Lectio 26, de Notitia [Palatine Transcription]

Diplomatic Transcription

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | January 14, 2017

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 4.0 License

ppr-lectio26

Sources:

PV: Palantine

PV41vb

1
Quantum
ad 2m in quo videndum est de
differentia notitiarum intuitive et PV42ra
abstractive Advertendum quod di
versae sunt opiniones de notitia
intuitiva et abstractiva

2 primo
quidam anglicus scilicet campsale potest
adaequate eadem res est successive
notitia intuitiva et notitia
abstractiva u unde ymaginatur
quod notitia aliqua praesente obiecto
vocatur intuitiva hoc con
notat vocabulum quia praesentiam
obiecti connotat qua notitia
remanente et absente obiecto ipsa eadem vocatur abstrac
tiva Item doctor fundat se
in isto principio quae etiam Ockam
consuevit uti quod non est ponendo
pluralitas sine necessitate ita quod quando
cumque propositio affirmativa verificatur
Sufficiat ad positionem unius
cum alio non oportet tertium
ponere sic vult unde proposito
de notitia abstractiva quia
ad verificationem istius sortis cog
noscit et B abstractive non
oportet ponere aliam notitiam
intuitivam ab illa dummodo remo
veatur obiectum conservata
illa notitia priori

3 Illa regula dupliciter
potest intelligi uno modo sic quod non
est ponenda pluralitas nisi ad
ducatur ratio cogens intellectum
demonstrative ad ponendum etiam regula
est falsa quia d ponendum conceptum substantia
lem sic constitutum ex materia et forma
non oportet habere demonstrationem Ita de
visione et oculo quia ponendo
quod visio esset oculus non
potest demonstrative inprobari Item
non oporteret habere rationem determinatam ad
hoc quod anima humana intelligat
intellectione superaddita quia salvaPV42rb
bile esset absque contradictione quod omnis
anima esset omnis sua operatio

4 Alio modo
potest intelligi quod non est ponenda
id est nisi sit apparentia sufficiens in
tellectui bene disposito et isto
modo per hoc principium dictum suum non
est bene fundatum ymmo est appa
rentia sufficiens ad hoc quod
debet poni notitia distincta

5
Arguitur primo sic in probando suam
opinionem quia ponamus quod sortes
cognoscat abstractive b ob
iectum et maneat illa notitia
eodem modo immutans sortem
et sit ita quod deus non concurrat
cum sorte adhuc alter cognoscendum
et praesentetur b obiectum sorti
tunc cognoscit intuitive quia
est praesentia obiecti hoc sufficit ut
dicit illa opinio ergo habet dicere
quod simul et semel eadem notitia
est intuitiva et abstractiva

6
2o arguitur notitia intuitiva et notitia
abstractiva sunt notitiae sensitivae
habentes diversa organa ergo
distinguuntur specifice consequentia patet quia per hoc
probamus diversitatem specificam
sensitivam antecedens patet quia organum
notitiae intuitivae vel est sensus
exterior vel sensus communis interi
or sed organum notitiae abstrac
tive est aliud quia vel est organum
ymaginatione vel aestimative

7
Alia opinio est scoti alia aureoli
alia ockham et alia gregorii
Scotus ponit quod generaliter quaelibet
notitia intuitiva requirit
praesentiam obiecti et in hoc con
sistit ratio notitiae intuitivae

8 Contra
illam opinionem arguitur quia deus ab
aeterno cognovit creaturam et tamen PV42va
non ab aeterno fuit et quaeritur via
utrum est intuitiva non potest negare
et tamen non habet de facto cuiuslibet
talis rei cognitae praesentiam quia mul
tae tales non sunt et sunt

9 Arguitur de
notitia beatifica creata quia beatus
videt in verbo antichristum scilicet intuitivo
vel aliam rem producibilem et
non est obiecti praesentia

10 Aureolus
dicit primo quod non requiritur
praesentia obiecti ad notitiam in
tuitivam 2o dicit quod requiritur
praesentia esse perspicui ipsius obiecti
ipse ymaginatur utrum satis
extremum unde ymaginatur in notitia
intuitiva praeter potentiam potest notitiam
et potest obiectum quod in modo esse per
spicuum praesens intellectui in quod
immediate fertur potentia et in
quo creatura relucet

11 Arguitur
contra illam quia quaeritur
utrum illud est perspicuum sit substantia
vel ars et si ars cui inhaeret
quia non videtur aliud quam ipsa met
notitia ipsius obiecti vel species
in qua obiectum relucet

12 adver
tendum quod difficultas defectus
habendi actum reflexum super actum
reflexum super actum rerum
fuit causa multorum errorum unde
ex hoc quod intellectus difficulter
habet actum reflexum super actum
proprium contingit

13 primo quod reflec
tendo se semper notitiam aliquando
loco notitiae capit obiectum
et ex isto multi erraverunt
primo quod reflectendo se super
notitiam aliquando loco notitiae
capit obiectum et ex isto multi
erraverunt per reflectionem quia
credebant cognoscere obiectum
verum cognoverunt notitiam et ista
est causa quare multi errarrans
runt per reflectionem posuerunt PV42vb
universalia distincta contra singularia

14 Sequitur quod
aliquando ex intentione alicuius actus
in ymaginativa vel in aestimativa
creditur quod sit obiectum praesens sicut
patet de hominibus qui illuduntur
quia nescivit se praecise conci
pere notitiam

15 Consequenter alius
error accedit non distinguendo inter
obiectum et notitiam quia aliquando
obiectum percipitur et creditur
percipi notitia Ex hoc consurgit
obiectum esse in anima sed non est ita
ymmo est met notitia

16 Et ita
credo quod aureolus distingueret
inter perspicuum et notitiam sed
non distinguitur a notitia
et sic opinio sua est fictitia unde
posset inquiri utrum est visio etc

17
Et ex quibus arguitur de deo Et petitur
utrum cognoscit creaturas in
esse perspicuo et sic etiam non in
mediate cognoscit creaturas
sed in alio

18 Item id esse perspicuum
ab aeterno fuisset quia ab aeterno
neccessario cognovit et ergo etc ab aeter
no neccessario fuisset huius esse
perspicuum

19 Ockham dicit quod
notitia simplex et incomplexa
et intuitiva est illa virtute cuius
potest in mediate potest elici iudicium
evidens rei quod ipsa est evidens
si ipsa sit vel non est si ipsa
non sit unde ymaginatur quod
illa notitia incomplexa est quaedam
evidentia simplex immediate causatum
notitiae complexae

20 Sed huiusmodi notitia
abstractiva etiam quod virtute ipsius
non potest elici in mediate iudicium
quod res sit vel non sit et sic potest
in mediate elicere etiam et ita generatur
de omnibus

21 Ista opinio videtur PV43ra
prima facie satis probabilis Arguitur contra
illam opinio praecipue contra
2am partem quia dicit ex
qua in mediate res sit vel non
sit existens apparet non existens
unde licet de existentia bene
conceditur non tamen de non existentia
quia capiamus notitiam intui
tivam albedinis vel alterius
scilicet sortis et habeat plato huiusmodi
notitiam ex illa potest bene elicere
quod sortes est conservetur illa no
titia per dei potentiam et recu
peratur sortes et sequitur quod
non erit optimi /unclear> obiecti productiva
vel optimi iudicii ergo erit eiusdem
causativa vel saltis non opposito
Item bene consurgent quod in
mediate posset causare iudi
cium negativum quod res non est Item
per dei potentiam ipsa potest conser
vari obiecto non existente
et eodem modo movere potentiam
sicut ante ergo sicut ante con
currebat ad productionem iudi
cii affirmativi modo et super
ponitur quod deus eodem modo
concurrat modo sicut ante et sic po
sito non videretur stare

22 de rego
rius
resolvit se ad duo saltem
apparent prima facie primo omnis
notitia vel terminatur in mediate
ad aliquod obiectum ad extra
vel aliquod repraesentatum
seu ad aliquam similitudinem
quod obiecti primo modo illa
notitia vocatur intuitiva
ut quando albedo obicitur ipsa
immediate se ipsa terminet visi
onem ipsa ymaginatur quod re
manet species et ex absentia PV43rb
obiecti causatur notitia quae terminatur
realiter ad speciem vel ad similitudinem
vel ad tale repraesentatum et non ad
obiectum

23 Contra istam opinionem
arguitur primo sicut fuit ante factum
tactum quia divina essentia
est notitia intuitiva creaturae
et tamen in mediate terminantur ad
se vel in mediatius quam ad cre
aturam quia videndo se videt
creaturam Eodem modo arguitur
de notitia beatifica creaturae quae
in mediate terminantur ad verbum etc

24 im
mediatius videtur verbum quam creatura
posset dici quod realiter creatura
est immediatum obiectum cogni
tionois in verbo quia adam dicit
quod non videtur in verbo tamquam
in speculo sed sunt in mediata obiecti et qui vellet hoc dicere
salvaret bene gregorium quamvis
non influant et non concurrant
obiective causaliter sed solum quo ad
terminare obiective diceretur

25 Item
alia ratio contra eundem nam
quod species reservata posset esse subiectum
obiectum vel quod notitia termi
netur ad speciem non oportet
dicere quia valde bene posset
terminari ad rem et diceretur ab
stractiva quia non sub ratione
existentis vel non existentis quia abstrahitur et species con
curreret non per modum obiecti sed
per modum habitus et effective
concurreret

26 Item illa species est res
insensibilis quia non cadit sub
aliquo quandoque sensuum ergo sequitur
quod non potest in mediate videri

27 pro
declaratione praesentis materiae Advertendum
quod duplex est genus vel species PV43va
vel modus notitiarum intuitivarum
quaedam sunt posteriores suis obiecto erit
quasi dependentes immediate a suis
obiectis et causantur ab eis istum
docet experientia de omnibus
notitiis obiectorum sensibilium quia agunt
et immutant sensum Alia est no
titia intuitiva quae non sic se
habet primo habet rationem prioritatis
respectu obiectorum verbi gratia no
titia divina non dependet ab
obiecto Causa est quia est notitia
exemplaris et per consequens prioris
ideo terminantur magis ad causam
et ideo magis habet rationem exemplaris
et per consequens prioris tamen notitia
qua beatus

28 De primis noti
tiis potest dici quod sunt illae qui in
mediate causantur ab influxa
obiectivo obiecti concurrentis
virtute cuius potest elici evidens
iudicium quod res est

29 Si in se
ponatur quod deus realiter conser
vet notitiam creatam ab obiecto
etiam suppleat vicem obiecti et
destruat obiectum utrum realiter
intellectus iudicabit quod res est vel
eliciet iudicium quod res est dico
quod dictum meum potest intelligi
naturaliter et sic dicit ockam Aliter
dico quod notitia intuitiva ne
cessaria dependentia dependet ab
obiecto ita quod non stat eum esse
de hoc genere quando realiter ob
iectum inquantum ad hoc quod licet in mediate concurrat et
influat obiective

30 Advertendum
quantum ad hoc quod licet deus
convenientibus effectum posset se so
lo immediate producere et quamlibet
notitiam intuitivam etiam conservare
non tamen se solo potest conservare PV43vb
notitiam intuitivam quia eo ipso
quod est notitia intuitiva est
immediate ab obiecto et est in potentia
unde capit suam rationem et condi
tionem ab huiusmodi conditione
obiectali cessat esse notitia in
tuitiva quia sicut dependet
inproduci a suo obiecto ita in
conservata et sic conservaretur
in absentia obiecti a deo
vel nuda qualitas et non
ut notitia intuitiva quia non habet ex sua ratione intrinseca
sed excursu individuali tali
vel tali ipsius obiecti satis
probabile est

31 Contra quia sonus
auditur quando non est breviter
est negandum et quod res videatur
dummodo non est intuitive in
sensu sive intellectu unde
deus non potest influere immu
tando sensum quia si sic
tunc esset sensibilis quod non est verum

32
unde potest sic diffiniri notitia
intuitiva scilicet quae est posterior est
notitia quae in mediate causatur
ab obiecto et est nata esse causa
ad for?ndum iudicium evidens quod res est

33 Alia est notitia intuitiva
in deo et de illa habet locum diso
ockam quia illa est huiusmodi scilicet illa
quae non est posterior sed prior
quia virtute illius immediate potest elici
iudicium de existentia vel de
non existentia unde de deo
non est dubium ymmo est met
notitia beati in non quae est notitia
simplex et est talis quia beatus
potest elicere quod res est si sit vel
quod non est si non sit

34 Et potest diffinitio
generalis notitiae intuitivae ad
dendo ad praedictam diffinitionem PV44ra
ockam per modum disiunctionis
sic quod est notitia immediate ab ob
iecto creata posterior ipso obiecto
mediate qui in mediate potest elici iudicium
de existentia rei sit et non exis
tentia si non sit

35 ponitur
propositio quamvis non possit per
suam essentiam vel in se cog
noscere intuitive in ipso
tamen aliquid potest cognosci
abstractive a creatura primum
patet quia quamcumque rem intuetur
statim habet de illa iudicium evi
dens quia illa res est si sit
vel quod non est si non sit unde
omnis talis est intuitiva 2m
probatur quod non videtur impossibile quod
deus causat aliquam no
titia in beato absque hoc quod res
videatur cum habitudine quod pos
sit in mediate elici iudicium de
existentia etc

36 unde potest dici quod
deus repraesentando creaturam habent
se per modum speciei vel obiecti
moventis ut species movet
licet non esset notitia ita quod sit
concurreret quod repraesentaret creaturam
et non se per modum speciei etc ad hoc
in aequalitate esset species respectu
diversorum beatorum quia adhuc
posset repraesentare plura vel
pauciora secundum quod sibi placeret
et sic huiusmodi notitia esset ab
stractiva

37 dixit magister petrus
quod licet doctores moveant
de notitiis certa istam materiam
tamen non habet principaliter hoc locum
et sic stant in illo quid nominis
sed magis spectaret movere
tales dubitationes utrum statis
et sic stant in illoc videre divinam PV44rb
essentiam non videndo creaturam etc
et ergo quando concurrit de talibus
notitiis debet fieri resolutio de
quid nominis

38 Circa textum hic di
ligenter inquiri oportet ibi est distinctio
24a prima conclusio cum dicitur
deus est unus excluditur
pluralitas essentialis deorum propter
unitatem deitatis

39 /2a conclusio quando dicitur
deus est unus tres personae sunt
unus deus excluditur solitu
do personarum

40 3a cum dicitur dis
tincte partes sunt unus deus
excluditur confusio personarum
unde aliqui dixerunt confusi
onem esse in personis et non distinctionem