De Ecclesiastica Hierarchia, Caput secundum

By Pseudo-Dionysius

Contributors:

- Marco Toste, Digital text preparation, 2006 - João Rebalde, TEI Encoder - Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 07, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Public Domain

pdeh-c1

Sources:

Alonso1957: Printed edition: Pedro Hispano, Exposição sobre os livros do Beato Dionísio Areopagita, ed. Manuel Alonso Alonso, Lisboa 1957

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput primum

1 Quod nostra quidem Ierarchia, puerorum sanctorum sanctissime, in Deo manentis et divine est et deifice scientie, et operationis, et perfectionis, ex supermundanis et sanctissimis eloquiis nos consuevit demonstrare, hiis qui sancte misteriorum introductionis perfectione ex ierarchicis misteriis et traditionibus sunt perfecti. Set vide, ut non extra terminum suum mittas sancta sanctorum. Revereberis autem et ea que sunt occulta Dei et intellectualibus et invisibilibus cognitionibus honorabis, non participanda quidem ipsa et inmaculata ab imperfectis conservans. Sanctis autem solis sancta cum sancta illuminatione, ut decet sanctum, communicans

2 Ita enim sicut theologia divinum chorum agentibus nobis tradidit, et ipse Ihesus thearchicissima mens supersubstantialis qui est omnis Ierarchie et sanctificationis et divine operationis principium et substantia et thearchicissima virtus, et beatis et melioribus quam nos sumus, substantiis manifestius simul et intellectualius illucet et ad proprium lumen ipsas assimilat secundum virtutern. Et nostrorum amore ad ipsum extento et nos extendente, conclusit multas alteritates et ad uniformem et divinam perficiens vitam. Et habitum et operationem sanctos decentem donat divini sacerdotii virtutem. Ex qua ad sancta venientes sanctificationis operationem propinquiores quidem ipsi efficiamur hiis que super nos sunt substantiis per inmitationem et manentis et inconmutabilis ipsarum sancte collocationis secundum virtutem. Ita autem ad beatum et thearchicum Ihesu splendorem respicientes, et quecumque videre possibile est, sancte inspicientes, et visionum cognitionis mistica scientia illuminati et sanctificati et sanctificatores et luciformes et deifici perfecti et perficientes fieri poterimus.

3 Igitur, que quidem est Ierarchia archangelorum et angelorum et supermundanorum principatuum et potestatum et virtutum et dominationum et divinorum thronorum et coordinatarum thronis substantiarum, quas theologia proxime et semper circa Deum esse et cum Deo tradit, cherubin ipsas hebreorum voce et seraphin nominans, ad ornatuum ipsorum et ierarchiarum sanctas ordinationes et divisiones contingentes, invenies in istis, nobis laudantibus ipsam Ierarchiam, non digne quidem sed, sicut est possibile, et sicut theologia sanctissimarum scripturarum nos subinduxit. Tantum autem dicere est necessarium quod et illa et omnis nunc laudata a nobis Ierarchia vitam unam habet et eandem per universum ierarchicum negotium virtutem et ipsum Ierarcham sicut secundum ipsum substantia et proportio et ordo habet perfici secundum divinum et deificatum et subiectis tradere secundum dignitatem unicuique de ingenita ipsi a Deo sancta deificatione et subiectos sequi quidem meliores, extollere inferiores ad interiora. Istos autem et antecedere et, ut possibile, aliis ducatum prebere. Et per hanc divinam ierarchicam armoniam vere existente pulchro et sapiente et bono participare unumquemque secundum virtutem. Sed ille quidem que super nos sunt, substantie et ordines quorum iam memoriam sanctam feci, et incorporales sunt et intelligibiles, et supermundana est ipsarum Ierarchia.

4 Est quidem Ierarchia omnis, secundum venerabile nostre sancte traditionis, omnis de subiectis sanctus sermo, scilicet universalissima complexio sacrorum huius Ierarchie aut illius. Igitur nostra Ierarchia dicitur et est comprehensivum omnium sacrorum secundum ipsum negotium secundum quod divinus Ierarcha perfectus, universorum habebit secundum ipsum sanctisismorum participationem sicut est Ierarcha denominatus. Sicut enim Ierarchiam qui dixit, universorum simul summatim dixit sacrorum ornatum, ita Ierarcham dicens monstrat et in Deo manentem divinum virum qui est omnis sancte peritus cognitionis in quo et munde secundum ipsum Ierarchia omnis perficitur et cognoscitur.

5 Huius est principium Ierarchie, fons vite, susbtantia bonitatis, una existentium causa Trinitas, ex qua esse et bene, est esse existentibus propter bonitatem. Huic autem existenti super omnia thearchicissime beatitudini, que est trina, que est unitas, que vere est, secundum quod nobis quidem est inconprehensibile, ipsi autem scibile. Voluntas est rationalis salvatio et earum que secundum nos substantiarum. Hoc autem aliter fieri non potest, nisi deificentur qui salvantur. Deificatio est autem ad Deum, sicut est possibile, assimilatio et unitio. Universe autem hic communis est Ierarchie finis et ad Deum et divina intenta dilectio et divine et unitive sanctificata et ante hoc a contrariis perfecta et inconversibilis recessio et cognitio existentium secundum quod existentia sunt, et scientia veritatis et uniformis perfectionis divina participatio, et ipso uno, sicut est possibile, que est ex inspectione cibatio, nutriens intelligibiliter et deificans omnem ad ipsam extentum.

6 Dicimus igitur quod thearchica beatitudo que est natura deitas que est principium deificationis, ex qua est deificari hiis qui deificantur bonitate divina, Ierarchiam ad salvationem et deificationem omnium rationalium et intellectualium substantiarum dedit et supermundanis quidem et beatis finibus et inmaterialiorem. Non enim ab exterioribus ipsas Deus ad divina movet, sed intelligibiliter et intus illuminatas ipsas in splendore puro et inmateriali divinissimo consilio. Nobis autem quod illis unitive et concluse datum est ex eloquiis a Deo traditis, sicut est possibile nobis, in varietate et multitudine divisibilium signorum donatum est. Substantie enim nostre Ierarchie sunt a Deo tradita eloquia. Venerandissima autem eloquia ista dicimus, quecumque a divinis nostris sanctitatis perfectoribus nobis in agiographis et theologicis donata sunt libris. Et quecumque etiam ab eisdem sanctis viris inmaterialiore doctrina et vicina quodam modo iam celesti Ierarchie, ex mente ad mentem per medium sermonem, corporalem quidem sed inmaterialiorem, tamen extra scripturam duces nostri docti sunt. Neque ista divini Ierarche ad sanctificationis commune non velatis intellectibus sed in sanctis signis tradiderunt. Est enim non omnis sanctus neque omnium, ut eloquia dicunt, cognitio.

7 Necessario igitur primi nostre Ierarchie duces, a supersubstantiali thearchia et ipsi adimpleti sancto dono, et ad sequentes ipsum producere a thearchica bonitate missi sunt. Et ipsi etiam, ut divini copiose amantes inferiorum sursumactionem et deificationem, sensibilibus ymaginibus supercelestia, et varietate et multitudine conclusa, et in humanis divina et in materialibus inmaterialia et in nostris substantialia scriptis eorum et non scriptis doctrinis secundum sanctas nobis dederunt leges, non inmundorum causa solum, quibus neque sancta tangere licet, sed quoniam et significativa quedam est. Quod dixi iuxta proportionem nostri ipsorum, nostra Ierarchia indigens sensibilibus ad diviniorem nostri sursumactionem ex ipsis ad intelligibilia. Revelate tamen sunt signorum rationes divinis sanctitatis perfectoribus. Quas videlicet educere ad illos, qui adhuc sunt perficiendi, scientibus quod sacrorum iuxta tradtionem, Dei legislatores ornatvum firmis et incommixtis ordinationibus, et proportionalibus et sanctis distributionibus convenientis secundum dignitatem uniuscuiusque Ierarchiam ordinaverunt. Quocirca et tuis sanctis confessionibus persuasus (nam memorare ipsa religiosum est), quod de universa quidem superposita ierarchica sancta locutione non tradas alteri, preter coordinatos tibi deiformes sanctitatis perfectores. Et ipsis persuadebis confiteri secundum legem ierarchicam, ut munda quidem munde tangant, communicent autem solis divinis deifica et perfecta perfectis et sanctis sanctissima. Et alia ierarchica tibi et hoc tradidi divinum donum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus