De Ecclesiastica Hierarchia, Caput sextum

By Petrus Hispanus

Contributors:

- Marco Toste, Digital text preparation, 2006 - João Rebalde, TEI Encoder - Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 07, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Public Domain

pheh-c6

Sources:

Alonso1957: Printed edition: Pedro Hispano, Exposição sobre os livros do Beato Dionísio Areopagita, ed. Manuel Alonso Alonso, Lisboa 1957

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput sextum

1Titulus huius capituli est de ordinibus qui perficiuntur. Sicut enim gradus sunt materialis ascensionis ita sunt gradus spiritalis perfectionis. Perfectionis passive, dico, non active secundum intelligentiam beati Dionysii in hoc loco. Que quidem passiva perfectio ab ipso dividitur in tres gradus, videlicet primum, medium et ultimum. Primus est eorum qui a pravis operibus et cogitationibus separantur. Et illorum qui ministris informantibus inducuntur ad mundi et mundanorum abrenuntiationem et ad sanctam conversationem et ad imperturbabilem mentis collocationem. Et illorum qui licet sancta conversatione sint prediti, tamen nundum sunt in contemplatione celestium confirmati. Medius est iustorum, qui ab omni macula mundatus et contemplatione dignus habitus omni est sancta letitia adimpletus. Ultimus vero est monachorum ordo excellentissimus qui divino servitio totaliter occupatus et spiritali scientia illuminatus ad singularem Dei conformitatem vel deiformitatem totus et totaliter est translatus.

2Isti sunt quidem, etc. usque ad illud: Eorum autem, etc. talis est sensus: Superius diximus de tribus ordinibus perficientium et de partitionibus et virtutibus et operationibus et perfectionibus ipsorum. Nunc autem explicandi sunt tres eorum qui perficiuntur. Ordines autem eorum qui mundantur sunt multitudines separate a sanctis tam operationibus quam cogitationibus. Quorum alii informantur a ministris ad vivificam abrenuntiationem per testimonia scripture eductiva a peccato. Alii autem tanquam per doctrinam scripturarum conversivam revocati ad sanctam conversationem a qua peccando recesserunt. Alii ut a contrariorum temptationum tumultibus timide perturbati et a confortativis scripturis confirmati. Alii sicut qui a pravis operibus ad bona opera transducuntur. Alii quidem in bona conversatione constituti necdum tamen castissima mente in divinioribus virtutibus et scientiis firmiter roborati. Isti quidem ordines purgantur ministerio dyaconorum eductivo et mundativo. Et istos perficiunt dyaconi ministerio suo ad hoc ut perfecte mundati ydonei fiant ad illuminativam contemplationem et conmunionem sacerdotalium sanctificationum. Medius autem ordo est contemplativus et conmunicativus quorumdam sacramentorum secundum suam proportionem, que attribuuntur sacerdotibus tanquam superioribus ut ab illis illuminentur. Qui enim est mundatus ab omni macula et habet castam et inmobilem sue mentis collocationem, ad habitum contemplativum et virtutem sanctificatur. Et iuxta suam proportionem conmunicat divinis signis per contemplationem et conmunionem omni spirituali letitia adimpletus; et elevatus est ad divinum amorem scientia ipsorum per virtutes sursumactivas. Habet autem ordinem contemplativum, idest populum fidelem laicum baptizatum qui admittitur ad inspectionem et conmunionem sanctarum perfectionum excluso primo ordine predicto.

3Eorum autem, etc. usque ad illud: Sacerdos quidem, etc. talis est sensus: Summus autem ordo inter eos qui perficiuntur et non perficiunt, est ordo monachorum generali virtute et conversatione perfecta castitate mundatus et admittitur ad contemplationem intellectualem et conmunionem sibi conpetentem cuiuslibet sancte operationis et episcoporum perfectivis virtutibus adicitur, et divinis illuminationibus et episcopalibus doctrinis edocetur inspicere sanctificationes, quibus perficitur ab ipsa scientia ad summam perfectionem sursumactus. Unde aliqui apostolorum vocaverunt eos famulos propter purum et assiduum Dei famulatum, alii vocaverunt eos monachos a monade, idest unitate propter ipsorum viam indivisibilem et singularem, que unit eos intelligibilium contemplatione et tractatu ad conformitatem divine simplicitatis, et perfectionem Deo amabilem. Propter quod ecclesiastica constitutio attribuit eis perfectivam scientiam. Qui sacerdotali non episcopali invocatione benedicuntur et sacerdotum ministerio a Deo qui est princeps Ierarchie sanctificantur. Soli enim gradus perficientium ab episcopis consecrantur.

