, mea bona mecum porto. Pectore enim illa gestabat non humeris, nec oculis uidenda sed animo estimanda. Que domicilio mentis inclusa nec mortalium, nec deorum manibus labefactari queunt." [s] Valerius Maximus libro VII.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus