De Ecclesiastica Hierarchia, Caput secundum

By Pseudo Dionysius

Contributors:

- Marco Toste, Digital text preparation, 2006 - João Rebalde, TEI Encoder - Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 07, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Public Domain

pdeh-c2

Sources:

Alonso1957: Printed edition: Pedro Hispano, Exposição sobre os livros do Beato Dionísio Areopagita, ed. Manuel Alonso Alonso, Lisboa 1957

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput secundum

1 Dictum est igitur a nobis sancte quod hec est nostre Ierarchie intentio ad Deum nostra, ut est possibile, assimilatio et unitio. Hanc autem, sicut divina docent eloquia, venerandissimorum preceptorum dilectionibus et sanctis operationibus solum consequemur. Servabit enim, dicit, diligens me sermonem meum et pater meus diliget ipsum et ad ipsum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Igitur quod est principium venerandissimorum preceptorum sancte operationis? Quod ad aliarum sanctarum locutionum et sanctificationum susceptionem opportunissime format animales nostros habitus, quod ad supercelestis finis sursumactionem nos conducit, quod sanctam et divinissimam nostram regenerationem tradit. Sicut enim nobilis dux noster dixit, secundum mentem ad divina primus motus dilectio est Dei. Sancte vero dilectionis que est ad sanctam operationem divinorum preceptorum, pincipalissimus processus est essendi divine ineffabilissima dispensatio. Si enim essendi divine est divina generatio, nequaquam aliquid noscat a Deo traditorum, neque etiam operetur qui neque esse in Deo habuit. Annon et nobis, dicimus, existere convenit primum, operari postea ea que sunt secundum nos? Sicut quod nullo modo est, neque motum sed neque essentiam habet. Illud vero quod aliquo modo est, illa solum operatur aut patitur in quibus esse natum est. Sed hoc quidem, sicut arbitror, planum est.

2 Consequenter autem divina Dei generationis inspiciemus signa. Et michi nullus imperfectus ad visionem eat. Etenim in splendoribus quos sol parit, infirmis pupillis intuitum figere non est sine periculo, neque ad ea que sunt super nos conari, est sine lesione, si vera est secundum legem ierarchia, Ozian quidem avertens quoniam sanctis manum apposuit; Chore vero, quoniam hiis sanctis que erant super ipsum; Nadab autem, quoniam propriis inmunde abusus est. Ierarcha quidem sempter per hoc quod se Deo assimilet, cunctos homines volens salvari et ad cognitionem veritatis venire, predicat omnibus ea que sunt vere evangelia, Deum misericordem existentem hiis qui sunt in terra, ex propria et naturali bonitate. Ipsum ad nos venire propter amorem hominum dignatum et uniendo ipsi ad similitudinem ignis assimilare unita secundum ipsorum ad deificationem aptitudinem. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, etc. Qui autem istorum vere supermundanorum diligit sanctam participationem veniens ad aliquem doctum misteriorum suadet quidem, ipsum ducem fieri vie ad ierarcham. Ipse autem se totaliter obsecuturum promittit his que tradentur; et rogat et adducdonis ipsius et universe secure vite magisterium recipere. Illum, salvationem quidem illius sancte amantem, sed ad rei altitudinem contra metientem humanum, fremitus quidem subito et stupor circundat. Postremo autem se facturum tamen quod petitum est, benigne confitetur et adsumens ipsum agit ad denominatum Ierarcham.

3 Ille vero, sicut super humeros cum letitia ovem recipiens virum, veneratur quidem prius per intellectualem gratiarum actionem et corporalem adorationem unum, cuius est bonum operari principium, a quo vocantur et salvantur qui salvantur. Deinde omnem sanctum ornatum ad cooperationem quidem viri salvationis et sollempnitatem et gratiarum actionem divine bonitati ad sanctum chorum congregans, in principio quidem ymnum quendam in eloquiis positum simul cum omnibus Ecclesie plenitudinibus decantat. Post hec sanctam osculatus mensam ad virum presentem procedit et querit ab ipso quid volens venit. Illo autem cum Dei amore, secundum susceptoris traditionem, accusante ignorantiam vere pulchri, a divina cura cessationem, rogante autem, ipsius per sanctam mediationem, Deum et divina consequi, testificatur quidem ipsi debitum totalem fieri accessum sicut ad perfectissimum et inmaculatum existentem Deum. Et que in Deo est, ipsi conversationem recitans et interrogans an ita sit conversaturus, post confessionem inponit ipsius capiti manum et signans precipit sacerdotibus describere virum et susceptorem. Qui cum descripserint, orationem sanctam facit et hanc cum universa cum ipso Ecclesia conplevit, solvit quidem ipsum et exuit per ministros. Deinde statuens, vel sternens, ad occidentem attendentem et manus inpingentem ad eandem conversas regionem, precipit quidem ipsi exsufflare ter sathan et amplius ea que sunt abrenuntiationis, confiteri. Et ter abrenuntiationem ipsi testificatus; postquam confessus fuerit ter, ipsum traducit ad orientem et ad celum respicientem extendentem precipit coordinari Christo et omnibus a Deo traditis sanctis eloquiis.

4 Cum autem hic et hoc fecerit, testificatur ipsi ter confessionem. Et rursus ipso ter confesso, orans benedicit et manu tenet. Et perfecte cum exuerint eum ministri, portant quidem sacerdotes unctionis oleum sanctum. Ille vero unctionem per trinam signationem incipiens, de cetero sacerdotibus virum ungere per totum corpus tradens, ipse ad matrem filiorum positionis venit. Et tunc aquam sanctis invocationibus cum sanctificaverit, et tribus sanctissimi unguenti ad modum crucis effusionibus ipsam perfecerit, et in unguenti sanctissimis inmissionibus equali numero sanctam melodiam inspirationis Deo acceptorum prophetarum simul supernuntiaverit, precipit virum apportari et cum quidam sacerdotum ex descriptione et ipsum et susceptorem predicaverit, ille quidem a sacerdotibus in aqua agitur ad Ierarche manum ab ipsis manuactus.

5 Ierarcha vero desuper stans clamantibus rursus sacerdotibus ad Ierarcham in aqua nomen eius qui perficitur, ter quidem ipsum baptizat, tribus eius qui perficitur, depositionibus et elevationibus trinam divine beatitudinis superclamans personam; et assumentes illum sacerdotes tradunt adductionis susceptori et duci. Qui et cum ipso circumponentes vestem ei qui perficitur, convenientem, ad Ierarcham rursus agunt. Ille vero deificentissimo unguento virum signans participem decernit perfectissime Eucharistie. Hec autem ubi perfecerit, a processu ad secunda, rursus ad priorum extenditur contemplationem, sicut nullo tempore aut modo, in alieno quodam preter propria conversus sed a divinis ad divina attente et semper thearchico spiritu transductus.

6 Hec quidem est, sicut in signis, sancte perfectio Dei generationis, nichil inconveniens, aut inmundum, neque sensibilium habens ymaginum, sed digne Deo contemplationis enigmata, naturalibus et homines decentibus speculis ymaginata. Quid enim videatur peccare, et si divinior eorum sermo que fiunt, taceatur persuasibilitate et contemplatione accedentis bonam vitam sancte negociata et universe simul malitie purgationem per virtutum vitam et divinam per aquam naturali purgatione corporaliter ipsi denuntians? Hec est igitur eorum que fiunt, significativa traditio et si nichil divinius haberet, non inmunda esset, ut arbitror, doctrinam quidem bene posite vite inducens; perfectam autem purgationem conversationis que fuit in malitia totaliter corpore mundato naturaliter per aquam significans. Sed sit quidem hec imperfectis introductiva anime actio ad ierarchica et uniformica multitudine, sicut est fas, distinguens et conmetiens particularibus ordinationibus convenientem actionem. Nos autem assensionibus sanctis ad eorum que fiunt, principia respicientes et ista sancte docti cognoscemus, quorum caracterum sunt expressiones, et quorum occultorum ymagines. Nam sicut in negotio De intellectualibus et sensibilibus plane enuntiatum est, quedam quidem sensibiliter sancta sunt intelligibilium ymagines et ad ipsa introductio et via. Intelligibilia vero sensibilium ierarchicorum principium et scientia.

7 Dicimus igitur quod est divine beatitudinis bonitas, semper secundum eadem et eodem mode habens proprii luminis bonum operantes radios copiose effundens ad omnes intellectuales visiones. Sive igitur recedat ab intelligibili lumine intellectualium spontanea propria potestas, malitie amore claudens naturaliter insitas ipsi ad illuminandum virtutes, suspenditur a presenti ipsi lumine non recedente sed supersplendente ipsi oculos claudenti atque averse ab occurrente benigne: sive supersiliat terminos visibilis mensurate ipsi dati et ad splendores qui sunt super visionem ipsius, contra inspicere audacter conetur, lumen quidem operabitur preter ea que sunt luminis, nichil. Ipsa autem perfectis imperfecte se ingerens, que non sunt propria quidem non consequetur. Id autem quod est secundum mensuram inornate contempnens, per se ipsam eo privabitur. Verum quod dixi benefice semper intellectualibus visionibus divinum lumen est extentum et est ipsis sumere de presente ipso et semper ad convenientem propriorum traditionem existente paratissimo.

8 Ad hanc divinus Ierarcha inmitationem figuratur, luciformes ipsius divine doctrine splendores copiose ad omnes extendens et accedentem illuminare ad Dei inmitationem paratissimus existens, non invidia nec inmundo furore de priore apostasia aut intemperantia usurus sed divine semper accedentibus per ipsius illuminationes ierarchice illucens in bono ornatu et ordinatione et proportione conmensurationis uniuscuiusque ad sancta.

9 Sed si bone ordinationis principium est, secundum quod sui ipsarum cognitrices sancte mentes, qui ad proprium visibile nature recurrit, in principio quidem quis ipse est, videbit et hoc sumet ex respectu ad lumen primum sanctum donum. Qui autem propria bene non conpatientibus oculis inspexerit, ab obscuris quidem claustris ignorantie recedet, Dei autem perfectissimam unitionem et participationem inperfectus ipse existens non per se concupiscet, paulatim vero per ea que sunt priora ipso, ad amplius priora et per illa ad prima; et perfectus ad summitatem thearchicam in ordine et sancte sursumagetur. Huius est bene ornate et sancte ordinationis sicut ymago accedentis verecundia at eorum que sunt secundum ipsum cognitio et via ad Ierarcham susceptorem habens ducem.

10 Ita sursumactum divina beatitudo ad sui ipsius participationem recipit et de proprio lumine sicut quodam signo ipsi tradit, divinum faciens et communicatorem et in Deo manentium adimpletionis et sancte ordinationis. Quorum est signum sanctum ad Ierarcham accedenti data signatio et sacerdotum salutaris descriptio, his qui salvantur, ipsum connumerans et memoralibus sanctis reponens in in ipso et susceptorem sicut vivifice ad veritatem ambulationis. Hunc quidem amatorem verum et sequacem ducis in Deo manentis, illum vero certum sequentis manuductorem ducatibus a Deo traditis. Sed non est summe contrariis simul participare, neque communionem quandam ad unum habentem divisibiles habere vitas, si ab unius obtinetur forti participatione sed esse teneri inpotentem et inordinabilem in omnibus ab uniformi divisionibus.

11 Quod signorum tradltio sancte significans, accedentem sicut priori vita exuens, et usque ad ultimas habitudines illius solvens, nudum et discalciatum statuit ad occidentem aspicientem et manuum inpactione obscure malitie exprobantem communiones, et ingenitum ipsi dissimilitudinis habitum, sicut exsufflantem, et totales confessum abrenuntiationes ad deiformis contrarium. Ita perfccte inponentem teneri ipsum et incommunicabilem factum, ad orientem traducit in divino lumine, et stativum et respectivum fore munde inperfecta a malitia recessione denuntians et sanctas ipsius uniformis facti totalis consensus ad unum confessiones cum amore veritatis recipiens.

12Sed est manifesfum alicubi, ut arbitror, ierarchicorum peritis quod assiduis in fortitudine ad unum surrectionibus et contrariorum totalibus mortificationibus et consumptionibus invariabile deiformis habitus firmant intellectualia. Non enim solum recedere oportet a malitia universa, sed et viriliter inflexibilem esse et intentum esse ne perdita submittatur ad ipsam. Neque in fine sancti amoris veritatis aliquando fieri, sed attente et eternaliter ad ipsam secundum virtutem extendi ad perfectiorem thearchie sursumactionem sancte semper negotiantem.

13 Vides autem istorum manifestas ymagines in hiis que ierarchice sunt. Nam deiformis quidem Ierarcha incipit sanctam unctionem. Sacerdotes vero in ipso perficiunt sanctam operationem ad sanctos agones in figura eum qui perficitur, evocantes. In quibus superpositore certaminum Christo factus, quoniam sicut Deus, est certaminum positionis creator, sicut sapiens autem leges eius posuit, operatus est autem ut pulcher convenientia vincentibus premia, et quod est adhuc divinius, quoniam sicut bonus, in certatoribus factus est, cum ipsis sancte pro ipsorum libertate et victoria adversus mortis et corruptionis certans potestatem certaminibus quidem sicut divinus qui perficitur super veniat gaudens:

14 Manebit autem in sapientis lationibus legis et secundum ipsas intransgressibiliter certabit ad pulchrorum premiorum spem, fortiter se habens sub bono certaminum positionis domino et duce ordinatus. Superveniens autem divinis vestigiis certatoris primi propter bonitatem ad Dei inmitationem certaminibus luctans contra contrarias sibi ad deificationem et operationes et essentias ut mistice dicatur, cum Christo moritur peccato secundum baptismum. Et michi prudenter intende, cum quanta familiaritate habent se sancta signa. Etenim quoniam mors in nobis est, non substantie consumptio secundum quod videtur sed unitorum discretio, ad nobis occultum agens, animam quidem sicut in privationem corporis invisibilem factam, corpus vero sicut in terra coopertum aut secundum aliam quandam corporalium variationem ex visione secundum hominem occultatum, proprie per aquam totaliter cooperitio ad mortis et sepulchri invisibilis ymaginem accepta.

15 Igitur sancte baptizatum significativa doctrina docet tribus in aqua depositionibus et elevationibus thearchicam trium dierum et noctium sepulcri Ihesu vite datoris inmitari mortem sicut est possibile hominibus Dei inmitativum. In quo secundum verbi misticam et occultam traditionem nichil invenit mundi princeps. Deinde autem luciformes vestes inponit ei qui perficitur. Etenim materiali et deiformi contrariorum inpassibilitate et consensu ad unum in fortitudine inornatum ornatur et informe formificatur luciformi universaliter vita splendidum factum. Unguenti vero perfectiva unctio bene olentem facit perfectum. Etenim sancta Dei generationis perfectio unit perfectum ierarchico spiritui. Intelligibiliter autem bene olere facientem perfectivum superadventum ineffabilissimum existentem cognoscere intellectualiter dimitto dignis habitis sancta et deifica communione divini spiritus in mente. In fine vero omnium Ierarcha ad sanctissimam eucharistiam vocat perfectum et de conmunione perfectivorum misteriorum ipsi tribuit.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus