Apologia, Disputatio 7

Diplomatic Transcription

By Pico della Mirandola

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | December 11, 2016

Authority: An SCTA Project

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

pdma-d7

Sources:

B: Basel 1557

B199

1 B199
Rationabilius est credere Origenem esse saluum, quam credere ip
sum esse damnatum. Dixerunt isti Magistri, quod haec conclusio
est temeraria et reprehendenda, et haeresim sapiens, et contra de
terminationem universalis Ecclesiae. ergo autem ut de eis modestius lo
quar, volo ostendere suum iudicium non esse rectum: et quod haec con
clusio non est contra determinationem Ecclesiae et quod plus est, quod quan
do etiam quaecunque ipsi contra me afferunt essent vera, adhuc non po
test dici, quod haec conclusio sit haeretica vel haresim sapiat. erunt autem pro
pleniori huius materiae declaratione, septem articuli.

2 In primo videbitur,
an Origenes unquam haereticam aliquam de rebus fidei opinionem, scri
pserit et crediderit? in secundo, dato quod sripserit, an dogmatice, vel ad
haesive, vel inquisitive tantum scripserit? in tertio, dato quod adhaesive, an
taliter adhaesive, quod illa scribendo mortaliter peccaverit, et haereticus di
ci possit? in quarto, dato quod scripserit, et taliter scripserit, quod scriben
do erraverit, an pro talibus unquam poenituerit? in quinto, dato quod de eius nec poenitentia, nec impoenitentia constet, an sit rationabilius ipsum
credere esse damnatum an saluum? in sexto, quid ex dictis decretorum, iu
dicandum sit, Ecclesiam determinasse de Origine? in septimo, quantum ob
liget in ista materia, crudelitatem nostram determinatio Ecclesiae?

3 In materia
primi articuli, amara fuit inter Ruffinum et Hironymum contenti, qui
bus (ut dicit Augustinus, qui ortam inter eos dissensionem deplorat) dede
rat Deus, ut coniunctissimi et familiarissimi, mella scripturarum sancta
rum pariter lamberent. Opinatur Ruffinus haeretica dogmata, quae in li
bris Origenis inveniuntur, ab haereticis falsa fuisse inserta, qui illius depraverunt libros, et ex Origenis mente non esse. Hieronymus contra sentit.
Sed videamus, quid utraque opinio habet probabilitatis, et apparebit for
te, quod salva fide et plenaria satisfactione eorum omnium, quae de neces
sitate salutis tenemur credere, adhuc libere et probabiliter potest credi, quod
principales illae haereses, ex quibus peccatum convincitur Origenis, et con
sequenter damnatio, non fuerint ex Origenis mente, sed ei falso a perfidis
haereticis illius libros depravantibus impositae. Est autem pro hac parte,
primo authoritas Pamphili martyris, cuius liber fertur in defensionem Ori
genis
, in quo gloriosissimus Martyr, ex verbis ipsius Origenis, ex eius li
bris ibi recitatis, ostendit ipsum Catholice sensisse, in his in quibus haere
ticus accusatur. Hieronymus autem hunc librum negans esse Pamphili, in
apologia sua ad Occeanum et Pammachium responsiva, sic inquit. Si ab
inimicis Origenis libros eius dicitis esse violatos, ut infamaretur, qua
re mihi non liceat dicere, de amicis eius et sectatoribus compositum es
se, sub nomine Pamphili volumne, quod illum testimonio Martyris, B200
ab infamia vendicaret. Ex quibus verbis videtur, quasi satis notari posse, quod
Hieronymus utrumque ponat probabile, innuens sicut convinci, quod
ille liber si Pamphili: et infra subdit Hieronymus. Et ipsum nomen Apo
logetici ostendit excusationem, non enim defenditur, nisi quod in crimine est.
Sed diceret forte quis. ergo et cum hunc ipsum tractatum, in quo haec scribit
Hieronymus Apologiae titulo notet, in quo defindit se, quod Origenis do
ctrinam, non dogma sit sequutus, pariter se ostendit reum esse criminis post
quam non defenditur, nisi quod est in crimine: et sic nemo iuste poterit excu
sari, si excusatio semper iustam praesupponit accusationem. Sed videamus,
tunc quibus coniecturis moveatur Hieronymus, ad credendum librum non es
se Pamphili. primum quod movet Hieronymum est, quod eadem leguntur
in primo libro Eusebii illorum sex, quae scripsit pro Origene: secundum est,
quod ipse Eusebius scribens vitam Pamphili, dixit ipsum nihil proprii ope
ris scripsisse. sic enim dicit Hironymus in primo libro contra Ruffinum
ad Panmachium et Marcellum: Sex libros Eusebius Cesariensis Episcopus.
Arrianae
quondam signifer factionis, pro Origene scripsit, latissimum et
elaboratum opus. et multis testimoniis approbavit Origenem iuxta se catho
licum, id est iuxta nos Arrianum esse. horum tu primum librum vertis sub no
mine martyris et infra. Si iste Pamphili liber est, de sex libris, quis erit pri
mus Eusebii? et infra.

4 Item Eusebius amator, et praeco, et contubernalis
Pamphili, tres libros scripsit elegantissimos, vitam Pamphili continentes, in
quorum tertio sic dicit de Pamphilo: Et ipse quidem proprii operis nihil om
nino scripsit, exceptis epistolis, quas ad amicos forte mittebat. In tantum se
humanitate deiecerat defensor Origensi. et laudator Pamphili dicit, Pam
philum nihil omnino, nec proprii quicquam condidisse sermonis, et hoc di
xit iam Pamphilo martyrio coronato, ne habeas suffugium, post editos ab
Eusebio libros, hoc Pamphilum scripsisse. et infra. Quid facient epistolae Theophili episcopi? quid papae Anastasii in toto orbe haereticum prosequen
tes? cum liber tuus, sub nomine Pamphili editus, pugnet contra epistolas eo
rum: Et in secundo libro sic scribit Hieronymus. Cum ante annos ferme de
cem, Dexter amicus meus, qui praefecturam administravit praetorii, me ro
gasset ut authorum nostrae religionis ei indicem texereum, inter caeteros tracta
tores posui, et hunc librum a Pamphilo editum, ita putans esse, ut a te et tuis
discipulis fuerat divulgatum: sed cum ipse dicat Eusebius, Pamphilum ni
hil scripsisse, exceptis epistolis etc. Et primus liber, sex voluminum Euse
bii
, eadem et iisdem verbis contineat, quae sub nomine Pamphili a te ficta
sunt, perspicuum est te, idcirco librum hunc disseminare voluisse, ut sub
persona martyris, haeresim produceres, cum et de ipso, quem Pamphili simu
las, multa perverteris, et aliter in Graeco, et aliter in Latino sit. In Apolo
gia autem ad Occeanum et Pammachium responsiva, in qua ostendit se doB201
ctrinam Origenis, et non dogma sectatum, sic inquit, de eodem libro Pam
phili
loquens. Videtur vel Didymi, vel cuiuslibet alterius fuisse opuscu
lum, si concedamus ex superfluo, ut Pamphili sit, sed necdum martyris, an
te enim scripsit, quam martyrium perpetravit. Et quomodo, inquies, Marty
trio dignus fuit, scilicet ut martyrio deleret errorem. haec Hieronymus ad ver
bum diversis in locis, prout allegatum est, de isto libro Pamphili.

5 Ruffinus
autem comprobans librum Pamphili martyris esse, et ad Origenis facere de
fensionem, in secundo libro invectivo contra Hieronymum, postquam dixit, sic
de quolibet opere faciliter dici posse, quod eius non sit authoris, cui ascribi
tur, sic deinde inquit. Sed ponamus, quod non sit martyris libellus iste, sed cu
iuscumque unius de Ecclesia, nunquid suis verbis usus est, quisquis ille est scri
ptor, ut meritis cedendum videatur authrois. De ipsis Origenis volumini
bus ponit exempla. et quid de singulis sentiat, non suis defensoriis verbis, sed
eius ipsius, qui accusatur, ostendit et ideo superflua est de authore quaestio,
ubi defensio talis est, quae assertore non egeat, haec Ruffinus

6 Ad ea autem
quae dicit Hieronymus responderet forte aliquis sic pro Ruffino, primo
cum dicit Eusebium sex libros scripsisse, in quibus Origenem probat Ar
rianum, et horum primum conversum a Ruffino sub nomine Pamphili.
Quomodo hoc potest stare, quod liber Pamphili sit primus Eusebii, cum
diversa omnino et pugnantia intendantur in illis libris? nam Eusebius per te o Hieronyme, suis libris conatur probare, Origenem esse Arrianum. in li
bro autem Pamphili, nihil aliud agitur, quam ut probetur, Origenem Arria
num non fuisse, sed quaecunque haeresim Arrii confirmantia in eius libris, in
veniuntur ab ipsis Arrianis qualis et Eusebius fuit, et multi alii, fuisse in
serta.

7 Diversus ergo omnino sit liber iste ab illo necesse est, quid diversam pe
nitus, immo contrariam agit causam: nec sufficit, si quis dicat illa, quae ad Ar
rianam spectabant haeresim, de libro Eusebii fuisse commutata. Nam et quod
pertinet ad alias haereses, non potest dicere Hieronymus, Eusebium osten
disse, in illis corruptos esse libros Origenis, quia ipsemet in secundo libro
contra Ruffinum, dicit, quod praeter id, quod attinet ad filium et spiritum
sanctum, in aliis dogmatibus Eusebius et Didymus apertissime in Orige
nis sectam concedunt. Quare non bene potest intelligi, quomodo eadem
quae in libro Pamphili leguntur, legi poterant in primo Eusebii, nisi forte
aliqua communia de Origene, et ad articulum huius conclusionis, de quo
agitur non pertinentia, nec videtur adeo mirandum, ut miratur Hierony
mus
similia aliqua scripsisse Pamphilum et Eusebium, qui ut ipse dicit Hiero
nymus
, fuerant contubernales, quae potuit Eusebius, vel apud Pamphi
lum
lecta, in suis etiam libris retulisse, vel ut fit quotidie, similis mentis
motu, per se invenisse et excogitasse. Et haec de primo Eusebii.

8 Quod au
tem dicit Hieronymus scribere Eusebium in vita Pamphili, quod pro
pter humilitatem ipse proprii operis, nihil scripsit, exceptis epistolis: B202
et subdit quod Eusebius defensor Origenis et laudator Pamphili hoc di
cit. forte responderet Ruffinus, hoc non multum contra se facere, primo,
quia et ille tractatulus Pamphili, ad epistolae potius brevitatem, quam ad
iusti libri magnitudinem declinat. secundo, quia illa brevis pro Origine
Apologia, non recte fortasse dici potest opus proprium, cum ibi nihil do
gmatizet Pamphilus, imo nec quaestio ibi de re, in universum tractet ali
qua, sed de particulari tantum homine, id est de Origine breviter agatur,
fuerint libri eius corrupti necne, quod scribere non est proprii operis ali
qua, sed de particulari tantum homine, id est de Origine breviter agatur,
fuerint libri eius corrupti necne, quod scribere non est proprii operis ali
quid condere, nec est ex sua humilitate dogmatistae, vel authoris nomen de
vitante, se sublevare. Tertio possibile est, quod et ad notitiam Eusebii iste liber
non pervenerit, tum ob libri exiguitatem, tum ob authoris quam ipse affert hu
militatem, et nihil magnum scribentis, et tenuia etiam illa et minutula quae
scripsit occultantis, potius quam ostentantis. Quarto dicit Ruffinus, pos
sibile est etiam, quod Eusebius ut Arrianae perfidiae defensor, librum mar
tyris, ui suam sectam Origensi testimonio privabat, non occultare modo vo
luerit, sed hac etiam obliqua sua testatione agere, ut non esse Pamphilia po
steris crederetur quare quod Hieronymus, quasi ad corroborandum ra
tionem suam dicit, Defensor Origines, dicit Pamphilum nihil scripsisse
etc potius contra ipsum est quam pro ipso, quia ex quo Eusebius Orige
nem
ut Catholicum, sed ut Arrianum defendebat, merito in hoc sicut
dixi, potuit esse suspectus. Sed quid oportet in his laborare, aut quomodo
omnino potest Hieronymus ex Eusebii testimonio probare, illam pro Ori
gene Apologiam non esse Pamphili, cum ipse Eusebius in libro sexto hi
storiae ecclesiasticae dicat, a sancto Pamphilo martyre scriptam esse Apo
logiam pro Origine. Cum autem subdit Hieronymus. Quid facient epi
stolae Theophili episcopi? quid papae Anastasii etc? diceret forte Ruffinus,
non pugnare librum Pamphili contra primariam illorum intentionem, fuisse
enim illorum propositum, haereses illas pessimas, et venenata dogmata cuius
cunque essent, extirpare de mundo, quia hoc ad fidem spectbaat, ad religio
nis confirmationem et stabilimentum Ecclesiae. Origines autem illa esse,
ut credebatur a multis, aut non esse, parum curaturos fuisse religiosissmos
pontifices. Quinimo optabile forte illis et acceptissimum fuisse futurum,
si certis et validis probari potuisset argumentis, haereticas illas opinio
nes non fuisse ab Origine creditas, quia pro fide hoc faceret, non contra
fidem, contra haereticos, et non pro haereticis, qui non parum tanti viri,
et a Catholicis tantum laudati testimonio innitebantur, et errorem suum
illius authoritate defendebant. Quapropter pugnaturum Pamphili li
brum contra illas epistolas, si in illo haereses, quas illi accusabant excusa
rentur. non autem, si id totis in eo agitur viribus, ut illarum assertores tam
bono patrono priventur, quem si illae prosequuntur epistolae, certum est,
quod non nisi, ut illarum creditum opinionum haeresiarcham prosequuntur.

9 B203 Ad eam autem quae in secundo libro affert Hieronymus sic fortasse responde
retur. Primo, cum dicit, se etiam aliquando credidisse, et ita scripsisse illum
esse Pamphili librum, priusquam apud Eusebium legisset, Pamphilium nihil
scripsisse et caetera. Ex hoc suo dicot, forte sic contra eum argumentaretur
Ruffinus. Si lectum o Hieronyme Pamphili librum, Pamphili esse aliquan
do et credidisti et scripsisti, dic quaeso, quae in eo legebas mendacianae, et
haereses, aut haeresum sauores esse cognoscebas? an potius vera vel verisi
milia, et catholicam fidem nihil laedentia? si falsa et haeretica, quo pacto ad
duci poteras, ut crederes authorem libri esse catholicum Matyrem, de cuius
testimonio et dictis, nihil sinistre sine flagitio suspicari quis posset? Si ve
ro et catholica, et denique Christiano martyre digna, cur nunc ipsa dam
nas et commentitia dicis? et ad introducendas haereses disseminata? et bre
viter, cur indigna martyre nunc iudicas? quae tunc martyre digna iudica
sti: cum eadem sint, quae nunc legis, et quae tunc legabas, quasi dicamus,
ipsum authoris titulum secludentes, ipsa, quae ibi in defensionem Orige
nis dicuntur, secundum se consideremus. si mala sunt, cur tunc sancti mar
tyris esse iudicasti? si bona, cur etiam nunc cuiuscunque sint, pro bonis non
acceptantur?

10 Praeterea quomodo potes o Hieronyme dicere, ad introdu
cendas haereses, me librum disseminasse? cum in eo libro, nihil aliud aga
tur (ut supra etiam dictum est) nisi ut haeretici, Origenis testimonio, se
corroborare non possint, quod ad evellendam facit, non ad disseminan
dam haeresim. Praeterea non solum Latinus invenitur iste liber, sed Grae
cus. ego Ruffinus Latinum feci ex Graeco transferendo, Graecum quis edi
dit si non Pamphilus? non ego utique Ruffinus secundum te, qui me de insci
tia arguis Graecarum literarum, librum tam Graece et tam facundae scribere
potui, ut Eusebii stylum aequaret. si alius proferatur ille respondet Hiero
nymus quod Dydimi est, vel alicuius alterius: instabat Ruffinus. Quis
quis sit, ille alius iam, non ego Ruffinus, sed alter huius criminis reus te
nebitur, et si Didymus est mendax secundum te, et deceptor est Didymus
praeceptor tuus o Hieronyme, quem tu et prophetam videntem, et oculum
habentem sponsae, de cantico canticorum, et apostolicum virum in tuis li
bris nominasti, mendax, inquam, ipse, qui ipsum Graecum edendo falso Pam
philo adscripsit, non ego, qui inventum Graecum titulo Pamphili, sub
eiusdem authoris titulo, transferend communicavi Latinis. nec mirum
tibi esse debet, quod ego Didymo in hac re crediderim, cui tu in scriptura
rum explanatione credidisti. Quod autem dicit, quod aliter in Latino sit,
aliter sit in Graeco. Diceret Ruffinus, Cur locos non profers o Hierony
me
male interpretatos, an ideo ne me a culpa asserere possim, sicut et tun,
cum Augustinus ad te scribat quaedam, de tua ex Haebraeo interpretatio
ne damnari, et locos non ponit, dicis ideo factum, ne te posis defende
re, et veritatem tuae interpretationis comprobare. Quare quod tibi, diB204
ceret Ruffinus, licuit de Augustino, liceat et mihi quoque de te o Hierony
me
suspicari. Haec sunt dicta de dissentione Hieronymi et Ruffini, de li
bro Pamphili, in qua ego sicut et in aliis omnibus, Hieronymi iudicium,
iudicio Ruffini semper antepono. Secundum quod ad possibilitatem huius
affertur, quod Origines libri sint corrupti, hoc est, quod hoc similiter vi
demus accidisse multis aliis libris Catholicorum doctorum. nam Clemens
apostolorum discipulus, qui Romanae ecclesiae post Apostolos episcopus
et martyr fuit, libros edidit, qui appellantur Recognitio, in quibus cum ex
persona Petri, doctrina quasi vere Apostolica exponatur, in aliquibus ita
Eunomii dogma inseritur, ut nullus alius quam ipse Eunomius disputa
re credatur, filium Dei creatum de nihilo dicens. Item in Clementis Ale
xandrinae ecclesiae presbyteri, viri catholici, invenitur scriptum Dei filium
esse creatum. et in Dionysii Alexandrinae urbis episcopi quatuor libris,
ubi contra Sabellum disputat, est Arriani dogmatis comprobatio. Et quid
oportet apostolicos proferre viros? cum sciamus ipsa Evangelia, et ipso
rum apostolorum dicta, ab haereticis saepe fuisse depravata, ut maxime ex
libro Tertulliani contra Marcionem cuilibet constare potest. quod ergo il
lorum contigit libris, cur non et Origenis libris potuit contigisse? et om
nino in simili causa, cur per omnia similis non acceptatur excusatio? quae
ideo etiam de Origensi libris videtur magis acceptanda, quod ipsemet vi
vens adhuc, de hoc in suis epistolis, ut infra patebit conquaeritur, corrum
pi, scilicet et depravari ab haereticis libros suos. Quod si hoc pro impossi
bili habet Hieronymus, illud afferens, quod sic quicquid in libris omnium
reperitur, ab aliis dici possit esse corruptum, et quod difficile est omnia
exemplaria posse vitiari: nescio quo pacto ipse respondere poterit, Euno
mianis comprobantibus, dogma suum testimonio Clementis apostolo
rum discipuli, in quibus invenitur expresse scriptum, filium Dei esse crea
tum. Nam si ipse ad haec recurrerit, corruptos libros Clementis, ab ipsis
haereticis, ipsius Hieronymi verbis hoc arguent esse impossibile, illa et ip
si dicentes sic, scilicet quicqui reperitur in lbiros omnium, ab aliis corru
ptum dici posse: et impossibile esse omnia exemplaria esse corrupta. quare
forte cavendum est, ne dum haereticum omnino facere volumus Orige
nem, haereticos Apostolos, haereticosque spostolorum discipulos esse facia
mus. nam cum nihil minus detestandae et execrandae haereses, non minus
impia dogmata, in illorum inveniantur libris, quam in libris Origenis, non video, cur non vel similiter accusentur, vel excusentur similiter. Hie
ronymus
autem de libris Clementis et aliorum corruptione, his verbis
respondet. Et quomodo, inquies, in libris eorum vitiosa non nulla sunt,
si me causas vitiorum nescire respondero, non statim illos haereticos iudi
cabo, fieri enim potest, ut vel simpliciter erraverint, vel alio sensu scripse
rint, vel a librariis imperitis, eorum paulatim scripta corrupta sint, vel inB205
nocenter quaedam, et minus caute loquuti sint, et quae non possit perver
sorum hominum calumniam declinare. Huic autem Hieronymi respon
sioni, sic forte responderet Ruffinus: sic, ut non propterea, quod in eorum
libris vitiosa nonnulla sunt, etiam si causas vitiorum nescias, non statim vis
illos haereticos iudicare, cur visis aliquibus in Origenis libro vitiosis, qui
bus etiam alibi ipsum legis contradicentem Origenm, statim haereticum
iudicas? quae est causa dissimilitudinis maxime cum et in Origene eam in
genii sublimitatem, eum fidei zelum, tale ac tantum scripturarum studium,
et tu noveris fuisse, et scripseris et praedicaveris, ut non immerito in co
dicibus undecumque potius, quam in mente eius vitium fuisse suspicari pos
sis? Praetera sicut fieri potuit, secundum te, ut illi vel simpliciter erraverint,
vel alio sensu scripserint, vel innocenter et minus caute loquuti sint: cur
non fieri potuit similiter ut Origenes vel simpliciter erraverit, vel alio sen
su scripserit (ut contendit Didymus vel innocenter et minus caute lo
quutus sit quaedam, quae non possunt perversorum hominum calumniam
declinare? Et sicut a librariis imperitis dicis, potuisse illorum scripta cor
rumpi, cur non similiter vel ab imperitis librariis, vel a perfidis haereticis
scripta Origensi potuerunt corrumpi? omnino dissimilitudinis causa non
apparet. Refert etiam Ruffinus, quod liber Hilarii confessoris, post Ari
minensem
synodum, fuit falsatus ab haereticis, et quod ob hanc causam,
cum in concilio episcoporum ei quaestio moveretur, proferri librum de do
mo sua iussit, qui nesciente se, in scriniis suis haereticus tenebatur. et dicit,
quod cum prolatus fuisset, et ab omnibus haereticus iudicatus author li
bri, Hilarius excommunicatus discesserit de concilio. hoc esse falsum et fin
ctum in calumniam Hilarii dicit Hieronymus, nihil aliud afferens. sed ve
rum fuerit nec ne, non bene scire potest, nec multum ad Origenis attinet
defensionem, hoc est verum, quod Ruffinus hoc de Hilario recitaturus, haec
verba praefatur: Et ne quid aperte credulitati desit, res adhuc quae quae sunt me
moriae nostrae retexam, quo testimonii veritas neminem lateat. quare vel
verum fuit, vel magna fuit Ruffini impudentia, in re tam recentis memoriae,
apertum mendacium et novam texere fabellam. sed sive verum sit sive fal
sum, non videtur in Hilarii calumniam vel fictum vel recitatum, quia po
tius illos, qui Hilarii librum depravaverant, quam ipsum Hilarium calu
mniatur, quem innocentem haeresis fuisse, et iniuste excommunicatum, et
subdole deceptum attestatur. Post haec rectitat Ruffinus, quod Tertulliania
liber, cuius est titulus de Trinitate, subm nomine Cypriani martyris, Con
stantinopoli a Macedonianae partis haereticis legebatur. Hieronymus di
cit quod nec liber est Tertulliani, nec dicitur Cypriani, sed Novatiani.
neuter eorum aliud pro se affert. nisi quod Hieronymus dicit, quod autho
ris eloquium, styli proprietatem demonstrat, Quanquam et in multis sae
pe est deprehendere, similem styli faciem et tenorem: sed haec nihil ad OriB206
genem. Ipse

11 B213
sit macula, sed firmum propositum, de illis credere semper consonae scri
pturae et ecclesiae, ille nec peccat mortaliter, nec haereticus proprie est di
cendus. Ex qua propositione, sequitur correlarie, possibile esse, quod opi
nari aliquam opinionem, aliquo tempore sit peccatum mortale, quod non
erit alio tempore: et hoc st, quia potest quis sine pertinacia credere aliquid
uno tempore, quod alio tempore non crederet sine pertinacia, ut puta, post
determinationem Ecclesiae, aut sacrae scripturae dilucidationem. de op
posito crediti, attestatur sententia omnium doctorum, dicentium: Quod non
praecise error intellectus, facit hominem haereticum, sed oportet quod sit
malicia et perversitas in voluntate. Ideo dicebat Augustinus: Errare pos
sum haereticus esse non possum.

12 Confirmatur hoc ex determinatione uni
versalis Ecclesiae, quae multos canonizavit, qui tamen usque ad mortem perse
veraverunt in erroneis opinionibus de fide, et deinde per ecclesiam pro hac
reticis rerpobatis, quas opiniones nusquam legitur ab illis fuisse retracta
tas. Tales fuerunt Papias Episcopus Hieropolitanus, Victorinus Picta
vensis, Hireneus Lugdunensis, beatus Cyprianus, et multi alii, quos sci
mus errasse in fide, et eorum opiniones pro haereticis condemnatas, et
tamen ipsi habentur in canone sanctorum, ex quo sequitur, ut necessario
dicendum sit, quod vel illi etiam, quod decesserint in illis opinionibus er
roneis in fide, non tamen decesserint in peccato mortali. vel quod ecclesia
erraverit in eorum canonizatione, quod si dixerint (ut etiam dixit quidam
ex his qui me impugnabant) respondens, Quod illi forte non erant bene
canonizati: iam non ego, sed ipsi sentiunt contra determinationem univer
salis Ecclesiae. Ex hac autem propositione infero, ad propositum Orige
nis sic: Quod dato etiam, quod Origenes multas et plurimas habuerit opi
niones erroneas in fide, hoc praecise, si in voluntate eius nulla fuit macula, ali
quo modo non potest esse argumentum, quod anima eius sit damnata. Ut
sic arguatur, Aut quantumcunque magnus error, de quibuscunque rebus fi
dei, sit in intellectu alicuius, modo in voluntate nulla sit macula, non im
pedit salutem eius, aut quantumcunque parvus, et de quacunque re sit im
pedit, aut aliquis impedit, et aliquis non impedit. Si quantumcunque ma
gnus sit non impedit, ergo etiam, quod Origenes et in multis erraverit, et in
principalioribus illa tamen, si fuit voluntas eius bene disposita, et nullo mo
do maculata, nihil impedivit eius salutem. et ita qui volunt convincere dam
nationem eius, non sufficit quod ostendant errores eius, et perserverantiam
in eis: sed oportet, quod ostendant perserverantiam, cum pertinacia, aut ne
gligentia, vel alia malitia voluntatis. Si quantumcunque parvus sufficit, er
go error de rebaptizandis haereticis, debuit impedire salutem Cypriani,
et haeresis illorum, qui dicuntur Chiliastae, debuit impedire salutem Pa
piae, qui fuit author illius haeresis, et cum illa decessit: et si sic ergo male
ab ecclesia fuerunt canonizati. Si aliquis impedit, et aliquis non, dicant B214 oportet, qui sunt illi errores qui impediunt, et qui non. et ubi unquam in
venitur facta ista distinctio ab Ecclesia