Capitulum 7

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | May 28, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

a7y6tt-d1e68

Sources:

A: Alonso 1957

1Titulus huius capituli est de sapientia, mente, ratione, veritate et fide. Dicitur autem Deus sapientia, quia infundit saporem quo sentiatur. Dicitur mens, quia dat intelligentiam, qua anima Deum contemplatur. Dicitur ratio, quia dat vim, qua bonum a malo discernatur. Dicitur veritas, quia dat lumen quo ipse intelligatur. Dicitur fides, quia dat habitum quo in eum credatur. Vel, dicitur sapientia ratione ordinationis, mens ratione contemplationis, ratio ratione discretionis, veritas ratione illuminationis, fides ratione affectionis qua creditur quod non intelligitur.

2Age autem, etc. usque ad illud: Oportet videre, etc. talis est sensus: Laudemus deinde Deum qui est bonus et eterne vivens, sicut sapientem, idest omnia cognoscentem, et sicut per se sapientiam, a se ipso omninm rerum cognitionem habentem, vel potius sicut omnis sapientie substantificatorem, idest substantialis sapientie actorem et superexistentem super omnem sapientiam, que de divinis possit intelligi, et prudentiam que de humanis valeat predicari. Nam Deus non tantum est superplenus sapientia quo ad habitum intelligendi. Et sapientie eius non est numerus, quo ad scita. Set collocatur super omnem mentem, idest intelligentiam angelicam et super omnem rationem, idest humanam industriam, et super omnem sapientiam, idest scientiam philosophicam. Et hoc supernaturaliter intendens beatus Paulus qui est conmunis sol, michi scilicet et Ierotheo, a quo conmuniter ego et Ierotheus illuminationem cognitionis et calorem inflammationis accepimus, dicit stultum Dei, idest incarnationem et passionem filii Dei, esse sapientius hominibus. Quod non tantum ideo dicit, quia omnis humana deliberatio error quidam esse invenietur, si stabilitati et permanentie divinorum et perfectissimorum intellectuum conparetur, set et quia consuetum est profundioribus theologis attribuere Deo congruentes ipsi privationes per positionem contrariorum, ut videlicet efficatior sit privatio et sublimior sit insinuatio. Hac consideratione dicunt scripture clarissimum lumen esse invisibile et multum laudabilem et multipliciter nominabilem dicunt esse ineffabilem et innominabilem et omnibus presentem et ab omnibus inventum dicunt inconprehensibilem et investigabilem. Hoc ergo modo Apostolus sapientiam Dei vocat stultitiam, quia continet ea que preter rationem videntur et secundum intellectum humanum inconvenientia. Et hoc facit Apostolus, ut mentes transferat ad cognitionem ineffabilis veritatis que est ante omnem rationem. Set ut alibi diximus, nos accipientes ea que supra nos sunt secundum nostre corrupte nature proprietatem et secundum extimationem sensuum nostrorum quibus coniuncti infigimur, divina conparantes, decipimur in eo quod secundum sensibilium apparentiam exequimur divinam et ineffabilem rationem.

3Oportet autem, etc. usque ad illud: Etenim iuxta, etc. talis est sensus: Notandum autem quod mens nostra habet virtutem ad intelligendum quam dicere possumus theoricum intellectum per quem mens intelligibilia inspicit. Hec insuper mens nostra unitionem quam intelligimus summum affectionis apicem, quem proprie perficit dilectio Dei, excedentem mentis naturam per exercitium, per quem etiam summum apicem vel unitionem mens iungitur theoriis tam naturam suam quam exercitia sua excedentibus. Per hanc ergo unitionem oportet nos cognoscere divina non secundum sobrietatem intelligentie nostre set statuendo nos supra nos ipsos tota virtute Deo unitos. Iuxta illud: Qui adheret Deo, unus spiritus est. Melior siquidem status est esse Dei per hanc gratie unitionem quam esse nostri ipsorum per solam nature conditionem. Tunc enim, scilicet in statu adherentie divinis muneribus copiose ditamur, quia Deo unimur. Huius superintellectualis unitionis eternam sapientiam irrationabilem et amentem et stultam excessive laudantes dicimus quod ipsa est causa omnis mentis et rationis, idest omnis angelici et humani intellectus, et omnis sapientie de divinis et prudentie vel providentie de humanis. Et in ipsa est omne consilium in eligendis. Et ab ipsa est cogitatio in diiudicandis. Et omnis prudentia in utendis. Et in ipsa sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi.

4Etenim iuxta, etc. usque ad illud: Et est ipsis, etc. talis est sensus: Nempe iuxta predictorum consequentiam supersapiens et omnisapiens causa, videlicet divina sapientia que omnem superat sapientiam per excellentiam et continet per intelligentiam, est substantificatrix et ipsius per se sapientie, idest eterne et universalis que est in generibus, et cuiuslibet particularibus que est in omnibus rebus singularibus. Et ex ipsa angelice mentes que intelliguntur et intelligunt, habent simplices et bonos intellectus, idest purissimos et illuminatissimos et deiformissimos. Qui scilicet intellectus non congregant divinam cognitionem in rebus divisibilibus, idest materialibus vel ab ipsis aut corporis sensibus aut sermonibus vocalibus nec ab aliquo conmuni ex istis collecto set existentes munde ab omni materiali multitudine intellectualiter et inmaterialiter et uniformiter intelligunt ea que sunt in Deo intelligibilia.

5Et est ipsis, etc. usque ad illud: Et quidem, etc. talis est sensus: Naturaliter etiam angelis inest virtus intellectualis et operatio que in ipso munda et inmaculata puritate resplendent. Hoc ideo dicit, quoniam virtus angelica nullam habet admixtionem contrarii, nec operatio aliquam dissimilitudinem vitii. Et ideo merito munda et resplendentia dicuntur quecunque sunt in angelis existentia. Et est similiter in eis conspicax intellectus ad intelligendum divina, quia simplex est et inmaterialis. Et dicte mentes sunt divinitus, idest deiformiter unite et iuxta angelicam possibilitatem uniformiter reformate ad divinam et supersapientem et mentem et rationem, idest ad Deum qui plus sapit quam angelicus vel rationalis capere possit intellectus. Item. Propter divinam sapientiam et ipse anime habent rationabilitatem per quam diffuse et circulariter, idest particulariter et universaliter veritatem existentium inquirunt. Et per divisibilem et largissimam sive multiplicem varietatem inquisitorum deficiunt ab uniformibus mentibus angelicis per multorum tamen visibilium collationem ad simplicem contemplationem manuducte intellectibus angelicis iuxta possibilitatem suam conparantur. Si autem aliquis dixerit etiam sensitivam cognitionem esse qualemcumque resonantiam et ymaginem divine sapientie, in hoc non errat.

6Et quidem demonum, etc. usque ad illud: Igitur se ipsam, etc. talis est sensus: Siquidem demonum mens, secundum quod est mens, est ab eterna sapientia Dei tanquam a causa principali. In quantum autem eorum mens depravata est per malitiam nec desiderans veram sapientiam nec sciens nec volens, in tantum non est dicenda sapientia, set casus a sapientia magis proprie est appellanda. Nempe divina sapientia, idest Deus, ipsius sapientie increate et omnis mentis angelice et omnis rationis humane et omnis sensualis industrie principium est et causa et substantificatrix et perfectio et custodia et finis, ut supradictum est. Sic igitur Deus qui est supersapiens sapientia excedens omnem sapientiam et mentem et rationem et cognitionem, dicitur esse mens aut ratio aut cognitio. Et quomodo intelliget Deus aliquid intelligibilium, cum non habeat intellectuales operationes, idest successivas obiectorum conprehensiones aut dubiorum deliberationes, aut quomodo cognoscet Deus sensibilia, cum ipse sit collocatus super sensum? Patet autem quod scripture asserunt ipsum scire omnia et nichil effugere divinam cognitionem, set, ut sepe dixi, divina intelligi debent, ut decet Deum, scilicet non per defectum set per excessum, ut dicatur esse sine mente et sine sensu, sicut attribuimus irrationabilitatem ei qui est super omnem rationem. Et inperfectionem ei qui est super et ante omnem perfectionem. Et lumen inaccessibile secundum excessum omnis et invisibilis luminis dicimus caliginem inpalpabilem rationi et invisibilem menti. Unde divina mens omnia continet et ab omnibus segregata cognitione preaccipiens se ipsam scientiam omnium secundum quod ipse est causa omnium, sciens, et in esse producens angelos causaliter antequam ipsi angeli fierent. Similiter omnia iuxta se preaccepit antequam ipsa fierent. Et a se ipso tanquam principio omnia sciens et ad esse deducens, quod innuit scriptura dicens: Qui scit omnia antequam fiant. Divina etenim mens non novit existentia tanquam discens ea ex collatione existentium set ex se ipsa et in ipsa causaliter prehabet et preaccepit omnium scientiam et cognitionem et substantiam non singula sibi sigillatim inspiciens quasi ex variis causis ea cognoscens set secundum simplicis cause continentiam, qua ipsa est omnia sciens et continens, sicut lux visionem tenebrarum in se ipsa causaliter preaccepit et videt tenebras non ex alia causa quam ex lumine.

7Igitur se ipsam, etc. usque ad illud: Preterea, etc. talis est sensus: Divina sapientia in quantum se ipsam cognoscit, cognoscit omnia, non tamen eo modo cognoscit, sicut nos. Nam materialia cognoscit quidem inmaterialiter et divisibilia indivisibiliter et multa unitive. Et hoc ideo quia Deus inmaterialis est et simplex et unus. Unde qualis ipse est, talis est eius cognitio. In propria etiam simplicitate vel unitate omnia eternaliter cognoscit et omnia ad esse producit. Cum enim Deus secundum unam simplicem causam omnibus existentibus det esse, consequitur ut secundum eandem causam causaliter sciat omnia tanquam ex ipsa causa existentia et in ipsa preexistentia. Nec percipit existentium cognitionem ex ipsis existentibus set singulis existentibus se et alia cognoscentibus et sui et aliorum cognitionem largitur. Non enim Deus habet unam propriam cognitionem sui ipsius et aliam conmunem omnium existentium omnia conprehendentem. Set cognitione sui cognoscit omnia. Ipse enim se ipsum cognoscens causam omnium extra se videtur alicubi intendere, si ignorat ea que a se sunt et quorum ipse est causa. Deus ergo cognoscit existentia non scientia existentium set scientia ipsius. Set angeli dicuntur scire omnia que sunt in terra, non quod cognoscant sensibilia per sensus corporeos set secundum propriam virtutem et naturam mentis deiformis.

8Preterea inquirere oportet, etc. usque ad illud: Et enim, etc. talis est sensus: Inquirendum est etiam quo- modo nos cognoscimus Deum, cum ipse nec intelligibilis sit nec sensibilis neque omnino sit aliquid existentium omnium. Ad quod veraciter respondemus quod nos Deum cognoscimus non ex natura ipsius, quoniam secundum naturam suam ipse ignotus est et omnem rationem et mentem excedit set ex consideratione ordinationis universitatis rerum tanquam ab ipso nobis proposita que habet in se quasdam ymagines et assimilationes divinorum exemplarium per quas recte et gradatim iuxta nostram virtutem ascendimus ad Deum, qui est super omnia in eo quod omnia ab eo tanquam omnia excedente auferimus et ipsum esse causam omnium attendimus. Unde et in omnibus cognoscitur Deus et sine omnibus et per ignorantiam; et tamen de illo est intellectus et sermo et scientia etiam tactus et sensus et opinio et fantasia et nomen et omnia alia, hoc est in scriptura Deus dicitur intelligi et dici et sciri et tangi et sentiri et opinari et fingi et nominari et alia multa; et tamen nec intelligitur nec dicitur nec nominatur nec est aliquid existentium nec in aliquo existentium cognoscitur, supple, sicut est. Et tamen in omnibus omnia est et in nullo nichil et ex omnibus cunctis cognoscitur et ex nullo nulli est cognoscibilis.

9Etenim et hoc, etc. usque ad illud: Ratio autem, etc. talis est sensus: Recte quidem Deo omnium omnia attri- buimus et tanquam omnium causam ex omnibus existentibus laudamus secundum singulorum proportionem. Et est iterum divinissima cognitio Dei, qua ipse cognoscitur per ignorantiam, scilicet per unitionem que est super mentem, quando scilicet mens ab omnibus intellectualibus et intelligibilibus recedens et tandem se ipsam extendens unitur radiis eterne sapientie saper capacitatem intellectuum splendentibus de illuminata et inscrutabili profunditate sapientie. Et talis cognitio super alias cognitiones quas de Deo diximus, est amplectenda. Deus siquidem secundum scripturam qua dicitur: Invisibilia Dei, etc. recte laudatur ab omnibus, sicut causa effectiva omnium super omnia concordans et est causa indissolubilis omnis concordationis et ordinis onmium et semper coniungens fines superiorum principiis secundorum, ut verbi gratia principale in homine est rationalitas, finis sensualitas, que tamen in animali est prima et potior dignitas et secundum hanc coniungitur homo cum animali, quia utrumque est animal sensibile. Est etiam Deus operans unam universitatis conpositionem et armoniam, dum scilicet omnia sunt se simul per aliquem modum tenentia et concordantia. Et omnia divinam sunt laudem resonantia.

10Divinissima Dei cognitio, idest Deo dignissima et acceptissima que est per ignorantiam cognita, idest quodam ignoto modo, ut patet in tenebris que sic videntur a nobis quod non videntur. Vel per ignorantiam idest per predictam caliginem que est lumen excedens intellectum. Et talis cognitio non habetur nisi per unitionem, idest per intellectualem et affectualem coniunctionem animi ad Deum, que scilicet fit, quando mens forti desiderio bulliens ab omnibus que intelligantur vel intelligi valeant, separatur vel ipsa despiciendo vel ab ipsis intuitum deflectendo; postea se excedens per affectum et intellectum in Deum, unitur supervenientibus divine sapientie radiis sibi occurrentibus et in tali statu, dum est, inscrutabili profunditate divine sapientie illustratur.

11Ratio autem, etc. usque ad illud: Si enim cognitio, etc. talis est sensus: Laudatur etiam Deus in scripturis sanctis et attribuitur ei rationis officium. Et hoc non tantum ideo quoniam ipse est largitor rationis et mentis et sapientie, set quoniam ipse omnium causas in se ipso uniformiter preaccepit. Et quia teste scriptura per omnia fluens pertingit a fine causationis usque ad finem glorificationis qui erit sine fine. Et ante hoc, quoniam divina ratio ante omnem simplicitatem simplificatur. Et secundum suam supersubstantialitatem que omnibus supereminens ab omnibus est absoluta. Hec est ratio existens simplex et veritas existentis; circa quam tanquam mundam et non erroneam omnium cognitionem versatur fides divina que est stabilis collocatio credentium collocans illos in veritate et confirmans simplicem veritatem in instransmutabili ydemptitate in ipsis credentibus habentibus cognitionem veritatis.

12Si enim cognitio, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Cum cognitio unitiva sit eorum qui cognoscunt, ad cognita, ergo ignorantia ex se ipsa ignoranti semper est causa transmutationis et divisionis, set credentem in veritate, teste scriptura, nichil movebit a letitia que est secundum veram fidem set habebit in ea permanentiam inmobilis et intransmutabilis ydemptitatis. Qui enim veritati unitus est, ex ipsa unitione bene novit, quoniam bene sentit, quamvis multi corripiant ipsum tanquam passum mentis excessum. Qui enim ex veritate per veram fidem extasim patitur, illos, ut dignum est, latet ex ipsorum errore, vel merito sui erroris non merentur talia experiri. Ipse autem excessum passus novit se ipsum non furentem, ut errantes ei imponunt, set per simplicem veritatem semper eandem et eodem modo se habentem liberatum a versabili et variabili divisione circa profusam erroris varietatem. Error enim semper diffundit animum in varietatem et multiplicitatem a qua distractione varietatis liberat veritas per intellectum et affectum unitatis. Tali modo principes et duces nostre sapientie apostoli et eorum discipuli pro veritatis assertione cotidie moriuntur testificantes omnibus, sicut conveniens est, et verbo et opere ipsam sapientiam vera Dei cognitione unitivam esse Christianorum, et omni alia esse simpliciorem et diviniorem, immo esse ipsam solam veram et unam et simplicem Dei cognitionem.