Incipit Secunda

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | June 06, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

aqzw3s-d1e97

Sources:

A: Alonso 1957

1AQuomodo quidem, etc. usque in finem epistole talis est sensus: Si deitatis et bonitatis divine habueris intelligentiam solum per simplicem scientiam, hoc est uti bono quo homo incipit bonificari et deificari. Si autem Deum inmutabiliter sive perseveranter quis fuerit inmitatus quod est Deum cognoscere per experientiam que superat simplicem deitatis et bonitatis cognitionem, quia per ipsam deificamur et bonificamur, hoc non est simpliciter donum, set est super omnia, idest super omne end materiatum et super thearchiam, idest super omnem intellectum creatum, et super boni principatum, idest super omne donum gratis datum. Ceterum si cognitio Dei per experientiam est principium magis deificandi deificatos et magis iustificandi iustificatos vel perficiendi perfectos, dubium non est quin ipse Deus, qui est actor omnis principii, sit supra predictam deitatis et divine bonitatis cognitionem sive sit per scientiam sive per experientiam sicut principaliter veram habens deitatem et bonitatem, cum ipse sit vere ininmitabilis et inconprehensibilis excedens omnes quantumcunque inmitabiles inmitationes Deum inmitantium et habitudines Deum participantium, quasi dicat: Si inmitabilis inmitatio Dei facit deificatum, multo magis non deificatus set Deus est qui super omnem inmutationem et inmitationem et participationem est.