Librum 1, Prologus, Pars II, quaestio 3 [Troyes Transcription]

Diplomatic Transcription

By Augustinus de Ancona

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 2015.04 | April 04, 2015

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, April 04, 2015

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

ada-l1prolp2q3

1Tertio quaeritur utrum solus Deus hanc scientiam doce
at?

2Et videtur quod non, quia Deus non habet proportionem
ad nos, cum ipse sit immensibilis et naturae intellectualis et care
at omni phantasmate; sed proportionem oportet esse inter
magister et discipulum. Cum igitur nos recipiamus scientia me
diantibus sensibus et ipse Deus careat sensu, videtur quod nos
docere non possit.

3Praeterea nihil est in intellectum quin prius fuerint in
sensu. Sed ipsa divina de quibus principaliter est ista scientia
numquam fuerunt in sensu, ergo numquam possunt esse in intellectum; non ergo Deus hanc scientiam potest nos docere.

4In contrarium: quia habi
tus istius scientiae est nobis a Deo infusus, sed ab illo homo
doceatur a quo habitu scientiae recipit. Cum igitur talem habitum unus
quisque fidelis recipiat a Deo, consequenter quod solum ab ipso haec
scientia doceatur.

5Praeterea Augustinus dicit in fine libri De disciplina
na Christiana
quod: "Cathedram habet in caelis cuius scola est in ter
ra."

6Responsio: dicendum quod aliqui dicunt duo esse requirenda ad
hoc, quod in aliquo doctrina causetur.

7Primum est lumen;
Secundum est ordinatio specierum. Nam sicut ad hoc, quod visio causetur in
oculo requiritur, primo lumen, quia sine lumen non sit visio,
cum color non moveat visum nisi per actum lucidi, ut dicitur
in IIo De anima. Secundo requiritur ordo specierum, quia oportet res visi
biles diametraliter se offerre oculo, ut fiat visio. Nam,
cum species rei visibiles per totum acrem se multiplicent, si quaelibet
multiplicatio sufficeret ad visionem causandam, ita videret
homo post se sicut ante se.

8Sic ut dicunt ad hoc, quod sciamus, requiritur
primo lumen intellectus potentialis, qui est omnia fieri, et lumen intellectus
agentis, qui est omnia facere. Secundo requiritur ordinatio specierum,
quia sicut eaedem litterae uno modo ordinatae faciunt syllabas, quae
aliter ordinatae nihil construunt, ita eadem verba uno oportet
modo
ordine prolata a generant scientiam, quae aliter prolata
nihil faciunt scire.

9Dupliciter ergo, ut dicunt, aliquis potest
alium docere: vel quantum ad lumen vel quantum ad ordinem
specierum. Quantum ad lumen dupliciter: vel lumen de novo cre
ando, et sic docet solus Deus, vel lumen creatum confortan
do, et sic potest dece docere angelus, quia lumen intellectus nostri
ad praesentiam luminis substantiae separatae magis roboratur. Vel T9va
species ordinando, et sic potest docere homo inquantum aliqua
ordinare dicit vel scribit propter quae audiens vel intelli
gens movetur ad scientiam capiendam.

10Sed hoc, non videtur esse
sufficientur dictum: maxime de illo quod dictum est de praesentia lu
minis substantiae separatae ad lumen intellectus nostri. Nam si ex prae
sentia luminis substantiae separatae lumen nostri intellectus confortaretur,
aut hoc esset, quia ipse angelus mentem nostram illaberetur,
aut quia per suum lumen nostro lumini uniretur, aut quia novum
lumen per eius praesentiam nostro intellectui infunderetur, vel quia
per eius praesentiam novum lumen de potentia nostri intellectus
educeretur.

11Primo modo esse non potest, quia nulla substantia
creata potest illabi essentia alterius.

12Nec potest esse secundo modo,
quia cum lumen angelum sit maius lumine intellectus nostri,
ex praesentia eius nostrum lumen non fortificaretur, sed magis
corrumperetur, sicut ex praesentia maioris luminis, corrumpitur
lumen minus.

13Nec potest esse tertio modo, quia si angelus
posset aliquod lumen novum nobis infundere, posset cre
are, quod nulli creaturae convenit.

14Nec istud potest esse
quarto modo, ut quod educatur de potentia nostri intellectus,
quia nihil educitur de aliquo, nisi praeexistat ibi; oporteret
igitur in nobis praeexistere aliquod lumen nobis occultum, quod
ad praesentiam agentis fieret immanifesto, et sic nostrum
discere esset reminisci, ut Plato dicebat.

15Cum igitur ista omnia
sint inconvenientia, inconveniens est ponere: ad praesentiam luminis
substantiae separatae nostrum lumen confortari, et per hoc, in nobis aliquam
scientiam causari. Unde illimet qui istud posuerunt, videntes hoc
esse impossibile, in alio loco retractaverunt et reprobaverunt il
los qui hunc modum loquendi habuerunt.

16Dicamus ergo
alia via incedendo unum posse alium docere, V modis.

17
Primo: lumen creando, et sic praedictum lumen infundendo.

18Secundo:
lumen eius determinando et uniendo.

19Tertio: speciem in
telligibilem imprimendo.

20Quarto: propositionem et sermonem
ex illa impressione formando.

21Quinta: illas propositio
nes et sermones formatos aliis exprimendo et expo
nendo.

22Primo modo possumus docere quod hanc doctri
na docet solus Deus, quia cum ista scientia innitatur immedia
te lumeni fidei. Sicut lumen nobis est a Deo infusum et
creatum, sic oportet praedictam doctrinam tali lumini immediateimmediateinmenteimmediante
solum a Deo nobis esse inspiratam. Ideo II Petri, primo capitulo
dicitur quod: "Spiritu Sancto inspirati locuti sunt Dei homines," et per
prophetam scribitur quod: "ipse Deus est quid docet hominem scientiam."

23
Secundo modo docere ipse angelus. Nam, cum 'scire' sit 'causam rei con
gnoscere' secundum doctrinam Philosophi, ille proprie dicitur 'alium docere',
qui 'facit eum causam aliquam quicuius cognoscere. Immo, non solum
in scientia acquisita, verum etiam in scientia inventa, hoc habet T9vb
veritatem, quia sive sit inveniens per se ipsum sive adipiscens
addiscens
ab alio. Ille proprie dicitur 'scire' quando causam rei co
gnoscit; verum, quia inveniens per se ipsum scientiam antequam
causam inveniat, intellectus eius est dispersus et divisus, quia
fertur in diversa addiscens vero habet intellectum unicum,
eo quod simul proponitur sibi effectus cum causa. Ideo difficilius
est invenire quam addiscere. Hic igitur modo angelus potest
nostrum lumen confortare, et angelus superior potest an
gelum inferiorem illuminare, quia angeli multa sciunt et
multa vident in divina essentia, quae nos ignora
mus. Ex hoc igitur quod nobis illa tenebant nostrum lumen
determinatur et unitur, ut sicut antequam sciamus, noster intellectus
vacillat et fertur in diversa, sic, postquam scimus
et causam rei cognoscimus, noster intellectus unitur et determinatur,
sic etiam angelus superior plura videt et limpidius
et clarius cognoscit aliqua in lumen gloriae vel in divina
essentia quam angelus inferior; potest angelus superior illa,
quae sic clare cognoscit, angelo inferiori revelare,
ex qua revelatione incipit angelus inferior cognos
cere prius non cognoscebat, et eius lumen unitur et determina
tur, sicut prius erat sparsum et diversum. Et per consequens
lumen eius dicitur esse fortificatum, quia virtus unita for
tior est se ipsa dispersa. Per hunc ergo modum hanc doctri
nam potest docere ipse angelus. Ideo, de multis quae in
hac sacra doctrina continentur, per revelationes an
gelorum edocti sumus.

24Tertio modo hanc scientiam do
cuit ipse Christus inquantum homo. Nam sicutsicutvitas homo
potest imprimere speciem intelligibilem in intellectum alterius indirecte,
imprimendo aliquid in sensu, ex qua impressione formatur
idolum et similitudo in phantasia, et ex phantasmate
illo, virtute intellectus agentis, gignitur species intelligibilis
in intellectu potentiali, sic ipse Christus, secundum quod homo per suam incar
nationem, impressit sensibus suorum discipulorum et aliorum cre
dentium mysterium suae incarnationis passionis, resurectio
nis et ascensionis, et aliquo modo mysterium divinitatis
per diversorum miraculorum operationes. Ex quorum impressione,
receperunt species intelligibiles in intellectu, per quas doceri po
terant de omnibus quae in hac doctrina continentur. Unde ipse
Christus dicebat eis: "beati oculi qui vident quae vos videtis";
et Augustinus dicit in libro De disciplina Christiana quod:
"Magister, qui docet hanc scientiam, non est qualiscumque homo
sed Christus, qui propter nos incarnatus est, pannis mortali
litatis circundatus, propter nos esurivit et sitivit, propter
nos lassus ad puteum sedit, per quae omnia ipse ca
put existens docuit sua membra."

25Quarto modo T10ra
hanc scientiam docuerunt Apostoli, qui ex speciebus intelligibus
bilibus,
quas habebant de hiis quae per sensus audi
erunt et viderunt de Christo debitas propositiones et debitos
sermones formaliter et praesentes, docebant; et propter fictos et
absentes in Scriptis redigebant. Unde ideo Ioannes in prima
canonica sua
dicit quod: "audivimus et vidimus oculis no
stris et manus nostrae pertractaverunt de verbo vitae", hoc
supple, "annuntiamus nobis".

26Quinto modo docent istam
scientiam doctores et praedicatores qui nunc sunt, qui illa,
quae conscripta sunt per prophetas et apostolos de mysterio Trinitatis
et de Christo incarnato, aliis inferioribus exprimunt et ex
ponunt; unde Damascenus primo libro et capitulo ait: "omnia
quae tradita sunt nobis per legem prophetis et apostolos et
evangelistas suscipimus et venerantur et cognoscimus,
nihil ultra haec inquirentes."

27Ad primum ergo dicendum, licet
Christus secundum quod Deus sit nobis improportionaliter, secundum causam quod
homo ad nos proportionem habuit. Ideo ipse perfecte hanc
scientiam docuit. Vel potest dici quod Deus docet hanc
scientiam docuit principaliter lumen infundendo, et per sub
iectam creaturam potest ipsam docere exterioribus sensibus
se demonstrando.

28Ad secundum dicendum quod licet ipsa divina non
sint in sensis secundum se, sunt tamen in sensu per
suos effectus per quorum cognitionem manuducimur
in cognitionem eorum, et sic supernaturalem, praesupposito tamen
lumine fidei.