De Ecclesiastica Hierarchia, Caput tertium

By Pseudo-Dionysius

Contributors:

- Marco Toste, Digital text preparation, 2006 - João Rebalde, TEI Encoder - Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 07, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Public Domain

pdeh-c3

Sources:

Alonso1957: Printed edition: Pedro Hispano, Exposição sobre os livros do Beato Dionísio Areopagita, ed. Manuel Alonso Alonso, Lisboa 1957

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput tertium

1 Sed euge, quoniam huius mentionem fecimus quam transcurrere non est fas nec ierarchicorum aliquid aliud ante hanc laudare. Etenim est, secundum nostrum gloriosum ducem, perfectionum perfectio. Et oportet ante alias ipsam sanctam scripturam exponentem ex divina et ierarchica scientia, secundum eloquia, ad sanctam ipsius sursumagi ierarchico spiritu contemplationem. Et primum quidem illud sancte inspiciemus, cuius gratia quod est conmune et aliis ierarchicis perfectionibus, excellenter ipsi preter reliquas attribuitur, et singulariter enuntiatur et conmunio et congregatio, unoquoque sanctitatis perfectivo negotio et divisibiles nostras vitas ad deiformem deificationem congregante et divisibilium deiformi conclusione ad unum conmunionem et unionem donantem.

2 Dicimus autem quod aliorum ierarchicorum signorum participationibus perfectio est ex huius thearchicis et perfectivis donis. Non enim est fere perfectionem aliquam perfici ierarchicam nisi divinissima eucharistia in capitulo particulariter factorum sanctificante congregationem perfecti ad unum et dono a Deo tradito perfectorum misteriorum perficiente ipsius ad Deum conmunionem. Si igitur unaquaeque ierarchicarum perfectionum imperfecta quidem existens, ad unum nostri communionem et congregationem non perficiet et esse perfectionem propter imperfectum ei ablatum est, finis autem universe et capitulum esse thearchicorum ei qui perficitur traditio, convenienter ierarchica prudentia nominationem ipsi propriam ex rerum veritate adinvenit. Ita igitur et sanctam Dei generationis perfectionem, quoniam primum lumen tribuit et omnium est principium divinarum illuminationum, ex eo quod fit, vera illuminationis nominatione laudamus. Si enim et aliis conmune est ierarchicis lumen dare sanctum his qui perficiuntur, sed ipsa videre primum dedit mihi et per huius principalissimum lumen ad aliorum sacrorum inspectionem illuminor. Hec autem dicentes respiciemus et videbimus ierarchice secundum unumquodque diligentem sanctissime perfectionis sanctificationem et contemplationem.

3 Ierarcha quidem orationem sanctam super divinum altare perficiens, ex ipsa turificatione incipiens, ad omnem venit sancti chori ambitum. Revolvens autem rursus ad sanctum altare, incipit a sancta psalmorum melodia, concinente ipsi psalmorum sancta eloquia omni ecclesiastico ornatu. Deinceps autem per ministros agiographorum librorum lectio consequenter fit. Et post istos eiciuntur sancto ambitu cathecumeni et cum ipsis energumeni et qui sunt in penitentia. Manent autem hii qui sunt divinorum inspectione et conmunione digni. Ministrorum vero, alii quidem iuxta sanctuarii portas conclusas, alii autem aliud quid proprie coordinationis operantur. Ministri vero alii ornatus electi cum sacerdotibus super sanctum altare apponunt sanctum panem et benedictionis calicem, cum prius confessa fuerit omnis Ecclesie plenitudo catholicum ymnum. Ad quos divinus Ierarcha orationem sanctam facit et sanctam pacem universis denuntiat. Et osculatis se invicem universis mistica sanctarum tabularum predicatio perficitur. Et postquam laverint manus aqua ierarcha et sacerdotes, ierarcha quidem in medio divini altaris constituitur. Circumstant autem eum soli cum sacerdotibus ministrorum electi. Et sanctas divinas operationes ierarcha perficiens sanctificat divinissima et sub visum agit laudata per signa sancta proposita. Et dona divinarum operationum demonstrans ad conmunionem sanctam ipsorum ipse venit et alios adortatur. Participans autem thearchica conmunione et tradens in gratiarum actione sancta desinit multis quidem ad sola divina signa inclinatis, ipso autem semper thearchico spiritu ad sancta eorum que fiunt principia in beatis et intelligibilibus visionibus ierarchice in munditia deiformis habitus sursumactio.

