Titulus 1 [Cologne 1612 Transcription]

Diplomatic Transcription

By

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | January 29, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nbht7y-d1e60

Sources:

C: Cologne 1612

C23a

1
QUia secundum beatum Gregori-
um, tunc fabrica
robusta constituitur, cum prius locus soli-
dus, in quo, poni fundamentum a debeat,
providetur: ideo tractamus de iure, prae
misso prooemio, cujus intentionem utranque supra decla-
ravimus, locum solidum providet, scil. summam Trinita-
tem, quae sola est universorum principium, praeter quam
aliud inveniri non potest, infr. eod. damamus. § nos autem. in
quo iaciat fundamentum. s. fidem catholicam, ut not. infra
eod. §. quot modis, ver. recte. & supr. in prooemnio. §. quae sit ejus ma-
teria. Patet ergo, quare rub. de sum. trin. &c. in opere isto
praeponitur, quia haec Trinitas unum universorum est
principium, & per Moysem & sanctos. Prophetas aliosque
famulos suos, juxta ordinatissimam dispositionem tem-
porum, doctrinam humano generi tribuit salutarem, infr.
eod. firmiter credimus. 1. respon. & haec sancta Trinitas. & ideo
omnem spem nostram referre debemus ad solam summae
providentiam Trinitatis, & a qua mundi elementa & eo
rum dispositio processerunt, sine qua non est armis rel
ingenio confidendum. C. de vet. jure enu. I. 1. respon. 1. & licet
de hac materia non humano ore loquendum sit, sed divi
no. de consec. dist. 2. in Christo patri. compendiose tamen vi-
dendum occurrit.
Cur dicatur summa: Et cur dicatur Trinitas.

2
Cur dicatur summa * Et quidem, quia omni
bus rebus major & prior
est, ut praemisi, & est substantia indivisibilis, utpote simplex C23b
omnino, infr. eod. 6. 1 respon. 1. &c. donnamus, §. licet igitur. non
simplicitate ignorantiae, quae reprobatur, 89. dist. Petrus, nec
simplicitate rusticitatis, licet dolo contraria sit appro
banda, 2. q. 7. sancta quippe rusticitas. 16. q. 1. si cupis, sed dicitur
simplex, quia cum multiplex sit composito, scilicet partis
ad partes, ut in rebus corporalibus. Item proprietatis, ad
substantiam, ut rationabilitas in anima. Item accidentis, ad
subjectum, ut albedinis ad parietem Item formae ad mate
riam, & materiae ad formam in quolibet corpore, nulla ista-
rum compositonum cadit in Deum, & ideo dicitur sim-
plex omnino, id est in quolibet genere seu sensu composi-
tionis. Et ponitur quasi simile in anima, cuius substantia
simplex est, & tamen tria reperiuntur in ea, scilicet intellectus,
qui praeconcipit, & hoc comparatur patri, primo operan
ti: ratio quae discernit, & hoc comparatur filio discernenti,
qui est sapientia patris in coelo, & in terra, omnia disponens
sua virtute. & memoria, quae conservat, & hoc comparatur
Spiritui sancto, qui omnia bona correborat, secundum T.
& Jo. secundum istos intellectus ridetur respicere vim ap-
prehensivam, rationem investigativam, sive discretivam, quae
investigando eligit, judicat, & discernit, memoriam reten
tivam sive reservatvam.

3 * Vel dic, quod memoria attribui-
tur Patri, intelligentia Filio, voluntas Spiritui Sancto. Sicut
enim tria praedicta sunt in anima, & idem sunt cum ipsa in
substantia, sic in deitate, sive dirina majestate tres personae
sunt, & eadem substantia. & sicut pater generat filium, &c
Spiritus sanctus ab utroque procedit, sic memoria est mater
intellipentiae, & voluntas ab utraque: procedit, secundum do
minum Hug. Car. qui sequitur Ang. Inveni tamen notatum
super Genesi, quod intellectus attribuitur patri, voluntas
filio, memoria S. S. Intellectus nempe generat voluntatem,
& Pater Filium, memoria ab utroque sc. intellectu & voluntate
procedit, & S. S. ab utroque sc. Patre & Filio procedit, sicut illa
gl plenius manifestat. Et licet supradicti videantur sibi con
tradicere, tamen consideratis diversis respectibus quos habent,
nullatenus contradicunt, & sive de his, vel de illis tribus ex
ponere volueris, dum sane intelligas, non errabis. Et haec est
imago Dei in homine b. 33 Q. 5. haec imago. non ergo divina
substantia composita est verbi Dei, & carnis, sicut dixit Eu-
tyches Abbas Costantinopolitanus, cujus errore probatur 15. dist.
canones § quarta, & tamen est verus Deus, & verus homo, in-
fra de haere. cum Christus. Sic patet quare dicatur simplex o-
mnino, quia licet in personis sit proprietatum pluralitas, ju
xta illud & in personis proprietas, tamen in ea, sc. essentia,
nec diversitas partium, nec proprietatum realis pluralitas in-
venitur, unde Philosophus, ipsum principium, quod est De-
us, non est contentum subgenere, neque sub diffinitione, nec
subest demonstrationi, expers est qualitatis, quantitatis,
quotitatis, ubi, & quando, & motus sibi, nec est aliquid simi-
le, nec communicans, nec contrarium: ergo ipsa divina essen-
tia, sive trinitas, nec describenda est, nec comparanda alicui
creaturae, & si hoc fiat aliquando ob instructionem simplici-
um, attingere tamen non possumus, quia inter creatorem &
creaturam, non potest tanta similitudo notari, quin inter eos
sit maior dissimilitudo notanda, infr eod. damnanus, §. cum
ergo veritas. Et secund. Arist. prima causa superior est nar
ratione, & non deficiunt linguae a narratione eius, nisi propter
narratione causae ipsius, quoniam ipsa est super omne cau
sam, & non narratur nisi per causas secundas, quae illumi
nantur a lumine primae causae, quod est, quoniam prima cau-
sa non cessat illuminare suum caussatum, & ipsa illuminatur a
lumine suo, quoniam ipsa est lumen, supra quod non est lu-
men. & in Joan. cap. 1. Erat lux rera, quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Est ergo incom-
prehensibilis & ineffabilis, infr, eod c. 1 in prin. unde dicitur
intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, supra
omnia non elatus. Dicit etiam Aug. non tres dicimus Deos,
e sed unum Deum Omnipotentem, aeternum, & invisibilem, in-
commutabilem, qui totus ubique est, totus ubique praesens
non per partes divisus, sed totus in omnibus. non localiter, sed
potentialiter, subaudi, & essentialiter & praesentialiter, qui C24a
sine commutatione sui, mutabilia creavit, & creaturam
gubernans, semper manens quod est, cui nihil accidens
esse poterit, quia simplicis divinitatis naturae, nihil addi
vel minui potest, quia semper est quod est, cui est proprium
est, cui semper aeternum est, cui idem est esse, vivere, & in
telligere: ergo timeas tangere, quia scriptum est, Noli me
tangere. & alibi, bestia qui tetigerit montem, lapidabitur,
noli ipsam in hac vita comprehedere, sicut est, nec omnia
judicia ejus, si non vis errare. Paulus. o altitudo divitiarum,
quam incomprehensibilia sunt judicia ejus. Idem Vide
mus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem. Psal. Judicia Domini abyssus multa. & Esa. Generationes
ejus quis enarrabit? crede solum, & est satis, non est tuae fa-
cultatis solvere corrigiam, ut patet infra. eod. cap. 1

4
Et cur dicatur Trinitas. * Et certe quia
licet una sit sub-
stantia, essentia, seu natura dirina, est tamen pater qui ge-
nerat, Filius qui gignitur, Spiritus sanctus qui procedit,
Substantia vero non est generans, neque genita, neque pro-
cedens, ut sic distinctiones sint in personis, & unitas in na
tura, inf. eo firmiter, post prin. ibi tres quidem personae, &c & §
haec sancta Trinitas, in prin. & c damnamus. § nos autem. Verum
circa hoc notandum est, quod nominum quaedam sunt es-
sentialia, quaedam personalia, quaedam notionalia. Essen
tialia sunt, quae in numero singulari, de tribus personis si-
mul & singulatim debentur, ut Deus, bonus, iustus, aeter
nus, omnipotens, & similia: Dicimus enim singulatim,
Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus,
in simul vero Pater, Filius, & Spiritus sanctus sunt Deus.
non Dii; bonus, non boni, & sic de aliis, unde in Evange
lio, unus est Deus bonus. Sic ergo incongrue diceremus.
quod essent tres Dii, tres omnipotentes, tres aeterni, unde
Athanasius, & tamen non tres dii, sed unus est Deus. Per-
sonalia sunt, quae supponunt personam tantum unam, &
aliam in singulari numero, ut Pater, Filius, & Spiritus san-
ctus. Notionalia sunt quae notant distinctionem in per-
sonis, ut generans, generata, & procedens, haec diversis mo
dis teneri non possunt, adjective dicuntur tantum de per
sonis, & non de essentia, substantire intelliguntur, tam de
essentia, quam de personis, unde haec proposito, pater est
generans, simpliciter vera est, sive haec dictio generans, te-
neatur adiective, sive substantive. Sin autem dicatur, sub-
stantia divina est generans, si haec dictio Generans, tenea-
tur adjectire, falsa est, quia notat distinctionem in essen-
tia. Si vero teneatur substantive, vera est, & est sensus, sub-
stantia dirina est generans, id est persona quae generat: un-
de haec omnia generans genita, procedens, Juncta nomi-
nibus personarum, distinctionem notant personarum:
juncta vero cum his substantia, natura, seu essentia divina,
tenentur substantive, & notant essentiam in persona. Et
licet alius sit pater, alius filius, alius Spiritus sanctus, non
tamen alius, sed id, quod est pater, est & filius, idem om
nino est & Spirituslanctus, inf. eo. damnamus. & §. licet igi
tur. | Disjunctiva enim nomina sive partitiva, ut unus, duo,
aliquis, alius, & similia, aliquando significant essentiam, a
liquando non. nam juncta cum nominibus personalibus
& non essentialibus in masculino genere, & non foemini
no, notant distinctionem in personis, puta pater est unus.
filius est alius. pater & filius sunt duo, vel personae patris
& filii sunt duae. juncta vero cum essentialibus, ita quod
eis innitantur, essentiam notant, ut pater est unus Deus,
pater & filius sunt una essentia. In neutro vero genere es
sentiam tantum notant, ut pater, & filius sunt unum, id
est una res, & ideo optime dicitur, alius pater, alius filius,
id est alia est persona patris, & alia est persona filii, non
tamen aliud, imo idem sunt in substantia, ut jam patet.

5 C24b
Equitur de secunda parte Ru
bricae, sci
licet de fide Catholica, in qua videndum est.
quot modis accipiatur fides, quid sit fides.
prout hic accipitur. Quot sunt species fi-
dei. Quot, & qui articuli. Quae paena non credentium. Et
quod praemium catholicorum.

6
Quot modis a accipiatur fides. * Et quidem
XI. nam primo po-
nitur, pro sacramento Baptismi. 15. dist. de Iudaeis. inf. de Bapt.
debitum. Secundo, pro castitate thori. 27. q. 2. conjuges. Ter-
tio, pro conventionali securitate, quae etiam hosti servan-
da est, 23. q. prima noli. quoniam grave est fidem fallere ff de
const. pe. leg. 1. respon.1. Quarto, pro conscientia, inf. dere. spo.
litteras, §. porro, & de praesc quoniam omne. 28. q. 1. §. 1. de poe. dist.
3. §. illud ultra medium, ad fi. dist. Quinto pro credulitate,
secundum quam credimus id, quod non videmus. Greg.
Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet ex
perimentum. Sexto, pro legalitate, seu confidentia, Insti
tutio, de rebus di §. penditae. Septimo, pro aequalitate, & ex
uberantia actionum. Instit. de actio. §. actionum, & inf. de ex
ce. cum venerabilis. §.1. Octavo, pro legalitate, seu fidelita
te dolo contraria, infra de posi. bo. si. Nono, pro probabili
ignorantia, ff. de acquir. rerum dominio, qui bona fide. & l. bo
nae fidei, vel probabili credulitate, de ver. sign. bonae fidei em-
ptor. Decimo, pro simplicitate bona, seu innocentia. unde
dicitur communiter, bonae fidei homo est, q. d. non est du-
plex, non est malitiosus, sed innocens, qui omni verbo cre-
dit. 22 q. 4. Innocens. Undecimo, pro collectione articulo-
rum, ut hic. & 24. q. 1 haec est fides, & in Symbolo Athanasu. Qui-
cunque puli. Recte autem a fide incipit, tanquam a funda-
mento, quod in locum solidum, scil. summam Trinitatem,
quam tractaturus de jure providit, ut supra in prin. hujus
summae diximus, jaciat, quia omne quod non est ex fide,
peccatum est, ideo juri operam daturo, & proficere desi-
deraturo, primo de fide agendum est, quia in malevolam
animam non introibit sapientia, nec in corpore peccatis sub-
dito habitabit. Primo etiam jubemur in fide instrui, ut sic
ad Baptismum sapientiae creduli veniamus, de conse. dist. 4.
ante Baptismum. & dicit Aug. Fides per dilectionem opera
tur, est fundamentum omnium virtutum. Greg. Ubi Chri-
stus non est, subaudi, per fidem fundamentum nullius
boni operis est supra aedificium, 1. q. 1 cum Paulus.

7
Quid est fides? * Prout hic accipitur describit
Paulus in epistola ad Hebraeos
11. c.
dicens, fides est substantia sperandarum rerum argu-
mentum non apparentium
. Sperandarum dicit, quia spe-
rare debemus, quia dictum est a Prophetis esse futurum.
Argumentum cum dicit, quia per prophetias jam com-
pletas, debemus habere probationem de futuris non ap-
parentibus, sicut de fine mundi, de die judicii, & simili-
bus, sed haec descriptio non videtur convertibilis cum suo
descripto, quia spes similiter est substantia, &c. ut supra
unde videtur inferendum, quod fides est spes, quod fal-
sum est: propterea haec diffinitio videtur loqui de futuris
tantum, & tamen fides habet se ad praesentia, quia creden-
dum est, quod Christus sit, qui quotidie in altari confici-
tur. Item ad praeterita, sicut ipsum natum, & passum fu-
isse, & ad futura, puta eundem Venturum iudicare, &c.
unde potest dici, quod non est diffinitio, sed quaedam no-
tificatio. Magistraliter vero sic diffinitur Fides est vo
luntaria certitudo absentium, infra scientiam, & supra
opinionem constituta: scientia enim habet cognitionem,
opinio dubitationem, inter haec duo fides media est. nec
enim habet cognitionem. unde Augu. fides est credere,
quod non vides, sed nec dubitationem, quia dubius in fi-
de infidelis est, infra de haer. c. 1. secundum Io. ut quid Aposto-
lus lapidatur. Quod enim dixit, argumentum non appa
rentium, totum solvit, apparet ne illud secretum mysteri
um, quod sub specie panis latet, quod non potest confice-
re, nisi sacerdos rite secundum claves ecclesiae concessas
Apostolis, & suis successoribus ordinatus. inf. in eo firmiter, § C25a
una. ubi cedit natura miraculo: & virtus supra consuetu-
dinem operatur, inf. de cel. mis. cum Marthae, §. quaesivisti.
Item nunquid apparet ibi Christum passum fuisse, nisi fi-
dem adhibeas dictis veridicis & Scripturis, ergo non ap-
parentium, nedum futura, sed praeterita & praesentia co-
prehendit. Haec etiam descriptio sic intellecta, spei non co-
venit, quia spes non respicit praeterita, sed futura. Verum
haec est fides catholica, quam Romana tenet ecclesia, &
quae in Symbolo continetur, 24. q. 1. haec est fides, quae fir-
miter est credenda, & simpliciter confitenda, inf. eo. c.1. in
princ. 23. dist. episcopus. de qua non est turbis coadunatis pu-
blice disputandum. C. eo nemo. in prin. quia debemus esse
soliciti, ne margaritas nostras ante porcos mittamus, 11. q.
3. nolite. & ne de secretioribus divinae scientiae omnibus
proloquamur, 43 dist. in mandatis, nec magistris & custo-
dibus canonum fas est inire certamen cum hominibus. alie-
nae communionis, 23. q. 3. cum quibus in fin. Quod intellige, cum
quis fidelis publice contendit de fide, ex hoc tumultus, &
per fidei occasionem quaerens, ut in l. praeallegata nemo. alias
in fide sunt simplices instruendi 10. q. 1 placuit, de haere. con-
fundendi, 19. dist. secundum de conset. dist. 2m Christo pater, &
in plerisque, ca. eiusdem & C. de episc. & cler. quoniam.

8
Quot sunt species fidei? * Duae, una et for-
mata, quam habent
boni & sancti: alia informis, quam mali, sc. innideles & exi-
stentes in mortali, quinetiam & daemones, fides peccato-
rum caret forma, quia non habent sinceram fidem inf.
de elect. Osius. Prima est virtus, a qua dicuntur fideles
quicunque baptizantur, quousque incidant in mortali,
de cons. d. 4. quod autem apud. talis fides dicitur informa-
ta charitate, id est, valde formata & infixa. unde & sic po-
test diffiniri: Fides est charitas, qua quis credit quod
diligit, charitas dignior est: penes quam consistit omne
meritum, & est fons vivus, cui non communicat alie-
nus, sc. a fide. inf. de regulis, licet, in fin. & de poeni. dist. 1. I-
tem ut Christus ait. dist. 2. §. charitas. unde dicitur, fides ve
ra est virtus quam charitas comitatur. Apostolus. Haec
est fides, quae per dilectionem operatur, de poen. dist. 2.
§. item sine charitate, & non ea quae daemonum est, quia
secundum Iacobum, c. 2. si credis, quoniam unus est De
us, bene facis. & daemones credunt, & contremiscunt,
sed fides sine operibus mortua est
. De fide informata cha
ritate, dicit Abacuc, Iustus meus ex fide vivit. Fides autem no
stra eadem est in substantia cum fide antiquorum, ut tactum
est. unde & Matth. 21. Turbae autem quae praecedebant, &
quae sequebantur clamabant, dicentes b Osanna filio
David
, sed distat in qualitate; quia quod ipsi credebant de
futuro, sc. filium Dei nasciturum, nos credimus de praete-
rito, sc. Christum natum.

