De Ecclesiastica Hierarchia, Caput quartum

By Pseudo-Dionysius

Contributors:

- Marco Toste, Digital text preparation, 2006 - João Rebalde, TEI Encoder - Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 07, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Public Domain

pdeh-c4

Sources:

Alonso1957: Printed edition: Pedro Hispano, Exposição sobre os livros do Beato Dionísio Areopagita, ed. Manuel Alonso Alonso, Lisboa 1957

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput quartum

1 Tante sanctissime congregationis sunt, et ita pulchre intelligibiles visiones, ad unum nostri, ut multotiens diximus, ierarchice sancte operantes conmunionem et congregationem. Sed est huic coordinata altera perfectionis opera; unguenti perfectionem ipsam duces nostri nominant. Partes igitur eius in ordine secundum sanctas ymagines inspicientes, ita ad unum ipsius per partes ierarchicis contemplationibus sursumagemur. Secundum eundem congregationis modum inperfectorum solvuntur ordines, precedentibus videlicet et ierarchica circumitione benevolente ad omnem sanctum chorum, et psalmorum decantatione et divinissimorum eloquiorum lectione; postea unguentum ierarcha sumens superponit divino altari circumvelatum duodecim alis sanctis, clamantibus cunctis sanctissima voce sanctam inspirationis Deo acceptorum prophetarum melodiam et super ipsum sanctam orationem adinplens in sanctissimis sanctificandorum perfectionibus ipso utitur ad omnem fere ierarchicam perfectionis operationem.

2 Igitur introductiva quidem perfective huius sanctificationis sursumactio, per ea que fiunt sancte in divino unguento, illud, ut arbitror, monstrat, circumvelare divinorum virorum quod est secundum mentem, sanctum et bene olens, que divine precipit sanctis viris, non apparentes habere in gloria vana secundum virtutem occulti Dei pulchras et bene olentes assimilationes. Nam inmaculati sunt Dei occculti et super mentem bene olentes decores et intelligibiliter manifestantur solis sanctis, conformes habere volentes, secundum virtutem, in animabus incorruptas ymagines. Nam quod est deiformis virtutis incircunscriptum bene inmitans insigne, aspiciens ad illam intelligibilem et beneolentem pulchritudinem, ita sibi ipsi conformat et conponit ad optimam inmitationem. Et quemadmodum in sensibilibus ymaginibus si ad architepicam scriptor indeclinabiliter inspicit, ad nichil aliud visibilium tractus, aut secundum aliquid divisus, ipsum ilium qui est scriptus, si est fas dicere, duplicabit et monstrabit alterutrum in alterutro preter substantie differentiam, ita amantibus pulchritudinem et in mente scribentibus ad beneolentem et occultam pulchritudinem intenta et indeclinabilis contemplatio non erroneam et deiformissimam dabit similitudinem.

3 Convenienter igitur ad supersubstantialiter beneolentem et intelligibilem decorem divini scriptores intellectuale ipsorum inconversibiliter formantes, nullam faciunt in ipsis ad Dei inmitationem virtutum, ad hoc ut videantur secundum eloquium bominibus. Sed sancte inspiciunt sicut in ymaginem divino unguento ea que sunt Ecclesie sanctissima circumvelata. Propter quod et ipsi, quod est secundum virtutem sanctum et deiformissimum intra mentem Dominum inmitantem et a Deo scriptam sancte circumvelantes ad solum respiciunt archetipum intellectum. Neque enim invisibiles solum dissimilibus sed neque ipsi ad illorum trahuntur visionem. Unde secundum consequentiam sui ipsorum nec apparentiam sui ipsorum vane pulchra et iusta, sed vere existentia ament nec ad opinionem respiciunt a multitudine irrationabiliter beatificatam. Sed pulchrum aut malum in se ipso ad Dei inmitationem iudicantes, insignia divina thearchicissimi sunt boni odoris. Qui in se ipso verum bene olens habens, ad hoc quod multis dissimiliter apparet, non convertitur, veris ipsis ymaginibus informans non fictum.

4 Age igitur de cetero quoniam exteriorem decorem conspeximus pulchre huius sanctificationis, ad diviniorem ipsius respiciamus pulchritudinem in se ipsa ipsam revelatam velaminibus conspicientes, beatam resplendere facientem a se ipsa claritatem et non velato intellectualibus bono odore nos adimplentem. Neque enim apparens unguenti perfectionis operatio, his qui sunt circa Ierarcham, est inconmunicabilis aut invisibilis, sed e contrario usque ad ipsos perveniens et stare faciens eam que super multos contemplationem, ab ipsis sancte circunvelatur et a multitudine ierarchice distinguuntur. Est enim divinis viris sanctissimorum radius, sicut cognatis intelligibilis munde et inmediate elucens, et intellectuales ipsorum susceptiones non circunvelate bene olere faciens, ad subiectum iam non similiter procedit, sed ab ipsis sicut occulti intelligibilis contemplatoribus inegressibiliter (ut a dissimilibus non contaminetur) sub alatis enigmatibus cooperitur per que sancta enigmata subiectorum bene ordinati ordines sursumaguntur ad sanctam secundum ipsos proportionem.

5 Equaliter autem rursus eloquiorum ode et lectiones inperfectos quidem educunt ad vitam ferentem filiorum positionem, conversionem autem sanctam faciunt inmunde vexatorum. Auferunt autem contrarium timorem et attractionem ex timide vexatis quod est deiformis habitus et virtutis sunmum iuxta proportionem suam ipsis monstrantes. Secundum quam expellunt magis ipsi contrarias virtutes. Et aliorum medicine magisterium obtinebunt ad Dei inmitationem, inmobile quidem ex propriis bonis, adversus autem contrarios tumultus activum non habentes solum set et dantes. Hiis autem qui ad mentem sanctam ex peioribus transierunt, habitum sanctum inponunt, ut non rursus a malitia capiantur. Illos autem qui non sunt omnino casti perfecte mundant. Sanctos autem agunt ad divinas ymagines et inspectiones ipsorum et coniunctiones. Cibant autem sanctos in beatis et intelligibilibus visionibus adinplentes uniforme ipsorum uno et unientes. Quid autem? Nunquid et non omnino mundos ordines, quorum iam mentionem fecimus, munde solvit, secundum eundem congregationis modum presens nunc sancta perfectionis operatio, a solis sanctis ymaginibus visa et a solis sanctissimis inmediate ierarchicis sursumactionibus inspecta et sanctificata?

6 Hec igitur, etc. usque ad illud: Igitur unguenti, etc., talis est sensus: Ea que multotiens diximus, iterum repetere nolumus quod esset superfluum eisdem maxime verbis. Igitur attendentes quod Ierarcha .XII. alis sanctum crisma cooperit et sic consecratur, dicimus quod huius rei ista est theoria, videlicet quod crisma continet multas materias aromaticas que se olfacientes grata odoris suavitate afficiunt, secundum quod magis vel minus ipsa suavitate participant. Unde dicimus quod sanctum crisma dominum Ihesum significat mentes nostras spiritualis delectationis influitionibus adimplentem. Si enim sensibilium aromatum susceptio moderata vim olfactivam nostram sanam delectabiliter refovet, pariter et intellectualem sensum nostrum spiritualis suavitatis delectationum ab appetitu inordinato purgatum secundum facultatem nobis divinitus indultam, susceptio divini boni odoris sancta delectatione et divinissimo alimento replebit.

7 Igitur unguenti significativa conpositio sicut informatione non formabilium ipsum nobis describit Ihesum fontanam existentem copiam divinarum beneolentium susceptionum proportionibus ierarchicis ad deiformissimam intellectualium reddentes divinissimas fragrantias, inquibus mentes suaviter delectate et sanctis susceptionibus adimplete alimento intelligibili utuntur, scilicet introitu beneolentium ad intellectuale ipsorum secundum divinam participationem. Est autem, ut reor, manifestum quod substantiis quo sunt super nos, sicut divinioribus, fontani boni odoris redditio propinquior est quodam modo et magis se ipsam manifestat et distribuit ad deiformissimum ipsorum et bene habens secundum mentem susceptive virtutis copiose supermanans et multipliciter intrans. Subiectis autem intellectualibus, et non similiter susceptibilibus, supremam que est super virtutem, inmaculate abscondens visionem et participationem proportionalibus participantium fragrantiis in conmensuratione ierarchica distribuitur.

8 Igitur sanctarum substantiarum super nos existentium seraphin ordo tantum superpositus in duodenario alarum significatur circa Ihesum stans et collocatus sanetissimis visionibus ipsius, sicut est fas, intuitum figens et intelligibili distributione sancte in castissimis susceptionibus adimpletus et multum laudabilem, ut sensibiliter dicatur, non tacentibus buccis clamans theologiam. Nam sancta supermundanarum mentium cognitio et infatigabilis est et indesinentem habet divinum amorem et ponitur super malitiam universam et oblivionem. Unde, ut extimo, non tacens clamor significat eternam ipsorum et intransmutabilem in fortitudine omni et gratiarum actione divinorum scientiam et intellectum. Igitur incorporales quidem seraphin proprietates in eloquiis sensibilibus ymaginibus intelligibilium manifestativis sancte descriptas, in ornatibus celestium Ierarchiarum, sicut arbitror, bene conspeximus et tuis intellectualibus oculis demonstravimus. Tanien quoniam et nunc hii qui circa Ierarcham sancte stant, ipsum illum figurant supremum ornatum in compendio, et nunc in materialissimis visionibus deiformissimam ipsorum claritatem videamus.

9 Igitur infinitas quidem vultuum ipsorum et multiplicitas pedum manifestativum est, ut extimo, ipsorum proprietatis multum videntis ad divinissimas illuminationes et semper mobilis et multum ambulabilis intellectuum divinorum bonorum. Alarum autem sicut eloquia dicunt, sextuplam positionem non numerum sanctum significare puto, secundum quod videtur aliis, sed quod prima et media et ultima intellectualium et deiformium virtutum ipsius existentis circa Deum supreme substantie et ordinis sursumactiva et absoluta perfecte sunt et supermundana. Unde eloquiorum sanctissima sapientia alarum formationem describens circa vultus et media et pedes ipsorum ponit alas, universale alarum ipsorum significans et largissimum virtutis sursumactione ad vere existens. Si autem vultus et pedes velant et solis volant mediis alis intende quod supremarum substantiarum tantum elevatus ordo reverens est circa intellectibus secundum altiora et profundiora et mediis alis in conversatione ad visionem sursumagitur divinis legibus supponens propriam vitam et ab ipsis intellectualiter dispositus ad sui ipsius cognitionem.

10 Quod autem eloquiis dictum est quod clamat alter ad alterum, illud reor monstrare quod de intellectibus ipsorum inspectivis sibi invicem copiose tradunt. Et hoc autem sancta dignabimur memoria quod eloquiorum ebrea vox secundum manifestativam nominationem vocat seraphyn sanctissimas substantias, ex hoc quod sunt ignee et superferventes secundum divinam et inmobilem vitam. Si igitur sicut hebreorum vocem interpretantes dicunt, divinissimi seraphin incendentes et calefacientes a theologia nominati sunt, manifestativo substantialis ipsorum habitus nomine, divini unguenti secundum significativam ymaginum descriptionem virtutes habent sursummoventes ad manifestationem ipsarum et magis operantium fragrantiarum distributionem evocantes. Etenim substantia super mentem beneolens ab igneis et mundissimis mentibus ad manifestationem sursummoveri diligit. Et divinas ipsius inspirationes in divinissimis distributionibus donat, ipsam ita supermundane evocantibus.

11 Igitur divinissimus supercelestium substantiarum ordo non ignoravit thearchicissimum Ihesum, ad hoc ut sanctificaretur, descendisse. Intelligit autem sancte ipsum in nostris se ipsum submittentem propter divinam et ineffabilem bonitatem et a patre et a se ipso et spiritu (ut decet hominem) sanctificatum, videns proprium principium. In quibus quidem thearchice operatur secundum substantiam invariabile habens. Unde sanctorum signorum traditio sanctificato divino unguento seraphyn apponit, invariabilem sciens et describens Christum in totali secundum nos inhumanatione ad veritatem. Et adhuc divinius, divino unguento utitur ad omnis sancti perfectionis operationem, manifeste innuens, secundum eloquium, sanctificantem et sanctificatum, sicut semper eundem sibi ipsi secundum omnem thearchicam boni operationem. Propter quod et Dei generationis perfectivum donum et gratia in unguenti perficitur divinissimis perfectionibus. Unde, sicut reor, et mundativo baptismo unguentum in cruciformibus missionibus superfundens Ierarcha sub visum agit contemplativis oculis usque et ad ipsam mortem per crucem Ihesum pro nostra Dei generatione descendentem ipso divino et inconprehensibili descensu eos qui in mortem ipsius secundum occultum verbum baptizantur, ex corruptive mortis vetere absorptione benigne avellentem et renovantem ad divinam et eternam essentiam. At vero et ipsi profecto sanctissima Dei generationis perfectione, thearchici spiritus snperadventum unguenti donat perfectiva unctio, subfigurante, ut reor, sancta signorum ymaginatione, ab ipso propter nos, ut decet hominem, per thearchicum spiritum sanctificato invariabili substantialis deitatis habitu divinissimum spiritum donatum. Et hoc autem ierarchice intende quod et divini altaris sanctam perfectionis sanctissimarum perfectionum legislatio sanctissimi unguenti perficit sanctissimis infusionibus.

12 Est autem supersubstantialis et supercelestis hec divina operatio omnis divine nostre sanctificationis principium et substantia et perfectiva virtus. Si enim est divinissimum nostrum altare Ihesus qui est thearchica divinarum mentium sanctificatio, in quo secundum eloquium sanctificati et mistica holocausta facti accessum habemus, supermundanis oculis inspiciamus ipsum divinissimum altare, in quo qui perficiuntur, perficiuntur et sanctificantur ab ipso divinissimo unguento perfectum. Sanctificat enim propter nos se ipsum sanctissimum Ihesus et omni nos sanctificatione implet in ipso Dei perfectionibus dispensatorie ad nos sicut a Deo genitos de cetero benefice transeuntibus. Unde, sicut reor, secundum intellectum ierarchicum, ut est a Deo traditum, divine nostre Ierarchie duces, venerandissimam istam sanctificationem unguenti perfectionem ex re perfecta realiter nominant, sicut si aliquis dicat Dei perfectionem alterutro intellectu, divinam ipsis perfectionis operationem laudantes. Est enim ipsius perfectio et propter nos, ut decet hominem, sanctificari et deifice universa perficere et sanctificare ea que perficiuntur. Sanctam autem inspirationis Deo acceptorum prophetarum melodiam dicunt hii qui sunt hebreorum scientes laudem Dei monstrare aut laudare Deum. Universa sancta igitur Dei apparitione et divina operatione in varia conpositione ierarchicorum signorum sancte scripta non inconveniens est memorare a Deo motum prophetarum ymnum. Docet enim et religiose simul, ut decet sanctos, laudibus sanctis digna esse deifica beneficia.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus