QUESTIO I.

Diplomatic Transcription

By Gratian

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | April 26, 2020

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

gd13aa-d1e1983

Sources:

P: Paris, Bibliothèque nationale de France, nouvelles acquisitions latines 1761.

P130rb

1
Quod autem
crimine irretiti alios accusare non
possunt anacletus papa testatur dicens

2 P130va
Si sacerdos sine crimine eligi praecipitur
nullatenus a criminosis accusari aut ca
lumpniari permittitur nec ab aliis quam
ab his qui sine crimine sunt et iusta electione
sacerdotes ordinari possunt et tales per omnia
inueniuntur quales eligi sacerdotes iubentur

3
Item fabianus papa
omnis illi sunt ab accusatione
repellendi quos apostolus commemorat
dicens Cum his nec cibum sumere et ante
satisfactionem ecclesiae non sunt suscipi
endi.

4 Non solum au criminosi sed etiam
quilibet alii ab accusatione episcoporum repel
luntur

5 Unde anacletus ait:
Si omnia in hoc saeculo uindicata essent
locum diuina iudicia non haberetur.
Superuacuis laborat inpendiis qui solem
certat facibus adiuuare Ideo si aliquis
putat se deo in hoc placere, quod seruos
suos accusat, et ut meliores fiant
dicit se hoc agere in uanum laborat, et plus
inuidiae stimulis agitatur quam caritatis,
Quoniam gratiae plenitudo adiectione non indiget
nec ulla requirit commendationis augmenta.

6
Verum hac auctoritate prohibentur spirituales
a carnalibus accusari non carnales a spiritu
alibus Quod ex uerbis eiusdem datur intelligi
quibus in eodem capitulo subiunxit dicens
Capite languescente facilius reliqua corporis
membra inficiuntur sicut scriptum est. Omne P130vb
capud languidum et omne cor merens
a planta pedis usque ad uerticem non est in eo
sanitas
. Quapropter manifestum est diabolum
qui sicut leo rugiens circuit querens quem
deuoret
cordibus plebium suadere ut doc
toribus atque pastoribus suis detractiones
irrogent uel accusent ut plebes lan
guescentes non tenentibus pastoribus frena
eorum lasciuiant atque inimaruant ut
saltim sic periclinari possint. Multum
uero distant dampna morum a dampnis
rerum temporalium, cum ista extra nos sint,
illa uero in nobis.
Et infra Peius malum
fore non existimo, quam christianos suis inuidere
sacerdotibus
.

7 hinc etiam felix secundus ait
Quiescite inquit sancta sinodus nicena
et nolite persequi eos qui deo recte famulantur
et sincera uoluntate superna dei man
data custodiunt. et nostris legibus sub
iugantur. quia non decet ut carnales
spirituales persequantur

8 Patet ergo ut praemissum est
quod carnales prohibentur ab accusatione
spiritualium non spirituales ab accusatione
carnalium

9Cum itaque criminosi et infames
ab accusationibus prohibeantur uiden
dum est quos canonum sacra auctoritas
infames appellet.

10 De his stephanus
romanae ecclesiae episcopus scribit hylario

dicens P131ra
Infames esse eas personas dicimus quod pro aliqua
culpa notantur infamia id est omnes qui christianae
legis normam abiciunt et statuta ecclesia
stica contempnunt. Similiter fures sacri
legos et omnibus capitalibus criminibus irretitos
Sepulcrorum quoque uiolatores et omnes qui aduersus
patres armantur qui in omni mundo infa
mia notantur Similiter et incestuosos
homicidas periuros raptores maleficos
ueneficos adulteros de bellis publicis
fugientes, et qui indigna sibi petunt loca
tenere aut facultates ecclesiae auferunt
iniuste, et qui fratres calumpniantur, aut ac
cusant et non probant, et qui contra innocentes
principum animum ad iracundiam prouocant
et omnes anathematizatos uel pro suis sce
leribus ab ecclesia pulsos et omnes quos ecclesiasticae
uel seculi leges infames pronuntiant. hii
nimirum omnes nec serui ante legitimam
libertatem nec penitentes nec bigami
nec illi qui curiae deseruiunt uel non sunt
integri corpore aut sanam non habent
mentem uel intellectum aut inobedi
entes sanctorum decretis existunt aut
furiosi manifestantur hii omnes inquam
ad accusationem seu ad testimonium
nullatenus possunt iuste recipi

11 Sed licet
infames ab accusatione prohibendi sit
haereticos namque accusare in familibus non
prohibetur ut supra patuit in ea causa P131rb
ubi de accusatione minorum aduersus
maiores disputatum est

12 Item cum maiores
scientia et moribus a minoribus accusari
prohibeantur non equales ab equalibus uel minores
a maioribus, ab huius accusatione non sunt
hii prohibendi cum hereticus catholico minor
sit

13 Sed hoc an generaliter accipiendum sit
augustinus non diffinit dicens

Quero ergo quis peccet grauius qui nesciens
heresim incurrit an qui sciens ab auaritia
id est ab idolatria non recesserit. Secundum illam
regulam qua peccata scientium peccatis igno
rantiae praeponuntur auarum conscientias uincit
in scelere. Sed si forte hoc faciat in heresi
ipsius sceleris magnitudo quod facit in a
uaritia scientis admissio, hereticus nesciens
auaro scienti coequatur.

14 Item Utrum
catholicum pessimis moribus alicui heretico
in cuius uita praeter id quod hereticus est non inueniunt
homines quod reprehendant/ praeponere debeamus
non audeo praecipitare sententiam

15
Verum hoc augustini et illud de infamium
accusatione, de his intelligendum est quos
constat esse hereticos non de his qui se
negant in heresim lapsos. hic autem in
omnibus religiosus apparens dum se negat
haereticae communionis aliquando macula infectum.
infames atque alios huiusmodi a sua
accusatione ipse repellit.