Quinta eiusdem ad Dorotheum ministrum

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | July 2, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

Ou7yHg-d1e148

Sources:

A: Alonso 1957

1Divina caligo est inaccessibile lumen, in qua habitare Deus dicitur. Et invisibilis existens propter excedentem claritatem, et inaccesibilis idem dicitur, propter excessum supersubstantialis luminis effusionis. In hac fit omnis, qui Deum cognoscere et videre dignus est habitus, per ipsum non videre neque cognoscere vere in eo qui est super visionem et cognitionem, factus. Hoc enim ipsum cognoscens quod post omnia est sensibilia et intelligibilia et prophetice dicens: Mirabilis facta est scientia tua ex me, fortis facta est, non potero ad eam. Sicut quidem et divinus Paulus cognovisse dicitur Deum, cognoscens ipsum super omnem existentem intellectum et cognitionem. Propter quod non investigabiles vias eius dicit esse et inscrutabilia iudicia eius et inenarrabilia dona eius et pacem ipsius excedentem omnem mentem sicut qui invenit existentem super omnia. Et hunc super intellectum cognovit, quoniam ultra omnia est omnium causa existens.