Quinta eiusdem ad Dorotheum ministrum

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | June 06, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

aqzw3s-d1e148

Sources:

A: Alonso 1957

1Divina caligo, etc. usque in finem epistole talis est sensus: Divina inconprehensibilitas nichil aliud est quam inaccessibilis divine visionis claritas. In qua excedenti claritate divina substantia dicitur habitare. Iuxta illud Paralip. Deus dixit ut habitaret in nebula, idest in luce superclarissima. Dicitur autem Deus per scripturam esse invisibilis et inaccessibilis. Invisibilis, quia illius claritas excedit vim intelligentie. Inaccesibilis vero, quia minus est luminosa et radiosa effusio illius luculentie vel refulgentie. Ad hanc autem admittitur contemplandam excedentem claritatem, qui dignus est habitus obtinere ipsius cognitionis et visionis privatam familiaritatem. Et per talem modnm contemplationis, quo per excesssum mentis sic videtur Deus quod non videtur, et sic cognoscitur quod non cognoscitur, fit vere homo super omnem visionem et intellectualem cognitionem, utpote qui cognoscit Deum qui non cognoscitur, donec mens tam omnia sensibilia quam omnia intelligibilia transgreditur, ita ut possit dicere illud propheticum: Mirabilis facta est scientia tua ex me, idest ex superlucenti lumine, quo perfundis me, fortis facta est, quia supra mentem et ultra mentem est. Et non potero ad eam, quia, quanto clarius cernitur, tanto minus conprehenditur. Sive quanto maior de ipsa habetur scientia, tanto maior crescit ipsius ignorantia. Et tali modo dicitur Paulus Deo unitus Deum cognovisse. Quoniam per supermentalem ad Deum unitionem meruit Deum cognoscere per superintellectualem contemplationem. Propter quod dicit esse vias Dei investigabiles, quia a querentibus, ubi est non queritur. Et inscrutabilia. iudicia eius, quia etiam a sapientissimis eius visio absconditur. Et dicit etiam pacem Dei excedere omnem mentem, quia suavitas ipsius dulcedinis omnem affectum et intellectum creatam supergreditur. Dicit autem divinus Paulus hec omnia, sicut homo qui, se ipsum transcendens et in Deum per Deum ascendens, invenit Deum se deificantem, super omnia dominantem, ipsumque cognovit per superintellectualem visionem, qui est ultra omnia per excessum deitatis omnium causa causalissima existens per affectum sue ineffabilis bonitatis.