Titulus 1 [Venice 1570 Transcription]

Diplomatic Transcription

By Geoffrey of Trani

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | January 29, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

CBevVC-d1e60

Sources:

V: Venice 1570

V71a

1 V71a
POST prooemium, in quo breui-
ter edocemur * quare haec noua
compilatio facta sit veteri disso-
luta, uidelicet quia diuersae constitutio-
nes & decretales epistolae summorum pon
tificum in diversa sparsae uolumina, qua-
rum aliquae propter nimiam similitudi-
nem, & quaedam propter contrarietatem,
nonnullae etiam ob sui prolixitatem con
fusionem inducere uidebantur; aliquae
uero uagabantur extra uolumina supra-
dicta, quae tanquam incertae frcquenter
in iudicijs tacillabant; Et ideo Graego-
rius Papa nonus piae memoriae ad utili-
tatem publicam in unum uolumen rese-
catis superfluis mandauit redigi, adiectis
suis constitutionis, per quas nonnulla
quae in prioribus erant dubia, declaran-
tur, ut in eodem prooemio continetur.

2
Ponitur prima rubrica de Summa Tri.
& fide catho. nec sine ministerio ponitur
primo loco, ipsa * enim est uniuersorum
principium, ut infra capit. primo in princ.
ab ea elementa & eorum dispositio pro-
ducta sunt in orbem terrarum, ut. C. de
ue. iur. enu. I. in princ. Haec Sancta Tri
nitas primam per Moysen & alios pro-
phetas doctrinam praebuit humano ge-
neri salutarem, ut infra. c. 1. §. haec sancta.
Et licet de hac materia non humano ore
loquendum sit, sed diuino. de conse. dist.
2. c. in Christo patri.

3 Aliqua tamen sub
compendio uideamus: Et primo * cur sum
ma dicatur, & quidem quia maior est,.
prior est omnibus rebus, ut superius di-
ctum est.

4 * Trinitas dicitur eo, quod licet
una sit substantia, essentia, seu natura di-
uina. Est tamen pater qui generat, filius
qui gignitur, & spiritus sanctus qui pro-
cedit, ut distinctiones sint in personis, &
unitas in natura. Nam Licet alius sit pa
ter, alius filius, alius spiritus sanctus, non
tamen aliud. Sed id quod est pater, est &
filius idem, & omnino est & spiritus san
ctus, ut infra eo. c. damnamus.

5 * Fides au-
tem catholica haec est, quae in symbolo
continetur, quam Romana tenet eccle- V71b
sia. 24. q. 1. hac est fides quam firmites
credere, & simpliciter confiteri debemus.
ut intra eod. cap. 1. in princip. & 23. di. c.
qui episcopus.

6 * de qua turbis adunatis
publice disputare non licet. ut. C. eod, tit.
l. nemo, in princ.

7 * Soliciti enim esse de-
bemus ut margaritas nostras ante porcos
non mittamus. ut. 11. q. 3 nolite recedere.
§. nolite mittere. Et ne de secretioribus
diuinae sententiae omnibus proloquamur.
ut. 53. di. in mandatis: Nec magistris ca-
nonum & custodibus fas est intre certa-
men cum hominibus alienae communio-
nis ut, 24. q. 3. c. cum quibus, in fi. quod in-
tellige cum quis publice de fide conten-
dit, & ex hoc tumultus & perfidiae occa-
sionem quaerit. ut dicit lex praeal. nemo,
Aliter in fide instruendi sunt simplices.
ut. 10. q. 1.c. placuit, & haeretici confu-
tandi. ut. 19. dis. c. secundum, de con. dis. 2:
In Christo pater, & in plerisque capitulis
in eadem dis. positis. & C. de episcopus, &
cler. I. quoniam. Non solum autem uir
gines & continentes uerum etiam coniu
gati per fidem rectam & operationem
bonam Deo placentes ad aeternam me-
rentur beatitudinem peruenire. ut infra
c. firmiter, in fi. Violatores autem fidci in
aeternum peribunt saluis poenis tempo-
ralibus quae talibus imponuntur ut dice-
mus. infra de haere.