4 Cum autem hic et hoc fecerit, testificatur ipsi ter confessionem. Et rursus ipso ter confesso, orans benedicit et manu tenet. Et perfecte cum exuerint eum ministri, portant quidem sacerdotes unctionis oleum sanctum. Ille vero unctionem per trinam signationem incipiens, de cetero sacerdotibus virum ungere per totum corpus tradens, ipse ad matrem filiorum positionis venit. Et tunc aquam sanctis invocationibus cum sanctificaverit, et tribus sanctissimi unguenti ad modum crucis effusionibus ipsam perfecerit, et in unguenti sanctissimis inmissionibus equali numero sanctam melodiam inspirationis Deo acceptorum prophetarum simul supernuntiaverit, precipit virum apportari et cum quidam sacerdotum ex descriptione et ipsum et susceptorem predicaverit, ille quidem a sacerdotibus in aqua agitur ad Ierarche manum ab ipsis manuactus.

5 Veni ergo, o puer pulcher, post ymagines in ordine et sancte, ad deiformem archethipam veritatem, illud adhuc perficiendis ad consonam ipsorum introductionem dicens, quod neque signorum varia et sancta conpositio inutilis ipsi existit et usque ad exteriora apparens solum. Etenim sanctissime quidem eloquiorum ode et lectiones doctrinam ipsis virtutum vite subinducunt et ante hoc perfectam corruptive malitie purgationem. Divinissima vero unius et eiusdem panis et calicis communis et pacifica traditio et victum similem ipsis in Deo manentem, sicut simul alimenta sumentibus, decernit. Et divinissime cene et principis signorum eorum que fiunt, ad memoriam sanctam agit, quemadmodum et ipse signorum creator segregat iustissime, non sancte et uno victu cum ipso sancte cenatum. Docens etiam religiose simul et ut convenit Deo, quod secundum habitum verus ad divina accessus ad simile ipsorum conmunionem largitur accedentibus.

6 Igitur hec quidem, sicut dixi, in aditorum porticibus pulchre descripta, inperfectis adhuc ad contemplationem sufficientia relinquentes, introeamus a causatis ad causas secundum sanctam nostram congregationem et convenientem intelligibilium, Ihesu illuminante, videamus contemplationem beatam, splendere facientem manifeste archetiporum pulchritudinem. Sed o divinissima et sancta perfectio, circumpositis tibi significative velaminibus enigmatum discooperta, splendide nobis demonstrare et intellectuales nostras visiones unitivo et discooperto lumine adimple.

7 Igitur oportet nos iam intra sanctissima, ut arbitror, intelligibile primi insignium demonstraturos, ad deiformem ipsius pulchritudinem intendere. Et Ierarcham divine videre, a divino altari usque ad ultima sancti chori cum bono odore euntem et rursus ad ipsum perfective restitutum. Nam que est super omnia thearchica beatitudo, et si bonitate divina procedit ad participantium ipsa sacram conmunionem sed non extra inmobilem, secundum substantiam, stationem et collocationem fit. Omnibus autem deiformibus proportionaliter elucet, circa se ipsam vere existens et a propria totaliter non mota idemptitate. Eodem modo divina congregationis perfectio et singulare et simplex et conclusum habens principium, ad sanctam varietatem signorum benigne multiplicatur et usque ad omnem vadit ierarchicam ymaginum descriptionem. Sed uniformiter ex istis rursus ad propriam unitatem congregatur et unit ad ipsam sancte sursumactos.

8 Secundum autem eundem deiformem modum divinus Ierarcha et si unitivam ipsius Ierarchie scientiam benigne ad subiectos deponit sanctorum enigmatum multitudinibus utens, sed rursus sicut absolutus et a minoribus non valens conprehendi ad proprium principium sine minoratione restituitur et ad unum sui ipsius faciens intellectualem introitum videt mundas eorum que perficiuntur, uniformes rationes, benigni processus ad secunda finem, ad priora diviniorem conversionem faciens. Psalmorum vero decantatio existens omnis fere ierarchicis misteriis, non debuit suspendi ab omnium principalissimo. Etenim omnis quidem sanctus et agiographus liber aut ex Deo generativam et essentiam et ornatum, aut legalem Ierarchiam et conversionem, aut divini populi hereditatum distributiones possessiones, aut iudicum sanctorum, aut regum sapientum, aut sacerdotum divinorum prudentiam, aut veterum virorum in varietate et multitudine circunstantium inconcussam in patientia philosophiam, aut agendorum sapientes suppositiones, aut divinorum amorum cantica et divinas ymagines, aut futurorum propheticas prenuntiationes aut viriles habundantias vel divinas operationes, aut ipsius discipulorum a Deo traditas et Dei inmitativas conversationes et sanctas doctrinas aut occultam et misticam inspectionem discipulorum dilecti et mirabilis scilicet supermundanam Ihesu theologiam ad deificationem opportunis narravit et sanctis perfectionum et deiformibus sursumactionibus corradicavit. Divinarum vero odarum sancta scriptura intentionem habens et theologicas et divinas operationes universas cantare et divinorum virorum sancta eloquia et sanctas operationes laudare, universalem facit divinarum odarum recitationem ad omnis Ierarchie perfectionis susceptionem et traditionem, habitum proprium faciens ipsam divine cantantibus.

9 Quando igitur conprehensiva sanctissimorum decantatio animales nostros habitus concorditer disposuit ad ea que paulo post sunt sanctificanda, et divinarum odarum consonantia ad divina et ad se ipsos et ad alios invicem consensum, sicut una et confessa sacrorum chorea constituit, concisa et coadumbrata magis intellectuali psalmorum decantatione per plures et planiores ymagines et enuntiationes dilatantur sanctissimis agiographorum tractatuum lectionibus. In istis qui videt sancte, videbit uniformem et unam inspirationem, sicut ab uno thearchico spiritu motam. Unde convenienter in ornatu post antiquiorem traditionem novum testamentum predicatur, divina et ierarchica ordinatione illud, ut arbitror, monstrante, quod illa quidem dixit futuras Ihesu divinas operationes, hec vero perficit et quia illa quidem in ymaginibus veritatem scripsit, hec autem presentem monstravit. Illius enim prenuntiationis, secundum ista, perfectionis operatio veritatem scire fecit. Et est theologie divina operatio et conplexio. Qui istorum quidem buccinas non senserunt universaliter neque sanctarum perfectionum ymagines vident, inprudenter negantes salutarem Dei generationis doctrinam et contra eloquia perdite loquuntur: Vias tuas scire nolumus. Cathecumenos autem et energumenos et in penitentia existentes sancte Ierarchie lex permittit quidem audire psalmorum decantationem et divinam sanctissimarum scripturarum lectionem. Ad consequentes autem sanctificationes non convocat istos sed perfectos perfectionem operantium oculos. Etenim deiformis Ierarchia iustitia sancta plena et secundum dignitatem unicuique salvatorie distribuit convenientem uniuscuiusque drvinorum participationem et conmensurationem et proportionem secundum tempus sancte donans.

10 Igitur ultimus quidem cathecumenis attribuitur ordo. Sunt non participes et indocti omnis ierarchice perfectionis, nec secundum divinam ordinationem in Deo habentes essentiam sed adhuc a paternis eloquiis in lucem educti et vivificis formationibus conpositi ad principem vite et principem luminis et beatam adductionem ex Dei generatione. Sicut igitur inperfecti et non formati secundum carnem infantes preexcidunt a propria in lucem eductione sicut abortiones et extrusiones et ingenitum et sine vita et sine lumine in terra casum habebunt. Et non aliquis sapiens, ad apparens aspiciens, dicat ad lumen istos produci a tenebris ventris ad abductos. Dicet enim perita corporum magistra medicina, lumen operabitur ad susceptiva luminis: ita et sacrorum omnisapiens scientia prius quidem ipsos formativorum et vivificorum eloquiorum introductione sicut alimento in lucem educit. Perficiens autem ad Dei generationem ipsorum essentiam, dat ad salutem ipsis in ordine ad luciformem et perfectivam conmunionem.

11 Nunc autem sicut ab inperfectis distinguit perfecta, et bonum ornatum sacrorum providens, et cathecumenorum in lucem eductionem et vitam, in deiformi ierarchicorum ordine. Multitudo vero energumenorum inmunda quidem est et ipsa, secunda autem superius a cathecumenorum est extremitate. Neque enim equale est, ut arbitror, perfecte indocto, et divinarum perfectionum summe non participi, quod participationem quandam sanctissimarum habuerit perfectionum. Adhuc autem contrariis aut seductionibus aut turbationibus est superatum. Sed ad alios sanctissimorum visio et conmunio subcontrahitur et maxime convenienter. Sicut enim verum quod univerisaliter divinus vir, qui est divinorum dignus conmunicator ad summum deiformis secundum ipsum in perfectis et perfectivis deificationibus sursumactus, nec ea que sunt carnis operabitur, preter valde necessaria secundum naturam, et hoc si contingat preter studium. Templum autem simul et sequax thearchici spiritus erit in summitate secundum ipsum in simili simile collocans: non quidem talis aliquando a contrariis vexetur aut fantasiis aut morsibus. Ridebit autem illa et accedentia expugnabit et persequetur et faciet magis quam patietur. Et cum proprii habitus inpassibili et inremissibili et aliis medicus videbitur talium vexationum.

12 Arbitror autem ego cum hoc, magis autem novi plane, quod ierarchicorum mundissima discretio, ante istos novit vexatos in mundissima operatione quicumque a deiformi recedentes vita et consentientes et convenientes perditis fiunt demonibus; vere quidem existentia et inmortaliter creata et eternorum exempla propter ultimam et sibi ipsis perditam inprudentiam avertentes. Materialem autem et plurime passionis variationem, et destructivas et corruptivas delectationes, et infirmam et in alienis non existentem sed apparentem suavitatem concupiscentes et operantes. Igitur isti primi et magis proprie quam illi, a ministris discretiva voce excludantur. Non enim est fas ipsis alio quodam sancto participare quam eloquiorum conversiva ad meliora doctrina. Si enim divinorum supermundana sanctificatio, et in penitentia existentes quamvis ad ipsam iam affectos, abigit, quod non est perfecte sanctum non assumens. Acclamat autem et hoc castissime, quod et secundum aliquid ad deiformis summum inperfecte infirmitatem patientibus invisibilis sum et inconmunicabilis. Expellit enim secundum omne mundissima vox et non potentes coniungi a divinissimorum conmunicatoribus dignis. Multo magis passibiliter vexatorum multitudo inmunda erit et ab omni aliena sacrorum inspectione et conmunione.

13 Postquam autem facti sunt extra divinum templum et excedentem ipsos sanctificationem et perfectionum indocti et inperfecti et cum istis a sancta apostate vita et consequenter post istos qui a contrariorum morsibus et fantasiis propter timiditatem facile patiuntur sicut per fortem et irremisibilem consensum ad divina non pervenientes ad deiformis habitus inmobile et activum. Postea cum ipsis qui a contraria quidem recesserunt vita, nundum autem et a fantasiis habitu eius et amore divino et mundo sunt purgati; et post ipsos qui non sunt perfecte uniformes et, ut legaliter dicatur et inmaculati et incontaminati perfecte, tunc sanctissimi sanctissimorum sanctificatores et videndi amatores, sanctissimam perfectionem, ut decet sanctos, inspicientes laudant ymno catholico beneficium et cuius est bonum dare principium, a quo salutares nobis demonstrate sunt perfectiones, sanctam eorum qui perficiuntur, deificationem sancte operantes. Ymnum autem istum alii quidem confessionem vocant, alii vero religionis simbolum, alii autem, ut arbitror, divinius, ierarchicam eucharistiam sicut corprehensivam donorum ad nos a Deo provenientium. Videtur enim mihi laudatarum divinarum omnium operationum negotium circa nos factum esse, substantiam quidem nostram et vitam benigne constituens et archetipis pulchritudinibus deiforme nostrum formans, in participatione divinioris habitus et sursumactionis statuens, providens autem ex negligentia ingenitum nobis desertum divinorum donorum et superstructis nos bonis ad antiquum revocare, et perfecta nostrorum assumptione perfectissimam traditionem benigne operari et ita conmunionem nobis Dei et divinorum dare.

14 Ita autem thearchica benignitate sancte laudata coopertus quidem divinus panis apponitur et bsnedictionis calix. Divinissimum autem osculum sancte agitur et agiographarum tabularum mistica et supermundana enuntiatio. Non est enim ad unum congregari et pacifica unione unius participare ad se ipsos divisos. Si enim ab unius contemplatione et cognitione illuminati ad uniformem et divinam congregationem uniamur, non quidem ad divisibiles sustineamus decidere concupiscentias. Ex quibus materiales et passibiles inimicitie creantur adversus id quod secundum naturam est conforme.

15 Igitur hanc, ut arbitror, uniformem et indivisibilem vitam pacis sanctificatio decernit, simili simile confirmans et a divisibilibus distinguens divinas et unitivas visiones. Sanctarum autem tabularum post pacem predicatio predicat illos qui sancte vixerunt et aid virtutum vite perfectionem intransmutabiliter pervenerunt. Nos quidem ad beatissimum habitum et deiformem finem per similitudinem ipsorum preparans et manuducens, illos autem ut viventes predicans, et sicut theologia dicit, non mortuos sed ad divinissimam vitam ex morte translatos. Inspice autem quod et memorialibus sanctis reposita sunt divina memoria non humane in memorialibus fantasia monstrata sed sicut aliquis dicat, ut decet Deum, secundum pretiosam et transmutabilem cognitionem in Deo perfectorum et deiformium. Novit enim, dicunt eloquia, qui sunt eius. Et, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Morte sanctorum dicta pro perfectione in sanctitate.

16 Et hoc autem sancte intendo quod suppositis divino altari venerandis signis, per que Christus significatur et participatur, adest indistanter sanctorum descriptio, coniunctum ipsorum supermundane et sancte unitionis ad ipsum indivisibiliter manifestans. Istis autem secundum legem dictam sanctificatis, stans Ierarcha cum venerabili sacerdotum ordine ante sanctissima signa aqua manus lavat. Quoniam quidem, ut eloquia dicunt: Quia lotus est, non indiget quadam alia nisi summorum, idest extremorum sui ipsius ablutione, per quam summam purgationem in castissimo deiformi habitu, et ad secunda procedens benigne, erit teneri inpotens, et absolutus sicut perfecte uniformis, et ad unum rursus unitive conversus, incoinquinatam et inmaculatam faciet conversionem sicut deiformis salvans plenum et integrum.

17 Igitur secundum lavacrum, ut diximus in Ierarchia secundum legem, nunc autem ierarche et sacerdotum manuum mundatio idem significatur. Etenim ad sanctissimum euntes sacrificium, mundari convenit et ab ultimis anime fantasiis et ad ipsum accedere per similitudinem secundum quod est possibile. Nam ita manifestioribus Dei apparitionibus circumilluminabuntur supermundanis splendoribus ad conformium speculorum claritatem totaliorem et lucidiorem, dimittentibus transire proprium fulgorem. Ierarche autem et sacerdotum usque ad summum, idest ultimum, ablutio fit ante sanctissima signa sicut ante Christum inspicientem omnes nostras occultissimas intentiones et supprema munditione in ipsius omnia inspicientibus diligentiis et iustissimis et non corruptibilibus iudiciis diffinita. Ita divinis Ierarcha unitur et sanctas divinas operationes laudans sancte operatur divinissima et sub visum agit laudata.

18 Igitur quas quidem esse ad nos divinas operationes dicimus, consequenter est narrandum secundum virtutem. Non enim universas laudare sufficiens ego, nedum plene videre et alios docere. Quecumque enim a divinis Ierarchis iuxta consequentiam eloquiorum laudantur et sanctificantur, hec, ut nobis est possibile, dicemus ierarchicam inspirationem adiutricem invocantes. Humanam naturam a principio a divinis bonis insipienter prolapsam, multe passionis vita subsequitur et corruptive mortis finis. Consequenter enim a vera bonitate perdita apostasia et sancte legislationis in paradiso transgressio recalcitrantem a vivifica lege seductivis et inimicis contrarii deceptionibus et contrariis divinorum bonorum propriis motibus tradiderunt. Inde miserabiliter pro eterno quidem mortale conmutatum est. Principium autem proprium in corruptivis generationibus habens ad principio convenientem acta est finem. Sed et a divina et sursumagente vita voluntarie decidens ad contrariam extremitatem inducta est, scilicet multe passionis variationem. Errans autem et a recta via que est ad vere existentem Deum, adversa et destructionis et in malum operantibus multitudinibus subiecta, decepta est, non deis neque amicis sed inimicis famulans. Illis autem crudeliter ipsa secundum propriam crudelitatem abutentibus et ad consumptionis et destructionis miserabiliter incidit periculum.

19 Thearchice autem bonitatis infinitissima benignitas, et per se operantem, ut convenit bono nostri, non recusavit providentiam sed in vera participatione nostrorum omnium facta sine peccato, et humili nostro unita, cum propriorum inconfuso et inmaculato perfecte habitu, ad ipsam nobis conmunionem sicut eiusdem generis de cetero donavit et propriorum monstravit participes bonorum, apostatice quidem multitudinis (sicut occulta traditio habet) que contra nos erat solvens potestatem non secundum virtutem sicut superpotens sed secundum nobis mistice traditum eloquium in iudicio et iustitia. Nostra autem ad contrarium benefice transferens. Nam nostre mentis quidem obscurum implevit copioso et divinisimo lumine et informe deiformibus ornavit pulchritudinibus. Anime autem habitaculum in pcrfecta salvatione nostre substantie iam pene casure in inmundissimis passionibus et corruptivis inquinationibus liberavit, sursumactionem nobis supermundanam monstrans et conversionem divinam in nostris factis, secundum quod est possibile, assimilationibus ad ipsam.

20 Dei inmitativum autem quomodo aliter nobis ingignatur nisi sanctissimarum divinarum operationum memoria renovata semper ierarchicis decantationibus et sanctificationibus? Hoc facimus ut eloquia dicunt in ipsius memorationem. Nam divinus Ierarcha super divinum altare stans laudat dictas sanctas operationes divinas Ihesu qui est nostra divinissima providentia, quas ad salvationem generis nostri, conplacito sanctissimi patris in spiritu sancto, secundum eloquium perficit. Postquam autem laudavit et venerandam et intelligibilem ipsarum contemplationem intelligibilibus oculis inspexit, ad significativam ipsarum sanctificationem venit, et hoc ut a Deo traditum est. Unde et religiose simul et ierarchice post sanctos ymnos divinarum operationum, pro sanctificatione que est super ipsum, se excusat prius sancte ad ipsum clamans: Tu dixisti, Hoc facite in meam conmemorationem. Postea postulans dignus se fieri hoc sacrificio quod fit ad Dei inmitationem et ad ipsius Christi inmitationem divina perficere et distribuere castissime et sacris participaturos, ut convenit sanctis participare, sanctificat divinissima et sub visum agit dicta proposita sancte signa. Etenim coopertum et indivisibilem panem discooperiens et in multa dividens et unitivum calicis omnibus partiens significative unitatem multiplicat et distribuit, sanctissimum in istis sacrificium perficiens. Etenim quod est unum et simplex et occultum Ihesu thearchicissimi verbi in humanatione secundum nos, ad compositum et visibile invariabiliter bonitate et benignitate provenit. Et ad ipsum nostram vivificam conmunionem benefice operatus est, nostra humilia divinissimis secundum ipsius summum uniens. Et si nos sicut membra corpori coaptemur ipsi secundum idem inmaculate et divine vite et non corruptivis passionibus mortificati, non coaptati et non coherentes et non convenientes efficiamur divinis membris et sanissimis.

21 Oportet enim nos, si conmunicare ipsi desideramus, ad divinissimam ipsius secundum carnem vitam respicere et nos ipsi assimilando in sancta inmunitate peccati ad deiformem et inmcaculatum habitum recurrere. Ita enim convenienter nobis ad simile conmunionem largietur. Hec perfecte facta Ierarcha manifestat cooperta quidem dona ad manifesta agens. Unitivum autem ipsorum in multa dividens et divisorum unitione ad ea in quibus fit, secundum summum conmunicatores ipsorum faciens participantes. Describit enim in istis sensibiliter sub visum agens sicut in ymagine Ihesum qui est Christus, intelligibilis nostra vita ex occulta secundum divinum perfecta et inconfusa secundum nos in humanatione benigne ex nobis formatum et ad divisibile nostrum invariabiliter ex eo uno quod est secundum naturam procedentem et beneficam habet benignitatem ad participationem sui ipsius et propriorum bonorum vocantem humanam tribum si uniamur ipsius divinissime vite nos ipsi secundum virtutem assimilando et ita in veritate conmunicatores Dei et divinorum efficiemur.

22 Participans autem et tradens thearchicam conmunionem in gratiarum actione sancta desinit cum omni ecclesie sancta plenitudine. Etenim participatio traditionem precedit et misticam distributionem misteriorum assumptio. Hic enim catholicus divinorum bonus ornatus et ordo primum in participatione et inpletione fieri sanctum ducem eorum que per ipsum a Deo aliis sunt donanda et ita aliis tradere propter quod et divinis doctrinis audacter abutentes ante conversationem secundum ipsas et habitum, inmundi et extranei omnino a sancta sunt legislatione, quia sicut in solaribus splendoribus subtiliores et clariores substantie prime influente fulgore adimplete, lumen supereffusum secundum omnem ipsarum partem ad sequentes ad modum solis supervehunt, ita in divine omni non est audendum aliis ducem fieri qui secundum omnem habitum in ipso non est factus deiformior et a divina inspiratione et iudicio adaptator demonstratus. In istis omnis sanctorum ornatus ierarchice congregatus et divinissimis conmunicans cum gratiarum actione sancta desinit divinarum operationum proportionaliter, cognoscens et laudans gratias. Quare divinorum non participes et nescii, non quidem ad gratiarum actionem pervenient, quamvis secundum propriam naturam dignis existentibus divinis donis ut de ipsis grade referantur. Sed quod dixi, neque prospicere aliquando ad divina dona ex consensu ad peiora volentes ingrati ad infinitas divinarum operationum permanserunt gratias. Gustate, inquiunt eloquia, et videte. Sancta divinorum doctrina docti, magnorum munerum existentes ipsorum cognoscent gratias, et divinissimam ipsorum altitudinem et magnitudinem in participatione sanctissime, inspicientes supercelestia bene gratias agendo laudabunt thearchice beneficia.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus