Capitulum 9

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | May 28, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

a7y6tt-d1e68

Sources:

A: Alonso 1957

1Titulus huius capituli est de magno, parvo, eodem, altero, simili, dissimili, statu, motu et equalitate, in quantum, de Deo dicuntur. Dicitur autem Deus magnus propter sublimitatem potentie, parvus propter subtilitatem sapientie. Idem propter idemptitatem essentie. Alter propter diversitatem significationis. Similis propter uniformitatem qua in singulis operatur. Dissimilis, quia nichil ei assimilatur. Stans, quia est invariabilis. Motus, quia est conmunicabilis. Equalis, quia proportionabilis. Est autem ista proportio in Deo equalis quantum in ipso est, quia totus conmunicabilis est, set in nobis inequalis, quia in nobis est diversitas affectionis. Ubi autem non est diversitas in affectione, est equalitas in acceptione.

2Quoniam autem et magnum, etc. usque ad illud: Igitur magnus quidem, etc. talis est sensus: Tractemus deinceps quare attribuatur Deo esse magnum et parvum, eundem, alterum, similem, dissimilem, stantem, motum et equalem. Et super hoc videamus quid nobis sacra scriptura manifestet. Magnitudo etenim Deo attribuitur iuxta illud: Magnus Dominus et laudabilis nimis. Parvitas vero cum dictum est in libro Reg. apparuisse Dominum Helye in sibilo aure tenuis. Ydemptitas autem cum dicitur: Tu autem idem ipse es. Alteritas vero cum variis describitur in scriptura figuris ut solis, stelle, leonis, et similium. Similitudo autem in eo quod omnia similia et omnem similitudinem operatur. Dissimilitudo vero in eo quod nichil in scripturis ei simile dicitur. Inmobilitas autem quando dicitur: Ego Deus et non mutor. Sessio vero sicut quando dicit Ysaias. Vidi dominum sedentem. Mobilitas autem sicut per Sapientiam dicitur: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia, quia videlicet ad omnia procedit sui participium tribuendo. Et ita de aliis nominibus que equipollent istis et attribuuntur Deo in scripturis.

3Igitur magnus, etc. usque ad illud: Parvum autem, etc. talis est sensus: Magnus dicitur Deus, quia magni- tudinem suam omnibus tradit per participationem et est eternaiiter magnus et eius magnitudo extra et supra omnem magnitudinem est superfusa et superextenta, continens omnem locum et supergrediens omnem numerum, transiens omnem infinitatem. Et superplenitudo ipsius et magnificentia et fontana sive copiosa ipsius dona, in quantum ipse ab omnibus participatur secundum effusionem, non tamen sunt minorata, et habent eandem superplenitudinem, et non minorantur participationibus, set potius superfluunt et supermanant, quia semper in sua plenitudine sunt et nunquam deficiunt. Hec autem magnitudo infinita est et sine quantitate continua ut linea, et discreta ut numerus. Et in hoc notatur excessus Dei secundum absolutam sui receptionem et superextentam sine coartatione effusionem infinite magnitudinis accepte.

4Parvum autem, etc. usque ad illud: Idem autem est, etc. talis est sensus: Parvitas autem, idest subtilitas, Deo attribuitur, quia, ipse excedit omne pondus et distantiam: sive omnem ponderositatem, quia simplex est, et distantiam, quia ubique est, quia scilicet per omnia sine prohibitione vadit. Set et parvitas causa est omnium, quia nichil est quod ea non participet aliquo modo. Ita ergo accipienda est in Deo parvitas, ut significetur Deus per omnia sine impedimento vadens et operans: vadens se per gratiam infundendo, operans intus sancta desideria, foris meritoria opera, et pertingens usque ad divisionen anime et corporis, separando a spiritualibus carnis affectiones, conpagum quoque, idest virium ad unum concordationes, medullarum, idest intimas spiritus delectationes, et intentionum cordis idest primordiales animi cogitationes. Quorum omnium solus Deus sicut simplicissimus est indagator verissimus. Magis autem, inter omnia existentia non est aliqua creatura occulta in conspectu eius. Hec parvitas etiam caret quantitate tam continua quam discreta nec valet teneri, quia omnino participabilis. Et est sine termino, quia non limitatur eius bonitas. Et sine diffinitione, quia non conprehenditur eius essentialitas. Omnium conprehensiva, quia creatrix omnium. Et ipsa omnibus inconprehensibilis, quia excessiva est omnium.

5Idem autem, etc. usque ad illud: Alterum autem, etc. talis est sensus: Deo attribuitur ydemptitas supersubstan- tialiter eterna quo ad essentialitatem. Inconversibilis ad contrarietatem. In se ipsa manens quo ad inegressibilitatem. Semper eadem secundum eadem et eodem modo se habens quo ad uniformem voluntatem. Omnibus eodem modo presens, quo ad proportionabilem conmunicabilitatem. Et ipsa secundum se ipsam in se ipsa finitur per sui ipsius totalem conprehensibilitatem. Insuper incontaminate est collocata in optimis summitatibus habundantis ydemptitatis, quia inpartibilis. Intransmutabilis in oppositum, quia invariabilis. Non valens cadere, quia super se ipsam stabilita. Fortis in actu. Invariabilis in conceptu. Munda in affectione. Inmaterialis in conpositione. Simpficissima in intentione. Non indigens auxiliatione. Non augmentabilis adiectione. Non minorabilis diminutione. Ingenita non quasi adhuc generanda vel perficienda set simpliciter non aliunde causata set absolute ingenita et semper existens et semper per se perfecta et eadem existens secundum se ipsam et a se ipsa uniformiter in sapientia et intransmutabiliter determinata et eadem ex eodem supersplendens, idest conmunionem sui prebens omnibus convenientibus ad participandum ipsa. Et est per suam habundantiam variis coordinatis varie coordinata, ipsis tamen omnibus est causa ydemptitatis in se ipsa. Et contraria eodem modo prehabet secundum unam et singularem totius ydemptitatis excedentem causam.

6Alterum autem, etc. usque ad illud: Et si vis, etc. talis est sensus: Alteritas autem Deo attribuitur, quoniam per provisionem omnibus est proximus. Et est omnia in omnibus, scilicet causaliter, ut propter hoc, scilicet ipsius presentiam, omnia salventur. Manet tamen in se ipso propria ydemptitate et inegressibiliter stans secundum unam et incessabilem operationem. Et se ipsum infexibili virtute donat per deificationem ad ea que ad ipsum per amorem totaliter convertuntur. Alteritas autem variarum figurarum, que secundum multiformes prophetarum visiones, Deo attribuuntur in scripturis, alia significant quam littere vel forme pretendant sicut si quis vellet attribuere anime conpositionem partium vel quasi conpositionem per quam sue nature simplicis proprietatem verbotenus declararet, longe aliter oporteret intelligere nomina partium anime quam partium corporis, verbi gratia: Caput anime mentem, collum opinionem, que scilicet collocatur inter rationem et irrationabilitatem, pectus autem furorem, ventrem concupiscentiam, crura et pedes, quibus totum corpus innititur, ipsam anime naturam vel essentiam diceremus. Cum ergo, per nomina partium corporis, designemus varias anime potentias, multo magis convenit purgare mentem a formis creatis et conpositis in sanctis et misticis reserationibus et Deo convenientibus, quando in scripturis attribuitur alteritas formarum et figurarum Deo, qui est super omnia.

7Et si vis, etc. usque ad illud: Similem autem Deum, etc. talis est sensus: Cum Deus sit inpalpabilis et infigurabilis et Apostolus ei ad Eph. attribuat triplicem corporis dimensionem, scilicet latitudinem, longitudinem et profunditatem, latitudo Dei a nobis intelligenda est ultra modum latus ipsius ad omnia processus, quia omnia eius bonitate conmunicant. Longitudo vero virtus eius extenta super omnia. Profunditas autem est eius inconprehensibilitas, omnibus existentibus occulta et ignota. Set ut clarius pateat reseratio figurarum et formarum quando in scripturis incorporales alteritates et denominationes designantur per signa sensibilia, ideo de talibus latius tractavimus in libro De Symbolica Theologia quem librum non habemus. Nunc autem in divina alteritate nemo suspicetur variationem aliquam sue superinconversibilis ydemptitatis set intelligat alteritatem ipsius multiplicem formationem unitivam, idest in Deum ductivam, et uniformes processiones sive distributiones ad omnia que sunt multe fecunditatis, idest maxime utilitatis in creaturis.

8Similem autem, etc. usque ad illud: Quid autem et de divina, etc. talis est sensus: Si quis attribuat Deo similitudinem in eo quod ipse idem secundum omnia sua invisibilia sibi ipsi singulariter et indivisibiliter similis est, in eo quod omnia invisibilia sua sibi similia et conformia, immo vere et summe unum et idem sunt, nos hanc rationem non reprobamus. Theologi autem dicunt Deum qui est super omnia, nulli esse similem set dare similitudinem suam hiis qui per inmitationem pro posse convertuntur ad ipsum existentem super omnem diffinitionem quo ad totum esse rei et super omnem rationem quo ad aliquid esse rei. Virtus autem divine similitudinis est que omnia ad ipsum tendentia ad primam causam convertit. Talia ergo convenit dicere Deo similia secundum divinam ymaginem quo ad spiritalia, et assimilationem quo ad visibilia. Et tamen non dicimus Deum ipsis similem sicut dicitur proprie quod homo sit similis ymagini sue. Siquidem coordinata possunt esse et dici sibi invicem similia et convertere se ad mutuam similitudinem et esse utrinque sibi invicem similia secundum speciem precedentem. In causa autem et suis causatis non recipitur ista conversio. Divina enim similitudo non tantum istis aut illis aut aliquibus personaliter vel precise conceditur, set omnibus divinam similitudinem participantibus Deus causa est, ut ipsa sint ei similia. Et est substantificator ipsius similitudinis. Et quicquid est alii simile, hoc est ex quodam vestigio similitudinis divine et ipsa conplet ipsorum coniunctionem. Et quid necesse est hec ultra discutere? Ipsa enim theologia predicat Deum esse dissimilem omnibus et nulli coordinatum, sicut ab omnibus alterum. Et quod inopinabilius videtur, nichil esse Deo simile. Set hoc non est contrarium ei quod diximus aliqua Deo assimilari. Eadem enim uno modo sunt Deo similia secundum qualemcunque ipsius inmitationem, et dissimilia secundum quod illa causa est et illa sunt causata in infinitum et inconparabiliter ab eo differentia.

9Quid autem et de divina, etc. usque ad illud: Quid autem, etc. talia est sensus: Statio autem vel sessio divina significat quod Deus in se ipso manet singulariter fixus inmobili ydemptitate et supercollocatur et quod secundum eadem et circa idem et eodem modo operatur et secundum quod ipse intransmutabilis est in se ipso et quod non potest moveri in contrarium. Et omnino est inmobilis et hoc totum supersubstantialiter. Hec autem predicta statione vel sessione designantur. Quia stans vel sedens in eodem loco uniformiter manet. Deus etiam est causa stationis vel sessionis omnium, qui est super omnem stationem vel sessionem et in ipso cuncta consistunt ex statione et inmota custodia propriorum bonorum.

10Quid autem, etc. usque ad illud: Set et motus, etc. talis est sensus: Illud quod theologi dicunt Deum esse inmobilem et ad omnia procedere et moveri, hoc, ut decet Deum, intelligendum est. Et est quod Deus non movetur per portationem aut mutationem aut alterationem formalem aut localem motum, rectum aut circularem aut mixtum aut ambobus, aut per motum intelligibilem, aut animalem aut naturalem. Set moveri dicitur ex eo quod omnia deducat in esse et ultra omnia omnibus provideat et contineat in esse et eo quod adsit omnibus per presentiam, omnibus circumeundo per providentiam et ad omnia existentia procedat provisivis operationibus ministrando.

11Set et motus, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Motus et inmobilis, ut decet Deum laudari sermone, Deo attribui permittitur. Et specialiter attribuitur ei motus rectus. Quod significat indeclinabilem et inflexibilem processum operationum eius et generationem omnium que sunt ex ipso. Obliquus etiam motus attribuitur Deo secundum stabilem eius processum et generativum omnium, idest secundum quod fluxus bonitatis ab eo progreditur, nec tamen a Deo dividitur; et tamen omnia gubernat, quia nichil fit quod per eum non fiat. Motus insuper circularis attribuitur Deo, quod significat divinam et uniformem ydemptitatem ad creaturas medias et extremas creaturas circumdando continentem. Et significat similiter conversionem illorum que ab eo processerunt, ad ipsum ut sit Deus in se manendo; et creaturas circumdando et ipsas ad se convertendo, motum in se conpleat circularem. Cum autem in scripturis Deo vel iustitie attribuitur equalitas, intelligendum est Deum dici equalem vel equum non solum sicut simplicem et inflexibilem set sicut ad omnia et per omnia equatiter procedentem et ipsius per se equalitatis substantificatorem secundum quam operatur per omnia similem illorum ad invicem provisionem et suscipientium equalem participationem secundum singulorum opportunitatem et equalem secundum quod dignum est distributivam donationem. Dicitur etiam Deus equalis secundum quod ipse omnem equalitatem ab eterno accepit intelligibilem, ut in rebus creatis invisibilibus, intellectualem, ut in celestibus spiritibus, rationalem, ut in hominibus, sensibilem, ut in animalibus, substantialem, ut in corporibus, naturalem, ut in habitibus, voluntariam, ut in affectibus et motibus. Accepit, dico, omnem istam equalitatem segregative ad conmunicandum creatis et unitive in se ipso qui est causa omnium secundum virtutem que efficit omnem equalitatem sua bonitate. Et nichilominus super omnia existit potestate et sublimitate