Capitulum 3

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | May 28, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

a7y6tt-d1e68

Sources:

A: Alonso 1957

1Titulus huius capitali est que sit orationis virtus et de beato Ierotheo et de reverentia et tractatu theologico. Est autem virtus orationis extensiva, quoniam animam ab se abtrahit et ad Deum impellit. Beatum vero Ierotheum post beatum Paulum dicit suum fuisse ducem maxime in divinis, non solum ducem sed et nobilem, quoniam in conversatione fuit sanctus et in divinorum contemplatione summus. Quanta vero reverentia ipsius tractatui debeat exhiberi ipse ostendit non tantum recitando eius verba divinissima sed edam exponendo sicut altissima.

2Et primam si videtur, etc. usque ad illud: Nos igitur ipsos, etc. talis est sensus: Intendentes tractare de divinis nominibus inspiciamus primo du nomine bonitatis quod est primum et perfectum et omnium bonorum Dei effectivum in creaturas manifestissimum. Quia scilicet primo movit Deunm ipsius bonitas ad creaturas producendas. Et ad hoc, ut possimus tanto operi intendere, invocemus trinitatem que est principium superhabundantissimum bonitatis. Que videlicet trinitas manifestat omnes processus, qui benigne ab ipsa bonitate creaturis donantur. Igitur necesse est ante omnem alium actum ut ad ipsam sicut ad principalem fontem bonitatis mentem producamus et per productionem ei amplius appropinquemus et per appropinquationem docebimur, illuminante experientia, omnia bona dona sive celestia sive terrestria circa ipsam collocata, quia ab eterno ei sunt innata. Et bene dico quod ipsi appropinquemus quia ipsa invisibiliter omnibus rebus adest presentialiter, non tamen omnia ipsi adsunt localiter, quia non loco Deo appropinquat creatura sed desiderio. Cum enim purissimis affectionibus et depurata intelligentia Deum intus ad nos vocamus, ad divinam unitionem nos adaptamus. Sicque ipsi Deo per contactum cordis vel gustum divini saporis appropinquamus. Deus enim non circumscribitur loco nec localiter transit de loco ad locum sed spiritaliter de animo in animum et de affectu in affectum. Nichilominus tamen dicendum est quod Deus est in omnibus creaturis et essentialiter et presentialiter et potentialiter, quia videlicet omnia implet et omnia videt et omnia continet. Hoc autem ideo est quia infinitus est omnia sibi subiciens, et omnia comprehendens.

3Nos igitur ipsos, etc. usque ad illud: Et hoc forsitan, etc. talis est sensus: Ut Deo appropinquare possimus sicut intendimus, animum per orationem sive orandi affectum extendamus, ut alte possimus aspicere divinos et beatos radios, quasi dicat: Nisi animus per orationem supra se extendatur, non potest aspicere mentis oculis lumina radiantia de supernis. Et ut misterium istius extensionis intelligas, in medium produco exemplum. Ponatur quod de celo pendeat quedam luminis cathena et ad inferiora descendat ab uno capite. Et aliquis accipiat istam cathenam fortiter et velit trahere inferius. Dum sic faceret, cathenam non deponeret sed se ipsum per cathenam sursumageret manibus ad superiora conmutatis. Cathena multi luminis est intelligibilis radius qui est miri et magni splendoris. Qui ex divina bonitate, sua non deserens superiora, se inmittit in nostra interiora. Quem si cum affectu deifico et intellectu practico arripiamus non illum a fonte luminis excidimus, set nos ipsos proficientibus affectibus et respectibus mentis sursumagimus, ut altiores et plures et splendidiores radios videamus. — Aliud subiungit exemplum ad hoc ipsum: Si essemus in aliqua navi cuius funiculi essent ad aliquam petram colligati pro auxilio exeundi vel trahendi, dum funiculos traheremus non petram ad nos sed nos ipsos ad petram subveheremus. Si vero stando in navi inpingat petram, nichil proficiet, quia petra permanet inmobilis. Et quanto plus inpingit tanto plus in mari resilit. Navis est humana intelligentia instabilis. Petra est divina sapientia vel divina excellentia inmobilis contra quam quanto plus intelligentia inpingit per presumptionem, tanto plus ab illa decidit per excecationem vel per indurationem. Propter quod, antequam aliud faciamus, volentes tractare divinum sermonem, ad orationis studium nobis utillimum confugiamus. Nec virtute orationis nostre credamus trahere Deum ad nos, qui ubique presens est, et nulli loco virtus eius abest, set Deum in memoria habendo et ipsum affectuose invocando nos ipsos ipsi trademus per orationem et ipsi uniemur per affectionem.

4Et hoc forsitan, etc. usque ad illud: Set quoniam, etc. talis est sensus: Forsitan aliquid dicam, unde digne excusari valeam, ne presumptuosus habear. Quia, cum talis ac tantus homo ad alium in divinis instruendum in aliquibus conmentis divina tractaverit, quasi illa fuerint insufficientia nos presentem librum conposuerimus, non tantum istum set et alios plures. Set excuso me super hiis et aliis scriptis meis, quoniam si beatus Ierotheus diligenter tractasset de omnibus sententiis theologicis nos non sumus adhuc ita extra sensum vel ita pravi quod intendamus nos illo subtilius et altius scribere de divinis aut etiam eque plane sicut ille. Quod si esset, vanitas in nobis regnaret. Et nichilominus iniuriaremus ei qui fuit noster doctor et amicus. Et post beatum Paulum quem reputo principalem, iste me introduxit et docuit. Unde nullo modo mihi assumerem opus eius. In quo nobilissime et apertissime tractat de divinis.

5Set quoniam prudenter, etc. usque ad illud: Recte igitur, etc. talis est sensus: Non solum propter predicta ei iniuriam faceremus set etiam propter hoc, quia cum ipse Ierotheus prudenter et familiariter nobiscum conferret de divinis valde pulchras sententias nobis proferebat et in uno verbo multas sententias conprehendebat. Sic autem conferendo precepit nobis et aliis qui intendunt magisterio animarum noviter conversarum quod verba nostra et sermones nostros mensuraremus secundum intelligentiam auditorum. Et quod erat etiam inpossibile, si bene vellemus, non reseraremus et manifestaremus inperfectis animabus valde intellectuales et multe virtutis ipsius contemplationes, que etiam erant subtilissime et ad Deum uniendum apertissime. Et de hac materia pluries nos monuit. Unde et Thymotheus cui scribit Dionysius, librum Ierothei sibi ab eo transmissum sicut suum excedentem intellectum, eidem transmisit. Et determinamus sive sentiamus de illo libro quod convenit illis qui nobis sunt altiores, quia in eo sacra misteria et perfectissime sententie cum aliis bonis consequentibus edocemur. Nos vero secundum quod possumus divinorum tractatum trademus hiis qui pares sunt nobis. Si enim fortis est sermo quo reficiuntur perfecti, magna perfectio est perfectis convenienti et conpetenti pabulo reficere inperfectos.

6Recte igitur a nobis, etc. usque ad illud: Quoniam et apud, etc. talis est sensus: Rationabiliter et discrete a nobis determinatum est quoniam intelligentia de divinis pura et perspicax indiget perfectione animi. Inferior autem disciplina verborum convenit hiis qui maioribus donis sunt provecti. Tamen et in hoc nobis cavimus quod nunquam voluimus manum apponere ad exponendum ea que etiam plane dicta sunt a beato Ierotheo.

7Nota quod beatus Dionysius in hiis verbis dicit theologiam esse intelligibilium eloquiorum, quia videlicet promovet ad intelligentiam secretorum. Dicit etiam eam esse per se inspirativam, quoniam ipsa sapientia Dei se infundit puris mentibus, ut se per se reddat inspirativam nostris aspectibus. Item dicit eam esse conspicacem, quia nichil ea subtilius, cum subiectum eius sit omnibus divinius. Dicit etiam eam doctrinam, quia tractat de visibilibus; et scientiam, quia tractat de spiritualibus; et disciplinam, quia tractat de moribus.

8Quoniam et aput, etc. usque ad illud: Et quid tibi, etc. talis est sensus: Tu nosti quod in presentia aliquorum apostolorum, cum quibus multi discipuli convenerant ad videndum sepulchrum Domini in quo fuit positum corpus eius deificum, ad quam visionem interfuit beatua Iacobus qui dicebatur frater Domini et Petrus qui erat apostolorum princeps et Iohannes et Dionysius et Ierotheus et alii plures fratres spirituales, quod post tam sanctissimam visionem conplacuit eis ut quilibet secundum datam sibi a Domino gratiam aliquid ad laudem diceret humanitatis vel mortis Christi, in qua est infinita virtus et bonitas. Cui etiam collationi beatus Paulus interfuit, sicut patiet ex sequentibus. Preter dicta vero apostolorum nullus doctor ibi fuit qui talia diceret sicut Ierotheus utpote totus extra se factus et totus supra se ipsum raptus. Quod autem dicebat totum divinorum experientia percipiebat. Et ab omnibus qui eum audiverint vel viderint et ab illis qui eum cognoverunt per faciem et non cognoverunt nisi per famam, fuit mirabiliter acceptatus et divinorum conmendator iudicatus.

9Et quid tibi, etc. usque ad illud: Ita enim nos,etc. talis est sensus: Non possum tibi dicere ea que ibi dicta sunt ad laudem Dei a peritis in sapientia divinorum et si memoriam meam non amisi et ante novi aliqua que postea audivi Deo movente vel inspirante ad laudem eius proposita. Et circa ista, quamvis secretissima et indicibilia et multis incognoscibilia, ita studiosus fuisti ea retinere, ut, quando opportunum erat et possibilitas sese offerebat, ea sanctis fratribus conmunicares, quomodo videlicet multos et sanctos divinorum doctores sapientia et intelligentia ac eloquentia et temporis antiquitate ac cordis puritate superabat alios cum diligentia demonstrandi faciliter que dicebat, et de sanctis scripturis proferebat; propter quod nunquam presumpsimus contra tam illuminatum hominem aliquid attemptare.

10Ita enim, etc. usque ad illud: Et hoc nobis, etc. talis est sensus: In nobis cogitatus non discrepat ab affectu. Unde pro certo habemus quod non sumus sufficientes nec divina intelligere nec verbo dicere. Valde autem sumus longe, ratione aptitudinis, ab intelligentia nostrorum magistrorum ad virtutem, theologie cognoscendam. Et ideo propter illorum habundantem sapientiam ad tantam devenimus reverentiam, ut nichil audeamus sentire mente vel verbo dicere de intelligentia divinorum nisi que veridice ab aliis accepimus. Non enim oportet quod qui divina tangit vel cognoscat per experientiam, aliis sit in scandalum propter suorum dictorum vel factorum negligentiam.

11Et hoc nobis, etc. usque ad illud: Igitur istis, etc. talis est sensus: Vere dico quod debemus esse reverentes et humiles circa sanctam scripturam, quoniam et hoc persuadent nobis non solum naturalia desideria mentium avide divina amantium et ad ipsa etiam ultra possibilitatem satagentium sed ipsarum legum divinarum optima sententia, cuius precepto prohibemur ne multum scrutemur ea que nostrum excedunt intellectum, ad que indaganda non sumus digni nec apti; precepit nichilominus ipsa divina lex ut ea que a nobis sunt desiderata et per desiderium intellecta et cognita sunt a nobis, aliis cum benignitate tradamus. Nam illa efficatius docentur que melius a docente intelliguntur.

12Igitur istis, etc. usque ad finem capituli talis est sensus: Post supradictorum persuasionem non pigritemus nec formidemus procedere ad inveniendum divina, sicut est nobis possibile. Non enim possumus nec valemus relinquere sine auxilio documenti eos qui non sunt ita ydonei sicut nos ad contemplationem altiorem et meliorem. Et ideo disposuimus ut istum tractatum De divinis Nominibus conscribamus, nullam audentes introducere novitatem. Ea vero que dicta sunt a beato Ierotheo subtilius et diligentius volumus inquirere, ut que obscure dixit, fiant omnibus conspicua, intelligibilia et aperta. Beatus enim Ierotheus De divinis Nominibus alicubi sub conpendio tractavit sub breviloquio multa conprehendens. Unde beatus Dionysius cupiens illa fieri manifesta deponit ad scribendum librum istum non ut aliquid condat novum set ut patefaciens obscurum.