Librum 1, Prologus, Pars II, quaestio 2 [Troyes Transcription]

Diplomatic Transcription

By Augustinus de Ancona

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 2015.04 | April 04, 2015

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, April 04, 2015

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

ada-l1prolp2q2

1Secundo quaeritur utrum habitus istius scientiae differat
ab habitu fidei.

2Et videtur quod sic, quia distinctus est
habitus principiorum et conclusionum, ut patet per Philosophum VI Ethicorum.
Sed fides est habitus principiorum et articulorum fidei; scientia autem
nominat habitum conclusionum. Ergo videtur quod habitus istius scientiae rea
liter distinguatur ab habitu fidei.

3Praeterea: quando aliqua duo
sunt unum realiter, ubicumque reperitur unum, invenitur reliquum.
Si ergo habitus et habitus istius scientiae sunt idem realiter
quicumque haberet unum, haberet reliquum. Sed hoc est contra Augustinum
XIV De Trinitate capitulo primo,
ubi ait:"quod multi pollent
ipsa fide qui non pollent ista scientia."

4Praeterea: quaecumque
numerantur adinvicem, oportet esse distincta. Sed scientia ponit
in numerum cum ipsa fide, ut patet per Apostolum Ia
Ad Corinthios
XII,
ubi tam fides quam scientia numer
antur inter dona datis grata.

5In contrarium est, quia si habi
tus istius scientiae esset alius ab habitu fidei, cum uterque T8va
esset infusus, oporteret ponere duplex lumen infusum, quod
reprobatum est in superiori quaestione.

6Praeterea: habitus distinguuntur
per actus, sed unus est actus fidei et istius doctrinae de
articulis fidei, quia credere ergo erit habitus unus utriusque.

7
Responsio: dicendum quod, ad dissolutionem istius quaestionis, oportet primo videre
quomodo ista termina, 'intellectus', 'scientia', et 'sapientia' dixerunt, ut sunt habitus
intellectuales, et ut sunt dona gratam facientia, et ut sunt do
na gratis data.

8Secundo adducere aliquas rationes ostendentes
habitum istius scientiae, ut est de hiis quae naturalem rationem excedunt,
non distingui ab habitu fidei.

9Tertio solvemus illa
quae videntur difficultatem facere in proposito.

10Propter primum
sciendum quod secundum Philosophum VI Ethicorum, quinque sunt habitus intellectua
les, scilicet, intellectus, scientia, sapientia, prudentia, et ars. Nam intellectus
noster speculativus et practicus. Speculatio ergo intellectus habet
perfici triplici habitu.

11Primo potest perfici habitu principiorum, et talis habi
tus vel notitia vocatur intellectus. Nam quandocumque potentia fertur
in aliquid non discurrendo nec perligendo, talis cognitio
vocatur eodem nomine quo nominatur potentia. Unde quia vo
luntas non perligendo, fertur in finem, et intellectus non dis
currendo fertur in principia. Ideo sicut volitio finis vocatur
voluntas, sic notitia principiorum vocatur intellectus et.

12
Secundo potest perfici habitu conclusionum istarum rerum inferiorum,
et talis habitus vocatur scientia. Nam de istis rebus inferioribus
quae possunt demonstrari ex primis principiis proprie, est scientia. Ideo
in eodem VI Ethicorum dicitur quod scientia est habitus demonstrativus.

13
Tertio potest perfici habitu cognitionis superiorum causarum, et
talis habitus vocatur sapientia. Ideo in praedicto libro scribitur quod
sapientia est sicut caput, habens respectu scientiae.

14Intellectus autem prac
ticus potest de istis agibilibus ratiocinari recte et non recte.
Ideo indiget habitu perficiente ipsum, et talis habitus vo
catur prudentia. Unde in praedicto libro prudentia dicitur
recta ratio agibilium.

15Secundo, praedictus intellectus exit in opus,
et per voluntatem exequentem, operatur circa ipsa factibilia
dominifcando, et habitus dirigens ipsum ad hoc dicitur ars.
Unde ibidem dicitur quod ars est recta ratio factibilium.

16Et
dixerunt ergo intellectus, scientia, et sapientia, ut sunt habitus
intellectuales, quia intellectus est habitus principiorum. Scientia
vero est habitus conclusionum rerum inferiorum, sed sapientia est habi
itus cognitionis rerum superiorum.

17Secundo, dixerunt ut sunt
dona Spiritus Sancti gratum facientia. Nam per talia dona
anima coniungitur ipsi Deo. Talis autem coniunctio habet
fieri tripliciter.

18Primo, ipsa credibilia nuda et aper
ta veritate fidei sine aliqua dubitatione contemplando.

19
Secundo ex praedicta veritate sic infallibiliter credita
et contemplatacontemplatata, alia inferiora iudicando et ordiL8vb
nando.

20Tertio per quamdam certitudinem de istis inferiori
bus et humanis actibus supra humanum modum rectum[?]
iudicium prosendo[?] ac non solum bona per bonis quod isto secundum
humanum modum, sed etiam bona pro malis[?] reddendo. Pri
mum habet fieri per donum intellectus, quia secundum Gregorium donum[?] intellectus[?]
de auditis per fidem, et de istis credibilibus in eadem[?] ad?ista?[?] quod[?]
habet fieri per donum sapientiae, quia sicut sapientis est ordinare et iudi
care, sic homo spiritualis per hoc donum omnia iudicat. Sed t?aum[?]
habet fieri per donum scientiae, quia per tale donum supra humanum modum
docetur homo conversari in medio parvae[?] nationis et perverse[?]

21Tertio,
dixerunt ista ut sunt dona Spiritu Sancti gratis datis. Scientia[?] talia
dona Deus non infundit omnibus, etiam sanctis et perfectis meritis[?].
Sed illis solum quos novit esse perfectos Ecclesiae et illorum salva
ti prodesse, non quod etiam sanctis meritis[?] alum[?[ huiusmodi dona non tri
buantur, sed pro tanto dicuntur praedicta gratis tribus naturam solum bonis ut dona gratis data, quia Deus ipsa gratis tri
buit, non solum bonis, sed quandoque malis, propter sat[?] ecclesiae et
aliorum fidelium utilitatem ista ib[?] volitas potest esse tri
plex.

22Primo propter aliquam [1] superexcellentem fidei adhaes
ione.

23Secundo propter aliquam [2 et 3] superexcellentem cognitionem, ut non
solum sciat firmiter, aliquis quid credere debeat per firmam
adhaesionem, sed etiam sciat ipsam fidem defendere et ali
os ad credendum inducere ac alios imbecilliores docere.
Et haec dupliciter, quia aut [2] per cognitionem rerum divinarum aut [3] per
cognitionem rerum humanarum.

24Primum habet fieri per donum fidei.

25
Secundum per donum sapientiae.

26Sed tertio per donum scientiae.

27
Unde Apostolus prima Ad Corinthios XII dicit quod alii
datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fi
des in eodem Spiritu. Et quia ista dona non dantur omnibus,
ideo subditur ibi quod hic omnia operatur initis[?] atque idem
Spiritus dividens singulis prout vult.

28Viso ergo quomodo
dixerunt ista, ut sunt habitus intellectuales, et ut sunt dona
gratis data, volumus aliquas rationes adducere osten
dentes habitum istius scientiae, ut est de ipsis credibilibus simpliciter,
non distingui ab habitu fidei. Possumus autem dicere
quod maior[?] inconvenientia sequerentur si habitus istius scientiae distingue
retur
ab habitu fidei.

29Nam primo sequeretur quod meri
itum fidei perderetur.

30Secundo quod cognitio aenigmatica
in hac vita consummarentur.

31Tertio quod nobilissimus
habitus nobis occultaretur.

32Quarto quod idem sciretur
et crederetur.

33Primum sic patet: nam sicut secundum Beatum Gregorius,
fides non habet meritum, ubi humana ratio probet experimen
tum. Sic si nobis aliquis habitus habet infusus istius scientiae
alius ab habitu fidei, oporteret quod duceret nos in cogni
tionem ipsorum credibilium certam et propter quid. Cum in cognitionem, T9ra
quia ducamus per habitum fidei et sic meritum fidei perderetur.

34
Secundum sic ostenditur: nam si in hac vita cognosceremus De
um per aliud lumen et per alium habitum distinctum
ab habitu fidei, oporteret cognitionem aenigmaticam in hac
vita consummari et terminari. Quod est contra Augustinus IX De Trinitate
capitulo primo,
ubi dicit quod certa fides ut cumque inchoat cognitio
nem. Sed cognitio certa non perficietur nisi post hanc vitam
cum videbimus Deum facie ad faciem.

35Tertium sic de
claratur: nam si nobis esset talis habitus infusus, occulta
retur in nobis, cum nullus recta mente possit dicere se habe
re aliam cognitionem de credibilibus praeter cognitionem aenig
maticam, quae est cognitio fidei. Sed inconveniens est nobilissimos
habitus existere in nobis et latere nos ut dicitur IIo Posteriorum.
Ergo in nobis non est alius habitus nec aliud lumen praeter habi
tum fidei.

36Quartum sic patet: Nam, cum per habitum fidei,
articuli fidei sint simpliciter credenti, oporteret quod per
istum habitum qui ponitur distingui ab habitu fidei tamquam
per nobiliorem et clariorem praedicti articuli essent simpliciter
scita. Idem ergo esset creditum et scitum, quod est impossibile.

37Re
stat ergo ultimo solvere illa quae videntur facere difficul
tatem in proposito et sunt illa quae tacta fuerunt in arguen
do.

38Primum ergo sic solvitur: nam licet in cognitione huma
na differat habitus conclusionum et habitus principiorum, hoc
pro tanto est quia habitus principiorum est quasi naturales.
Non quod anima oriatur naturabiliter cum tali habitu, sed quia ex
naturali lumine intellectus fertur in cognitionem talium sine a
liquo discursu. Habitus vero conclusionum est acquisitus per rationem et
discursum syllogisticum, ideo oportet istum ab illo differre. Sed
cognitio articulorum fidei et eorum quae sunt simpliciter credibi
lia nec est nobis naturalis ex lumine nostri intellectionis, nec potest
per nostram rationem investigari. Ideo de talibus sive supponantur
ut principia sive unum concludatur ex alio. Non est, nisi unum
lumen et unus habitus supernaturaliter infusus, qui est lumen fidei.

39Utrum, quia in hac doctrina proponuntur
nobis multa credibilia, quae tamen humana ratione investi
gari possunt, sicut 'Deum esse, unum, et esse actum purum, vel
primum motorem et potentiae infinitae', quae de Deo probaverunt
etiam ipsi philosophi naturali ratione, ideo de talibus bene acquiritur
habitus distinctus ab habitu fidei? Sed nos quaerimus utrum
habitus istius scientiae differat ab habitu fidei quantum ad il
la quae sunt simpliciter credibilia et quae humana ratione investiga
ri non possunt.

40Secundum autem sic solvitur: nam quantum ad
illa quae continentur in ista scientia, quae non excedunt nostrum
intellectum, multi pollent ipsa fide, qui non pollent hac
scientia. Similiter quantum ad illa, quae sunt simpliciter credibilia, T9rb
multi pollent ipsa cognitione fidei, ut simpliciter sciunt
quid credere debeant, qui non pollent cognitione et scientia prae
dicta, ut per eam contra impios fides defenditur et alii in
strunter in utriusque. Tamen est unus habitus fidei, non numero, sed
specie, quamvis clariori modo et cum aliquo effectu sit in maio
ribus quam in minoribus.

41Ex hic autem patet solo ad tertium, quia
ideo scientia ponit in numerum cum fide, quia cognitio fidei eviden
tior et cum aliquo dono gratis dato vel gratum faciente potest
in uno quam in alio reperiri.