Apologia, Disputatio 8

Diplomatic Transcription

By Pico della Mirandola

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 19, 2017

Authority: An SCTA Project

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

pdma-d8

Sources:

B: Basel 1557

B224

1
Sicut nullus praecise, sic opinatur, quia vult sic opinari: ita nullus cre
dit, sic esse verum praecise, quia vult sic credere. Ex hac conclusione
correlarie infero istam. Non est in libera potestate hominis credere
articulum fidei esse verum, quando sibi placet, et credere eum non esse ve
rum, quando sibi placet.

2 Iudicaverunt isti Magistri, quod propositio cum
suo correlario esset erronea et haeresim sapiens. ergo autem reputo, conclu
sionem principalem esse, non solum catholicam, sed verissimam, et lonB225
ge veriorem sua opposita: et idem dico de correlario sane intellecto, cuius
sensus, si secundum mentem meam accipitur, non est aliter accipiendus,
quam ut sequitur ex principali conclusione, cuius ponitur esse correlarium.
Quod autem conclusio non solum sit catholica, sed etiam sit verissima, pa
tet, nam pro prima eius parte, quae est, quod nullus opinatur aliquid sic es
se praecise, quia vult sic opinari, est Aristoteles, secundo de Anima textu
Commenti 253. ubi Aristoteles ponit differentiam, inter imaginationem
et opinionem. et haec Aristoteles non solum non est reprobata,
sed imo ab omnibus nostris Theologis unanimiter approbata. Secunda
autem pars conclusionis, quae est, Quod nullus credit aliquid esse prae
cise verum, quia vult credere id everum, est Augustini in pluribus lo
cis, qui hoc saepius dicit, Quod non potest aliquis credere ex libero arbi
trio, id est ex mero imperio voluntatis, sine rationis persuasione aut mo
tivo, et totam conclusionem meam, in qua summarie tenetur ista opinio,
quod proposita aliqua propositione dubia, ad hoc, quod aliquis eam cre
dat vel discredat, non sufficit mera apprehensio terminorum, et merum
imperium voluntatis. tenent Petrus de Alliaco, Henricus Haeta, et Hen
ricus de Assia, et quando ego fui Parisius, tenebat fere tota universitatis Pa
risiensis, cum pluresque etiam catholici doctores, ita habent pro vera, ut
suam oppositam habeant pro impossibili, imo ergo, adhuc non legi do
ctorem contradicentem, huic opinioni. Correlaria atuem propositio, non
aliter est intelligenda et accipienda, quam cum restrictione vel determina
tione posita. in antecedente, sic videlicet, quod non est in libera potestate
voluntatis, credere articulum fidei esse verum, quandocunque placet, et cre
dere eum esse falsum, quando placet, ita quod non praecise ex eo, quod vo
luntati placet, ut intellectus credat, ipse credit, nec talis intellectus unius
propositionis, per aliam ei concatenatam est inusitatus; imo in scriptura sa
cra, saepe sumitur intellectus literae, per praecedentia vel sequentia: quod
maxime in casu nostro debet fieri, quia ergo hoc dictum, non est in pote
state nostra etc. Non pono, tanquam dictum per se, et conclusionem se
paratam, sed pono tanquam correlariam ex praecedenti: quod si non pla
cet eis accipere intellectum praesentis correlarie, ex sua principali, cui ipsa
annectitur, et concatenatur, attendant, quod dupliciter dicitur, aliquid es
se in libertate, vel in libera potestate voluntatis. uno modo: Quia posita ap
prehensione in intellectu, nullo alio actu intellectus requisito, in potestate
imperativa voluntatis sit, ponere actum illum, et sic negatur in hac conclu
sione, quod actus credendi, in libera est potestate hominis, nec oportet om
nem actum praecepti, aut meritorium, vel demeritorium taliter esse in po
testate hominis, ad credendum enim non sufficit, apprehensio terminorum
articuli, sed ultra requiritur persuasio, aut aliqua ratio probabilis, ut allegatum
est ex Augustino. Alio modo aliquid dicitur esse in libera potestate voluntatis B226
quia omnibus aliis positis, quae requiruntur ad hoc, quod ille actus sit, potest
voluntas illum ponere in esse, et non ponere: nec ad istum actum necessita
tur voluntas, etiam quibuscunque aliis positis. et hoc modo actus credendi
articulum, est in libera potestate voluntatis: iste est intellectus correlariae
propositionis, et ex dictis potest quilibet, qui habet intellectum, cognosce
re, quod non bene isti Magistri absolute dixerunt, illam esse erroneam et hae
resim sapere. Quod autem probabilis rationabilisque sit opinio illorum do
ctorum, quos ego sequor, qui scilicet dicunt, ad causandum assensum fi
dei, non sufficit sola apprehensio terminorum, cum imperio voluntatis,
potest evidenter patere, non solum authoritate Augustini, multis ut dixi
hoc in locis affirmantis, sed etiam efficacissimis rationibus. et primo ar
guitur sic. Non est in libera potestate hominis, opinari sic vel sic esse cum
vult. ergo non est in libera potestate hominis, credere sic vel sic esse cum
vult patet consequentia. Quia, si de quo magis videtur inesse, et non inest,
ergo etc. sed minus est adhaerere alicui, cum formidine ad oppositum,
quam sine formidine. ergo antecedens est expressum ab Aristotele, in 2
de Anima textu commenti 153 et patet per experientiam. quia quilibet
in se experitur, quod oblata ei propositione dubia, si et ei mere dubia ad
neutram partem opinandam per assensum inclinatur, donec ei nova su
pervenerit apparentia, vel per sylogisticam rationem, vel per intuitivam
notitiam, per testimonium multorum, vel per authoritatem dicentis,
vel aliud simile. Secundo, sic arguitur, Non est in potestate hominis libe
ra, facere apparere aliquid suo intellectui esse verum, et facere apparere
non esse verum. ergo, non est in potestate hominis, sic vel sic credere esse,
vel non esse verum. tenet consequentia: quia est contradictio, aliquem cre
dere aliquid, et assentiri illi, et illud ei non apparere esse verum. Assum
ptum probatur, quia hoc vel hoc apparere, tale vel tale intellectui, est hoc
vel hoc taliter vel taliter repraesentari intellectui. et hoc non potest depen
dere ex imperio voluntatis, quia hoc praecedit actum voluntatis. Confir
matur, quia hoc apparere tale intellectui est, quia obiectum, quod reprae
sentatur est tale. et evidentia, vel aliud quicquid sit illud, quod id facit cre
dibile, vel non credibile, est tale et intellectus est talis. sed facere obiectum esse
tale, vel intellectum esse talem, non est in arbitrio voluntatis. Ergo, rem ta
lem vel talem apparere intellectui non est in imperio voluntatis.

3Tertio,
sic arguitur: Quotiescunque est aliqua potentia mere neutra et indifferens
ad duos actus secundos oppositos, non potest exire in aliquem illorum,
nisi determinetur prius, per aliquid, quod sit actus primus, vel se habeat
loco actus primi, respectu alterius illorum actuum secundorum. sed ita
est, quod intellectus est potentia mere neutra, et indiffernes ad specifi
cationem alicuius actus sui secundi: ergo ad nullam talem specificatio
nem, poterit determinari, nisi adveniente aliquo alio, quod sit vel actus primus B227
primus, vel se habens loco actus primi, respectu talis determinationis. Tunc
sub ista ratione assumo, istam consequentiam, Merus actus voluntatis, non
potest se habere, ut actus primus, respectu specificationis actuum intelle
ctus: ergo, per iperium solum voluntatis, non poterit intelletus determi
nari ad talem specificationem, nota est consequentia ex praessumpta ra
tione. et antecedens patet, ex communi sententia omnium Doctorum in hoc
consentientium. Quod licet acuts intellectus, quo ad exercitium, dependeat
a voluntate, non tamen quo ad specificationem. His sic praeceptis, arguo
sic ad propopositum. Actus, qui est assentire, et actus qui est dissentire, sunt
actus habentes rationes specificas oppositas. ergo, ad assensum vel non as
sensum, non poterit determinari intellectus, per imperium voluntatis. Er
go, ad hoc, quod aliquis per intellectum credat articulum fidei esse verum.
vel non credat, non est per hco praecise, quia sic vult, vel non vult credere, sed
ex aliquo alio, intellectum ex se neutrum, ad talis actus specificationem de
terminante.

4
Quarto, sic arguitur: Ad illud credendum, non determinatur
homo praecise, per actum voluntatis: de quo interrogatus, cur illud credi
dexit, non assignabit praecisum actum voluntatis. sed ita est, quod interro
gatus aliquis, Cur credat potius Christianae fidei, quam fidei Mahumeten
sium? non assignabit praecise actum voluntatis: ergo non per praecisum a
ctum voluntatis, inclinatus est ille ad credendum: quod autem non assigne
tur merus actus voluntatis, patet ex experientia, et ex dictis nostrorum
Theologorum, a quibus communiter illa octo allegantur. cur evangelio de
beamus credere: Scilicet ponunciatio prophetica, scripturarum concor
dia, authoritas scribentium, rationabilitas contentorum, irrationabilitas
contentorum, irrationabilitas singulorum errorum, Ecclesiae stabilitas, mi
raculorum claritas.

5 Quinto, sic arguitur: Quotiescunque aliqui duo deter
minantur ad credendum opposita, et quilibet illorum praecise per hoc de
terminatur, quia vult sic determinari, indifferente ad hoc omnino iudicio
vel suasione rationis, non potest dici, quod rationabilius iste moveatur ad
credendum quam econtra. sed datis dubous, quorum alter vult credere A
esse verum, et alium irrationabilius. ergo illi, ad sic vel sic velle, non determi
nantur, quia praecise sic volunt. Maior huius ratiois est nota, quia ut inquit
Albertus in 3 de Anima cum voluntas sic agit praecise quia, vult sic agere,
assimilatur tyranno, in cuius actione non quaeritur ratio acti, quia ipsius
agere, non est secundum rationem agere, sed agere pro libito. Minor est
manifesta: Quia quotidie dicimus Mahumetistas vel Iudaeos irrationabili
ter in hoc agere, quod non credunt, et nos rationabiliter, quia credi
mus: quod si causa praecisa, quare ego crederem, ille non crederet esse
praecise, quia ego vellem, ille non vellet, uterque esset actus tyranni
cus
voluntatis, et in neutro appareret maior vel minor rationabiliB228
tas, immo et in neutro rationabilitas, sed mera potestas, et imperium ty
rannicum voluntatis. Et ex dictis in isto argumento, patebit istis Ma
gistris, intellectus brevium verborum, quae dixi in responsione mea, de
actu tyrannico voluntatis. Multae aliae possent et pro isto opinione ra
tiones adduci: sed non est propositi mei. hic tractare istas materias, et pro
positas quaestiones discutere, sed solum ostendere determinationem, con
clusiones meas non esse haereticas.

6 Et licet pro defensione conclusionis meae
ista sufficiant, volo tamen et hoc dicere, quod fuit etiam aliquis Doctor,
cuius ego, ut de me fatear damnationem in hoc articulo adhuc nusquam le
gi, qui simpliciter tenuit, quod actus credendi non esset liber. hoc enim as
sertive tenuit Robertus Hocoth Subtilissimus Doctor, ordinis Praedica
torum, in suo primo sententiarum
. Et cum arguitur, quod sequeretur actum
credendi vel non credendi, non esse meritorium aut demeritorium, dicit,
Hanc obiectionem nullam esse et frivolam: quia non ideo aliquis actus
est meritorius, quia liber, sed quia conformis est alicui legi, pollicenti prae
mium pro eodem actu, ipsi facienti vel alteri. et consequenter dicit, Actum
credendi, non ideo esse meritorium, quia liber, sed quia conformis est legi
divinae, quae pollicetur tale praemium
, scilicet vitam aeternam cuilibet cre
denti. posse autem Deum hanc legem mutare, et statuere, quod quicunque
cras caeciderit super lapidem angularem, ex improviso sit salvus: et tunc ca
sus ille esset meritorius vitae aeternae, quia actus nostri non ideo sunt meri
torii, quia liberi, sed quia a Deo acceptantur ad vitam aeternam, qui Deus
ita potest acceptare actus naturales, sicut actus voluntarios, et sic videtur ac
ceptasse mortem innocentium, ad vitam aeternam, in quibus nullus fuit
ususliberi arbitrii. nec sic faciendo Deus irrationabiliter facit, quia sua vo
luntas est sufficiens ratio eorum omnium, quae statuit vel ordinat. Unde
concludit Holcoth, Quod sit capiamus credere, pro eo quod est cum assen
su firmo adhaerere, his de quorum veritate non constat nobis, nisi ex testi
monio aliorum (iuxta quem modum desinit Augustinus in Omelia super
Ioannem dicens. Quid est fide, nisi credere quod non vides?
Quod talis
actus credendi, non est in libera potestate hominis: si autem capiatur cre
dere, pro eo quod est assentire quibuscumque revelatis a Deo, et testificatis per
miracula, et velle vivere, et operari secundum ea, tum qui ahoc credere in
cludit, tam actum intellectus, quam voluntatis
, concedit de eo quod est li
berum: iuxta quem modum definiens Augustinus in Omelia super Ioan
nem
, dicit, Credere in Deum, est credendo amare. credendo in eum ire cre
dendo, ei adhaerere et suis membris incorporari
, et de hac credulitate di
ctum est Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam. de pri
ma autem dicitur Daemones credunt, et contremiscunt: prima est meri
toria, secunda non est meritoria. Et cum dicit. Quod fides non est nisi in
volentibus
, dicit Holcoth: Quod est intelligendum de fide formata, iuxta B229 hunc secundum modum, quae est fides operans per dilectionem: non autem
de fide primo modo accepta, quia per miracula visa, vult ipse posse fidelem
necessitari ad credendum. quam opinionem ego non credo esse veram, et
post quaesitum suum, idem doctor reexaminando non nullas suas opinio
nes, dicit, Quod licet stante evidentia in ratione, quod aliquid non sit cre
dendum, voluntas necessitetur ad credendum, tamen quia sic necessitatus,
fuit sibi ipsi causa talis necessitatis, ideo imputatur ei ad peccatum
. Dicit
autem fuisse sibi causam quia obmisit considerare et perscrutari diligen
ter, et discutere illa, quae sibi falsam fecerunt evidentiam, quod si fecisset,
non sic apparuisset esse intellectui, sed aliter, et ideo concludit, Quod cum
quis male credit, aut discredit suum primum peccatum est negligentiae
. haec
est opinio Roberti Holcoth de Libertate credendi, quaenunquam mihi
apparuit bona vel probabilis. Considerent autem istis patres, an et istum
Doctorem simul cum Durando, Henrico, et aliis pro haeretico ab eccle
sia anathematizent?