I.1: An cognitio de anima sit nobis possibilis

By Anonymus

Edited by Michael Stenskjær Christensen

Edition: 0.0.0-dev | July 22, 2016

Authority: Representation and Reality: Historical and Contemporary Perspectives on the Aristotelian Tradition : http://representationandreality.gu.se

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-65-l1q1

Sources:

B: Oxford, Oriel College 33, ff. 120r--162v

O120rb

1 Iuxta cuius introitum primo quaeratur an cognitio de anima O120va sit nobis possiblis.

2 Videtur quod non, nam cum scientia sit habitus intellectualis, omne scibile oportet esse intelligibile; anima autem non est aliquid intelligibile; ergo nec scibile. Minor probatur ex hoc quod anima sub sensu non cadit, quare nec sub apprehensione intellectus. Praeterea anima non facit fantasma, " fantasia enim est motus factus secundum actum. " [a]

3 Praeterea " omne intelligere nostrum est cum continuo et tempore " [b] , ut dicitur in De memoria et reminiscentia; anima autem continua non est nec temporalis; non ergo erit intelligibilis, et per consequens nec scibilis.

4 Praeterea Philosophus secundo Metaphysicae dicit: " sicut oculus noctuae [1] ad lucem diei se habet, sic intellectus noster ad ea quae sunt manifestissima in rerum natura " [c] , de quorum numero est anima saltim humana, ergo ipsa non magis apprehendetur ab intellectu nostro quam lux diei ab oculo nycticoracis; sed apprehensio lucis diei ab oculo noctuae [2] est impossibilis, ergo sic erit ex parte ista.

5 Praeterea impossibile est idem esse movens et motum, nam sic idem esset in actu et in potentia respectu eiusdem. Quod autem cognoscitur ab aliquo movens est respectu cognoscentis. Igitur impossibile est idem simul esse cognitum et cognoscens. Hoc tamen contingeret si anima de seipsa scientiam haberet.

7 Dicendum quod [cognitio] de anima possibilis est nobis; et proprie dicta et extensive.

8 Primum apparet sic: Scientia propriissime dicta est habitus quidem intellectus per demonstrationem acquisitus. De quocumque igitur contingit habere demonstrationem de eodem erit scientia. Ad demonstrationem vero tria sufficiunt: subiectum, passio, et principium per quod ostendatur passio de subiecto. Quod quidem principium ab Aristotele dicitur " propositio immediata a privatione medii inter extrema cui notius attribuatur predicatum vel notius subiecto attribuatur [3] . " . Haec tria contingit reperire circa animam. Est enim anima quoddam subiectum scibile cuius sunt multae proprietates et passiones, ut intelligere, speculari et cetera. Est etiam animae alia certa definitio per quam, ut per medium, heae proprietates de anima possunt concludi. Tunc arguo: Cuicumque possibilis est cognitio principii, eidem possibilis est etiam cognitio conclusionis. Sed intellectui nostro possibilis est cognitio huius principii sive propositionis immediatae qua proprietas animae attribuitur eius definitioni, illius etiam qua definitio animae de ipsa anima praedicatur [4] ; ergo possibilis erit haec conclusio qua passio animae de anima concluditur, et haec est habere certam cognitionem de anima, et sic patet primum.

9 Secundum patet sic: Accidentia, eo quod non sunt entia nisi in alio, ipsa praecognita manuducunt in cognitionem eius cuius sunt. Sed multae sunt operationes artificiales nobis manifestae quae non possunt procedere nisi a potentia intellectiva. Haec enim immediate fluit a substantia animae, propter quod huiusmodi operationes nobis manifestae statim ducent in cognitionem animae. Sed scientia de anima sic acquisita per effectus non est proprie scientia, quia ex causa haec procedit.

10 Ad primum argumentum dicendum quod minor est falsa, et ad eius probationem dicendum quod aliquid sub sensu cadere est dupliciter: Aut per privationem sicut negationes et privationes, ut tenebrae, aut per positionem, sicut illa quae sentiuntur per speciem; et hoc dupliciter, quaedam enim per speciem propriam sentiuntur, quaedam autem per speciem aliorum (per propriam sicut color per propriam speciem sentiuntur, per alterius sicut Diari filius); anima igitur sentitur per positionem, sed non per sui ipsius speciem, sed alterius, et sic etiam facit fantasiam. Per hoc enim quod operationes animae nobis manifestae sensum immutant, anima quae est immediate principium huius immutationis quodammodo sentitur, et sic facit fantasma per aliud, et hoc sufficit ad hoc quod intelligatur.

11 Ad aliud dicendum quod intelligere nostrum incipit a continuis et temporalibus, O120vb sed ex eis procedit ad separata, et sic cognitio nostra de anima a quibusdam temporalibus procedit in quibus non sistit, sed ulterius transit ad substantiam animae quae est supra omne tempus. Vel potest dici quod non ideo dicitur intelligere nostrum cum continuo et tempore, quia omne quod intellegimus sit continuum et temporale, sicut ratio deducit. Sed quia nihil intellegimus nisi prius existens in virtute fantastica, fantasma autem non est sine continuo, quia non sine organo. Iterum intelligere nostrum est discursivum, et ita cum tempore, propter quod sine hiis non intelligimus.

12 Ad aliud dicendum secundum Commentatorem quod illud exemplum non adducitur propter impossibilitatem, sed propter difficultatem, ita ut sicut difficile est tali oculo inspicere lumen solis, ita difficile est intellectum nostrum inspicere et cognoscere separata. Manifestum est enim quod licet oculus noctuae non possit directe in apprehensionem solis, poterit tamen in apprehensionem [5] alicuius effectus luminis solis. Volat enim in vesperis. Quod si oculus eius esset discursivus [6] ab effectu ad causam lumen solis, posset apprehendere. Nunc autem intellectus noster apprehendens quosdam effectus substantiarum separatarum discursivus [7] est, propter quod eis cognitis surgit in cognitionem substantiarum separatarum ad discursum quoddam, sed quia effectus animae humanae sunt nobis manifestiores quam alicuius alterius substantiae separatae, ideo operationes animae sunt magis adaequate substantiae animae. Ideo magis cogniscimus de anima humana quam de aliqua alia anima.

13 Ad aliud dicendum quod est motus duplex. Quidam qui est actus entis imperfecti, et proprie dictus est actus perfecti sicut intelligere et speculari. Motu primo impossibile est idem simul movere et moveri, nisi valde per accidens, ut homo movens navem etiam movetur motu eodem per accidens. Sed motu secundo possibile est hoc, immo neccessarium, et hoc ideo quod movetur isto motu, ut quod intelligit aut speculatur, neccessario est substantia immaterialis, et ita aliquid indivisibile. Sed indivisibile potest reflecti supra seipsum totaliter, quod tamen impossibile est de habente partem extra partem, propter quod omnis substantia intelligens potest seipsam intelligere. Sed hoc est differenter. Est enim aliqua substantia semper actu intelligens, sicut prima causa et intelligentiae, et talis per se et primo seipsam potest intelligere sine adiutorio alterius. Est autem aliqua substantia intelligens nunc in potentia nunc in actu, et quia omne tale reducitur de potentia in actum per quid aliud a se, ideo ut se intelligat quid aliud exigit. Huiusmodi autem est intellectus noster, qui existens in potentia ad actum intelligendi non reducitur nisi per speciem alterius. Cum autem aliud intelligit per speciem seipsam percipit intelligere et sic reflectitur supra suam propriam operationem et per consequens supra suam substantiam apprehendens se esse substantiam intellectivam, et sic anima intelligit se.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus