Caput 46

By John Belethus

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | December 01, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

raWSwa-d1e617

Sources:

Caput 46

De canone

1Deinceps vero sequitur canon ; ita enim Graecis dicitur, nobis autem regula, quod per eam regulariter sacramenti hujus fit confectio. Nuncupatur etiam actio, quia tunc cum Deo nostra agitur causa. Quamobrem et in festis stantes oramus, in profestis vel jejuniis prostrati. Sub silentio tribus de causis dicitur : primo, quoniam Deus non oris, sed cordis clamorem intendit ; unde et Mosi dixit : "Quid clamas ad me" ? cum tamen ipse taceret. Nihilominus tamen proferimus verba, ne quæ petimus, aut quæ petere debemus, penitus ignorare æstimemur; secundo, ob id submisse canon dici clamore deficiamus; vel tertio ob hanc rationem, me tanti mysterii per usum quotidianum verba vilescant, et in locis competentibus passim indiscrete pronuntientur, atque ita tandem exstinguantur ac. pereant, quemadmodum paulo ante de pastoribus narratum est. Prohibitum enim est per decretum, et sub anathemate datum, ut nullus nisi hæc sacris vestibus, ex libro in altari consecrato, hæc verba proferat. Dicit ergo sacerdos : "Te igitur, clementissime Pater" , etc. Alloquitur Dominum, tanquam præsentem. Incipit autem a littera thau, T, quæ in modum crucis effecta est. Quoniam per Christi passionem hæc omnia in cruce sunt completa, habentque suam efficaciam. Unde profecto est quod islhic Crucifixi imago adpingi debeat. Sequuntur postea. multa, ut sunt nomina apostolorum, martyrum, pontificum, virginum, qui omnes pro Christo nostro se sacrificio exposuerunt. Atque item alia quaedam Sequuntur, quæ nobis explicare non licet, nisi forto. solis sacerdotibus, et ideo de illis tacebimus. Unum hoc tamen addemus, nulli hic concessum esse aliquid vel detrahere vel addere, nisi quandoque nomen illorum pro quibus specialiter aut nominatium offertur sacrificium.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus