Incipit Tertia

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | June 06, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

aqzw3s-d1e114

Sources:

A: Alonso 1957

1Subito est, etc. usque in finem epistole talis est sensus: Subito est quod preter spem expectationis est et non ex apparente divina providentia vel potentia ad manifestam sensuum scientiam adductum. Et tale quid arbitramur significasse sacram scripturam in benigna Christi incarnatione. De qua sepe dicit: Ecce venio cito, vel subito veniet, secundum aliam translationem. Quia videlicet ex supersubstantiali occulto sue deitatis venit preter spem nostram ad manifestationem ex nobis assumpte humanitatis. Non enim sperabamus quod ita cito incarnaretur. Nec tamen ita manifestavit nobis suam humanitatem, quin reliquerit nobis occultam suam deitatem, tam in vivendo quam in nascendo, quod fuit mirabilius. Undc dicit Ysaias: Vere tu es Deus absconditus. Huiusmodi autem Ihesu misterium, videlicet donum incarnationis quod eductum est ad manifestationem cognitionis, ita absconditum est quod a nullo homine potest dici nec ab aliquo angelo conprehendi. Si autem ab aliquo contigerit illud dici, nichil tamen dictum est. Et si ab aliquo fuerit intellectum, tamen adhuc ignotum est. Quasi diceret: Et ineffabile remanet postquam fuerit dictum. Et ignotum, postquam fuerit intellectum.