9
Quot & qui Articuli.1 Secundum quos-
dam 12. c juxta nu-
merum Apostolorum, quia Apostoli per inspirationem
Spiritus sancti congregati Symbolum minorem compo-
suerunt, & singuli singulos articulos apposuerunt, un-
de dicitur symbolus, quasi singulorum bolus, & inteni
in Scripturis (licet non Authenticis) quis Apostolorum
articulum apposuerit in hunc modum. Primus est de pa-
tro, & probat eum omnipotentem & creatorem, & ipsum
apposuit princeps Apostolorum, scilicet Petrus, dicens,
Credo in d Deum patrem omnipotentem, creatorem
coeli, & terrae. hoc probatur infra eod. cap. 1. in prin. § ibi u-
num universorum principium, &c. Secundus est de filio, &
probat eum rerum Deum, & hunc apposuit Andreas
frater Petri, dicens, Et in Jesum Christum Filium eius u-
nicum Dominum nostrum. Tertius est de eodem, &
probat ipsum conceptum de Spiritu sancto, & natum ex
Maria Virgine, & hunc apposuit Jacobus frater Joan-
nis, dicens. Qui conceptus est de Spiritu sancto natus
ex Maria Virgine. Quartus de eodem, & probat ejus pas-
sionem gloriosam, & pretiosam mortem, & sepulturam,
& hunc apposuit Joan. dicens. Passus sub Pontio Pilato.
crucifixus, mortuus, & sepultus. Sic ergo debemus fi-
lium credere verum Deum, & verum hominem, infr. de
cel. unis. in quadam, de her. cum Christus, unde qui immortalis, &
impassibilis erat respectu deitatis, factus est passibilis, &
mortalis respectu humanitatis, inf. eod. firimter. C. eo. l. ult.
Quintus de eodem, & probat descensum ejus ad inferos, &
jus resurrectionem, & hunc apposuit Thomas, dicens: C25b
Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. Sex-
tus de eodem, & probat ejus ascensionem, & hunc appo-
suit Jaco. Alphaei, dicens. Ascendit ad coelos, sedet ad
dexteram Dei patris omnipotentis, descendit tamen in
anima, resurrexit in carne, ascendit pariter in utroque, ut
infra co. firmiter, §. haec sancta. Septimus de eodem, & pro-
bat ejus iudicium, & hunc apposuit Philippus, dicens:
Inde venturus est judicare vivos, & mortuos. Hi sex ar-
ticuli, qui attribuuntur filio comprobantur per ordinem.
infr. eod. cap 1. §. haec sancta Trinitas, ibi, & tandem unigenitus.
&c. Octavus, de Spiritu sancto, & hunc apposuit Bar=
tholomaeus, dicens, Credo in Spiritum sanctum, infr. eo-
dem capitulo primo circa princip. ibi Spiritus sanctus, Nonus
de eodem probat & claritatem, & quod instinctu ejus
dem Ecclesiae constituta est, & regenda omni schismate
procul pulso, & hunc apposuit Matthaeus, dicens: San
ctam ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem,
hoc tangitur, infra eodem capitulo primo. §. una, hunc articu-
lum offendunt schismatici, de quibus infra de sin. Deci-
mus, de eodem, & probat ejus benignitatem, & hunc ap-
posuit Simon, dicens, Remissionem peccatorum, hoc ha-
betur inf. eo cap. 1 §. ult. & penul. Undecimus, de eodem, &
probat ejus potestatem, & hunc apposuit Thadaeus, di-
cens, Carnis resurrectionem, & hic comprobatur infr. e-
od capitulo primo, §. haec sancta, ibi, qui omnes, cum suis propriis.
&c. Duodecimus, de eodem, & probat eius remunera-
tionem, & aeternitatem, & hunc apposuit Matthias, di-
cens: Vitam aeternam, & hoc tangitur infra eodem, capitu-
lo primo § haec sancta. Si bene inteiligas, unicus & primus
articulus attribuitur patri. Nam sicut unitas est princi-
pium omnis numeri, nec est numerus, nec numerum ha-
bet, sic pater est principium sine principio, & ideo unitas
ei appropriatur. Sequens vero sive secudus, tertius, quar-
tus, quintus, sextus, & septimus, appropriantur filio: quia
senarius numerus perfectus est, quare per ipsum perfe-
ctio designatur, quae convenienter filio assignatur; quia
sicut dicitur ad Eph.1. Deus pater proposuit in dispensa-
tione plenitudinis temporum instaurare in Christo om-
nia, quae in coelis, & quae in terra sunt. Sed octavus, no-
nus, decimus, undecimus, & duodecimus, & sic quinque
Spiritui sancto appropriantur: quia per quinarium signi-
ficatur universorum remissio peccatorum, quae sit per
gratiam, quae est sancto Spiritui assignanda. Sic ergo haec
distinctio aequalitati personarum nihil detrahit, quia tres
personae consubstantiales sunt, & coaequales, &c, ifra eo-
dem, capitulo. 1. resp. secundum, quod ipsarum appropria-
tio demonstratur, sicut dicit August. in lib. de Spiritu. & a-
nima. Sed secundum dominum Hug. Card. 12. sunt arti-
culi. 6 de divinitate, & 6. de humanitate. Primus artic. de
divinitate est, quod Deus est unus. Secundus, quod De-
us est aeternus; Tertius, quod Deus est author omnium.
Quartus, quod est justificator impiorum, ibi, remissionem
peccatorum. Quintus, quod est suscitator mortuorum.
Sextus, quod est remunerator bonorum & malorum. I-
tem primus art. de humanitate est, quod natus est filius
Dei de virgine. Secundus, quod mortuus, secundum
quod homo. Tertius, quod descendit in anima ad inferos.
Quartus, quod resurrexit in corpore Quintus, quodascen-
dit in corpore & anima. Sextus, quod vivos & mortuos
judicabit. Secundum alios vero, sunt 14. artic. quorum
7. pertinent ad deitatem, & 7. ad humanitatem. Primus est
de unitate essentiae ibi, Credo in Deum, q.d. non Deos, quia
non sunt plures, sed unus tantum, unde in majori Symbo-
lo, Credo in unum Deum, & hic retorquetur ad tres se-
quentes, qui denotant discretionem personarum. Primus
est de persona patris. unde dicit. Patrem omnipotentem, C26a
&c. Secundus, de persona filii, unde dicit, & in Jesum Chri-
stum, &c. Tertius. de persona Spiritus sancti. unde dicit,
Credo in Spiritum sanctum, &c. & est sensus, unam essen-
tiam, & unum Deum credo, & tres personas, scil. Deum
Patrem, Deum Filium, & Deum Spiritum sanctum. Et hi
quatuor articuli pertinent ad Deitatem in se, & ponuntur
inf. eo. c. 1. resp. 1. Tres vero sequentes pertinent ad deitatem,
quo ad effectus ipsius. Primus indicat effectum creatio-
nis, ibi, Creatorem, &c. probatur, infr. eo. c.1. resp. 1. Secundus, ef-
fectum recreationis, ibi, Sanctam Ecclesiam catholicam, &c
& est sensus. Credo, quod Deus reconciliet peccatorem
in Sancta ecclesia, quae est communio Sanctorum, & non
alibi probatur, infr. eo. c. 1. §. una. & per hunc potestas clavi-
um comprobatur, inf. de exces. praela. tanta. Tertius, officium
glorificationis: ibi, Carnis resurrectionem, quo ad corpus
vitam aeternam, quo ad animam. Habes ergo 7. articulos.
tres ult. pertinent ad effectus Deitatis, quatuor primi ad
ipsam Deitatem in se determinatam, & sic omnes 7. per-
tinent ad Deitatem. Septem vero pertinentes ad huma
nitatem, sunt hi. Primus. Qui conceptus est de Spiritu
sancto. Secundus, Natus ex Maria Virgine. Tertius, Pas-
sus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, & sepultus.
Quartus, Descedit ad inferos. Quintus, Refurrexit a mor-
tuis. Sextus, Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei pa-
tris omnipotentis. Septimus, Inde venturus est judicare
vivos & mortuos. Nunc autem misericordiam peto, ut
ipsam tunc consequar, cum secundum opera sua redditu-
rus sit singulis, tam reprobis, quam electis, & hi 7. ponun-
tur ordinatim, inf. eo. c. 1. haec sancta Trinitas. C. eo. l. fina. Hanc
divisionem, scil. de 14 articulis videtur comprobare, & se-
qui Concilium generale, inf. eo. firmiter. Prima divisio vide-
tur significata fuisse. Ios. 3. ubi dicit Dominus, idest pater
ad Josue, id est filium. Elige tibi 12. viros, idest Apostolos.
Luc. 6. singulos per singulas tribus, & praecipe eis, ut tollant
de medio Jordanis alveo, id est de media profunditate
Scripturarum, ubi steterunt pedes sacerdotum, idest affe-
ctus sanctorum patrum, duodecim durissimos lapides, id
est articulos, qui non credentibus durissimi apparent, ere-
dentibus vero durissimi sunt, id est firmissimi, quia sunt
fidei fundamentum, quos ponetis in loco castrorum, ubi
fixeritis hac nocte tentoria, id est in Ecclesia, quae est, ut ca
strorum acies ordinata, in qua in nocte praesentis vitae per
speculum in aenigmate figunt tentoria sua ad idem Apoca-
hyp. 21. ubi 12. lapides ponuntur, qui per proprietates suas
praedictos articulos 12, designant. Secunda vero divisio
comprobatur Apocalyp. 1 ubi dicitur, Conversus vidi 7.
candelabra aurea, & in medio 7. candelabrorum aureorum
similem filio hominis, nam per haec intelliguntur 7. ult. art.
pertinentes ad humanitatem, unde in medio horum simili-
tudo filii hominis designatur, & sequitur, quod habebat in
dextera sua stellas 7. per has intellige 7. primos artic. ad
deitatem pertinentes. 1. Timoth.6. & lucem habitat inacces-
sibilem. Haec ad praesens in summa sufficiant, nam caetera
possunt in scriptis Theologicis plenius reperiri. Compro-
bantur autem hi articuli, inf. eo. c. 1 & 2. C. eo. inter clarus.

10
Quae poena non credentium. * Gehen-
na perpetua
unde in Evangelio, lbunt hi in supplicium aeternum, & il-
lud, Haec est fides Catholica, &c
Et quod praemium Catholicorum:
Salus aeterna, nam qui crediderit, & baptizatus fuerit, sal
vus erit, inf. de bap. majores, §. caeterum. ubi similiter & tam pae-
na reproborum, quam praemium electorum probatur, in-
fra eo. c.1 § haec sanct. in si. Non solum autem virgines & con-
tinentes, verum etiam conjugati per fidem rectam, & o-
perationem bonam, placentes Deo, ad aeternam merentur
beatitudinem pervenire, infr. eo firmiter, in fi.

11 Extra Eccle-
stam rero nullus salvatur, inf. eo. c.1 §. una vero est, 24. quaest.1
quoniam vetus oriens, sed si quis post susceptionem bap-
tismi in peccatum prolapsus fuerit, potest semper per ve-
ram poenitentiam reparari, ut in eo. c. §. sacramentum.