Incipit Secunda

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | July 2, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

Ou7yHg-d1e197

Sources:

A: Alonso 1957

1Quomodo quidem et super omnia, et super thearchiam est et super boni principatum? si deitatem et bonitatem intellexeris, illud est usus benefici et deifici doni et non inimitabilis inmitatio superdei et superboni secundum quod deificamur et boni efficimur. Etenim si hoc principium sit deificandi et bonos faciendi deificatos et bonos factos qui est superprincipalis omni principio et supra ita predictam deitatem et bonitatem est, sicut thearchiam et boni principatum in quantum non inmitabilis et inconprehensibilis excedit inmitationes et habitudines et inmitantium et participantium.