Incipit epistola beati Dionysii ad Gaium prima.

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | July 2, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

Ou7yHg-d1e80

Sources:

A: Alonso 1957

1Tenebre occultantur lumine et magis multo lumine. Ignorantiam occultant cognitiones, et magis multe cognitiones. Hec excessive set non secundum privationem accipiens, enuntia supervere quod latet habentes existens lumen et existentium cognitionem, secundum Deum ignorantia, et supposite ipsius tenebre et cooperiuntur omni lumini et absconduntur omni cognitioni. Et si aliquis videns Deum intellexit quod vidit, non ipsum vidit, set aliquid eorum que sunt eius, que existunt et cognoscuntur. Ipse autem super mentem et substantiam supercollocatus, in ipso universaliter non cognosci nec esse. Et est supersubstantialiter, et supermentem cognoscitur, et secundum melius perfecta ignorantia cognitio est eius, qui est super omnia que cognoscuntur.