4Sacerdos quidem, etc. usque ad illud: Est enim sicut, etc. talis est sensus: Sacerdos quidem stat ante altare cum cantu Deum invocans pro monachorum benedictione. Monachus autem qui benedicitur, retro sacerdotem stat erectus, idest nullum genu flectens, nec super caput habet evangelia. Sacerdos autem monachum benedicens interrogat eum, si vult renuntiare omnibus secularibus conversationibus et fantasiis. Postea enarrat ei que sit perfectiva conversatio monachorum testificans quod operteat eum perfectius vivere quam ordinem medium, idest fidelis populi. Hec autem eo qui perficitur, attente confesso, sacerdos eum signans in forma crucis detondet ipsum cum invocatione sancte trinitatis. Et veste pristina exuens, induit alia. Et cum omnibus fidelibus ipsum osculans, facit conmunicare eucharistie. Quod autem monachus nullum genu flectit nec habet evangelia super caput, significat quod non est officii sui alios adducere et curam animarum gerere, sed sui esse sollicitum et singulariter ad superna erigi. Quod autem adstat sacerdoti, significat quod debet sacerdotibus subesse et obedire eis et eis prompte credendo ab ipsis ad divinam scientiam sibi conpetentem sursumagi. Quod vero abrenuntiat secularibus conversationibus et fantasiis, significat perfectam monachorum sapientiam ordinatam in scientia preceptorum vitalium.

5Est enim, etc. usque ad illud: In fine autem, etc. talis est sensus: Monachus est altissimi ordinis eorum qui perficiuntur et non perficiunt. Unde multa ei prohibentur que inpune fieri possunt a populo fideli, ut sunt nuptie et militie et similia, eo quod monachi debeant uniri et ad sanctam unitatem congregari et conversationi sacerdotali iuxta suam proportionem conformari tanquam plura habentes sacerdotibus vicina et cognata. Et pre ceteris ordinibus qui perficiuntur nec perficiunt, magis sacerdotibus appropinquat. Signatio autem cruciformis significat abstinentiam ab omnibus carnalibus appetitibus, ut supra dictum est. Detonsio vero capillorum, que substantiam capitis denudat, significat mundam non fictam conversationem nec mentis simplicitatem exteriori conpositione ficte ornantem sed ipsam mentem in sui puritate ad Dei conformitatem sursumactam, non per apparentiam exteriorem sed per singularem virtutem interiorem. Mutatio vero vestis significat mutationem eius de medio ordine ad tertium qui est medio perfectior, sicut ipsa vestis mutatio in baptismo significat sursumactionem vite purgatioris. Quod autem sacerdos et fideles qui assunt, osculantur monachum qui perficitur, significat conmunionem fidelium qui conformantur Deo, et in ipso et in se invicem cum amore et letitia spirituali condelectantur.

6In fine autem, etc. usque ad illud: Igitur collectum, etc. talis est sensus: Quod tandem monachus conmunicat, significat quod, si vere tenuerit monacham conversationem, non solum erit contemplativus sanctorum sicut populus neque secundum modum ordinis medii conmunicabit sacramentis sed secundum spiritualem intelligentiam et cognitionem divinam sacramentorum, quibus participat, perfectius quam fidelis populus participet, cognitionem. Unde etiam ierarchis vel sacerdotibus, quando perficiuntur, in fine datur sacra conmunio eucharistie ab episcopo qui eos consecrat. Et hoc ideo non solum quia eucharistie assumptio consummatio est cuiuslibet ecclesiastice perfectionis, sed quia singuli ordines segregatim secundum proprios gradus vel dignitates participant eucharistia, tanquam divinissima et dignissima inter omnes conmuniones, quibus nunc participamus ad nostre deificationis sursumactionem et perfectionem.

7Igitur collectum, etc. usque ad illud: Sed dices, etc. talis est sensus: Recapitulando conmemoramus quod tres sunt perfectiones, videlicet mundatio, illuminatio et perfectio. Item tres sunt ordines perficientium, scilicet mundativus, ut dyaconorum; illuminativus, ut sacerdotum; et perfectivus, ut episcoporum. Item tres ordines sunt eorum qui perficiuntur: unus eorum qui excluduntur; medius populi fidelis, qui ad sacramentorum contemplationem et conmunionem admittitur, qui est contamplativus. Tertius monachorum singularium qui est perfectus. Et ita nostra Ierarchia per ordines divinitus disposita Ierarchie angelice conformatur ad Dei inmitationem et deiformes Ierarchie angelice distinctiones, ut mortalibus congruit, continet.

8Sed dices, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Obici potest quod in Ierarchia angelica non sit aliquis ordo qui purgetur, ut in hominibus, eo quod nullus ibi sit inmundus, quod nefas esset dicere. Ad quod respondendum quod veri angelici ordines omnes sunt inmaculati et supermundane casti. Si quis enim malitie maculam incurreret, eo ipso ab armonia celestium animorum caderet in tenebras demonum infernales. Sed cum attribuitur purgatio passio celestibus animis, intelligendum est quod eis a suis superioribus detur divine cognitionis augmentum per quod receditur ab ignorantia eorum quorum nundum scientiam attigerunt, ad contemplationem vel inspectionem divinorum splendorum, facti puriores et capaciores quam prius fuerant. Ita etiam in celesti Ierarchia, sicut sunt, qui, ut dictum est, purgantur, illuminantur et perficiuntur, ita qui mundant, illuminant et perficiunt. Superiores vero et diviniores substantie subiectos sibi ordines ab omni ignorantia, idest a quadam minoritate scientie mundant secundum Ierarchiarum celestium dispositionem. Et implent eas divinis illuminationibus et perficiunt eas sanctissima scientia divinorum intellectuum. Diximus igitur quod et scriptura testatur, videlicet non esse equales omnes celestes ordines in omnibus illuminativis scientiis, quibus Deus inspicitur, set primos a Deo inmediate illuminari et per illos sibi subiectos divinis splendoribus secundum singulorum proportionem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus