"sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur: qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum.” |
http://scta.info/resource/Augustine_deTrinitate_14_1_3_b |
SCTA Entry |
>Sicut se habet oculus nocticoracis ad lumen solis
vel diei sic se habet noster intellectus ad manifestissima
naturae ad deum et ad substantias separatas
et ad naturas rerum subtilium |
http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_2_a |
SCTA Entry |
A: Si homo dicitur iniustus, qui homini non reddit quod debet: multo magis iniustus est, qui deo quod debet non reddit. B: Si potest et non reddit, vere iniustus est. Si vero non potest: quomodo iniustus est? A: Forsitan si nulla est in illo causa impotentiae, aliquatenus excusari potest. Sed si in ipsa impotentia culpa est: sicut non levigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_24_b |
SCTA Entry |
Baptismus talis est, qualis est ille, in cuius potestate datur, non qualis est ille, per cuius ministerium datur |
http://scta.info/resource/Augustine_InIohanne_5_6_a |
SCTA Entry |
Bonum universi consistit in ordine quia omnia habent ordinem licet non eodem modo |
http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_d |
SCTA Entry |
Caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_3_10_a |
SCTA Entry |
Color est extremitas perspicui in corpore terminato |
http://scta.info/resource/Aristotle_DeSen_a |
SCTA Entry |
Cum considero actionem ipsam, levissimum quiddam video esse; sed cum intueor quid sit contra voluntatem dei, gravissimum quiddam et nulli damno comparabile intelligo |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_21_a |
SCTA Entry |
Cum ergo quisque credens quod post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur, et decernit atque arripit mortem; in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis. Quod autem quietum est, non est nihil; imo etiam magis est quam id quod inquietum est. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_8_23_a |
SCTA Entry |
Cum reddis aliquid quod debes deo, etiam si non peccasti, non debes hoc computare pro debito quod debes pro peccato. Omnia autem ista debes deo quae dicis. |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_20_a |
SCTA Entry |
Davidicae turris clypeis munire vel potius munitam ostendere |
http://scta.info/resource/pl-b1prol-a |
SCTA Entry |
Denique si de aliquibus ita certa esset, ut qui sint illi etiam nosset, qui, licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo: tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeCivitateDei_21_24_1_a |
SCTA Entry |
Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas. |
http://scta.info/resource/Augustine_ContraEpistolamManichaei_5_6_a |
SCTA Entry |
Entia nolunt male disponi
nec est bonum pluralitas principatum sit ergo unus princeps |
http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_f |
SCTA Entry |
Et propterea non eo Verbum quo sapientia, quia Verbum non ad se dicitur, sed tantum relative ad eum cuius Verbum est, sicut Filius ad Patrem; sapientia vero eo quo essentia. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_7_2_3_a |
SCTA Entry |
Et putamus nos, utrum Dei providentia eadem sit quae memoria et intellegentia, qui non singula cogitando aspicit, sed una, aeterna et immutabili atque ineffabili visione complectitur cuncta quae novit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_7_13_a |
SCTA Entry |
Et sicut factus est homo propter Deum, id est, ut ei serviret, ita
mundus factus est propter hominem, scilicet ut ei serviret. |
http://scta.info/resource/pl-b2d1c4-a |
SCTA Entry |
Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur verbum dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec e quo genitum est verbum et de quo procedit principaliter spiritus sanctus nisi deus pater. Ideo autem addendi, principaliter, quia et de filio spiritus sanctus procedere reperitur |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_17_29_a |
SCTA Entry |
Etiam bonum universi consistit in primo principio ad quod omnia ordinantur |
http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_e |
SCTA Entry |
Ex quo intellegitur quid appellem signa:
res eas videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur.
Quamobrem omne signum etiam res aliqua est; quod enim nulla res est, omnino nihil est.
Non autem omnis res etiam signum est. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_2_2_b |
SCTA Entry |
Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter seipsam.
uti autem, quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum referre, si tamen amandum est.
Nam usus illicitus abusus potius vel abusio nominandus est |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_4_4_a |
SCTA Entry |
Fruimur enim cognitis, in quibus voluntas ipsis propter se ipsa delectata conquiescit;
utimur vero eis quae ad aliud referimus quo fruendum est |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_10_10_13_a |
SCTA Entry |
Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius, et tam sapienter exquisita ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene utens et malis tamquam summe bonus, ad eorum damnationem quos iuste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gratiam. |
http://scta.info/resource/Augustine_Enchiridion_1_26_100_a |
SCTA Entry |
Hanc beatitudinem nulli dari debere nisi illi, cui penitus dimissa sunt peccata, nec hanc dimissionem fieri nisi debito reddito, quod debetur pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me sufficienter ostendisse |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_24_a |
SCTA Entry |
Homo naturaliter est animal politicum et civile |
http://scta.info/resource/Aristotle_Politica_1_a |
SCTA Entry |
Huc accedit quia omnis essentia quae relative dicitur est etiam aliquid excepto relativo, sicut homo dominus et homo servus et equus iumentum et nummus arra; homo et equus et nummus ad se dicuntur et substantiae sunt vel essentiae; dominus vero et servus et iumentum et arra ad aliquid relative dicuntur. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_7_1_2_a |
SCTA Entry |
Iam porro caritas, quam duabus istis, id est fide ac spe, maiorem dicit Apostolus, quanto in quocumque maior est, tanto melior est in quo est |
http://scta.info/resource/Augustine_Enchiridion_1_31_117_a |
SCTA Entry |
In beatitudine autem, secundum omnium sensum, est sufficientia competentium commodorum sine omni indigentia |
http://scta.info/resource/Anselm_DeConcordia_3_13_a |
SCTA Entry |
In his igitur omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est,
quas aeternas atque incommutabiles commemoravimus;
ceteris autem utendum est ut ad illarum perfruitionem pervenire possimus |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_22_20_a |
SCTA Entry |
In separatis a materia idem est intelligens et intellectum |
http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_c |
SCTA Entry |
Inquietudo enim variat affectiones, ut altera alteram perimat: quies autem habet constantiam, in qua maxime intellegitur quod dicitur, est. Omnis itaque ille appetitus in voluntate mortis, non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat intenditur. Ita cum errore credat non se futurum, natura tamen quietus esse, hoc est magis esse desiderat. Quapropter, sicut nullo pacto fieri potest ut non esse aliquem libeat; ita nullo pacto fieri oportet ut ex eo quod est quisque, bonitati Creatoris ingratus sit. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_8_23_b |
SCTA Entry |
Ipsa movet omnia instrumenta in nobis et extra |
http://scta.info/resource/ |
SCTA Entry |
Jam ex superioribus agnovimus et pro certo habemus quod substantia
divina non sit aliud aliquid quam inmensitas sua, quam eternitas ipsa. |
http://scta.info/resource/RichardOfStVictor_deTrinitate_2_7_a |
SCTA Entry |
Lex divinitatis est ultima per media reducere |
http://scta.info/resource/deCoelestiHierarchia_a |
SCTA Entry |
Maior est huius scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeGenesiAdLitteram_2_5_9_a |
SCTA Entry |
Minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. |
http://scta.info/resource/Augustine_Confessions_10_29_40_a |
SCTA Entry |
Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare |
http://scta.info/resource/Decretum_83_C3_A |
SCTA Entry |
Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere. [III 5] Proinde quisquis haec legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper. Et hoc placitum pium atque tutum coram domino deo nostro cum omnibus inierim qui ea quae scribo legunt et in omnibus scriptis meis maximeque in his ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_I_b |
SCTA Entry |
Nemo autem invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. |
http://scta.info/resource/Augustine_Confessionum_1_12_a |
SCTA Entry |
Neque enim extra seipsum, sicut cernimus oculis corpora; quae utique nondum erant, cum disponerentur ut fierent. |
http://scta.info/resource/Augustine_onGenesis_4_6_12_a |
SCTA Entry |
Non debet labor hic meus cuiquam pigro aut multum docto videri superfluus cum multis impigris multisque indoctis inter quos etiam mihi non parva ex parte sit necessarius |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_1_1_c |
SCTA Entry |
Nos autem harum quae videtur auctoritatum
repugnantiam de medio eximere cupientes, dicimus
quod virtutes propter se petendae et amandae sunt, et
tamen propter solam beatitudinem. |
http://scta.info/resource/pl-b1d1c3-a |
SCTA Entry |
Nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat ut sit. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_1_1_1_a |
SCTA Entry |
Omnia bonum appetunt |
http://scta.info/resource/Aristotle_Ethics_1_a |
SCTA Entry |
Omnia bonum appetunt |
http://scta.info/resource/aa-ethica-1 |
SCTA Entry |
Omnis doctrina vel rerum est, vel signorum.
Sed res etiam per signa discuntur. Proprie autem hic res appellantur,
quae non ad significandum aliquid adhibentur;
signa vero, quorum usus est in significando. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_2_2_a |
SCTA Entry |
Omnis quippe necessitas et impossibilitas eius subiacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati. |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_2_17_a |
SCTA Entry |
Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti |
http://scta.info/resource/LiberExtra_5_38_12_a |
SCTA Entry |
Primum principium extra se nihil intelligit |
http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_b |
SCTA Entry |
Pro studio, quo fidem nostram adversus errorem carnalium et animalium hominum muniri inardesco, necesse est me pati |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_1_1_a |
SCTA Entry |
Pudeat autem cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhaerendo non amore bonum ipsum unde bona sunt. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_8_3_5_a |
SCTA Entry |
Qua propter si, quidquid scientia comprehenditur, scientis comprehensione finitur; profecto et omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia scientiae ipsius incomprehensibilis non est |
http://scta.info/resource/Augustine_DeCivitateDei_12_18_a |
SCTA Entry |
Quaerimus secundum quid aequalis. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_3_4_a |
SCTA Entry |
Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas est |
http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_3_7_a |
SCTA Entry |
Quapropter sicut me rationabiliter deduxisti ad hoc, ut videam peccatorem hominem hoc debere deo pro peccato quod et reddere nequit, et nisi reddiderit salvari non valet. |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_35_a |
SCTA Entry |
Quasi quidam quippe est fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet |
http://scta.info/resource/GregoryGreat_Moralium_epistola_4_a |
SCTA Entry |
Quia ergo scivit, creavit; non quia creavit, scivit. Nec aliter ea scivit creata, quam creanda. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_13_22_a |
SCTA Entry |
Quia in illius naturae simplicitate mirabili, non est aliud sapere, aliud esse; |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_13_22_b |
SCTA Entry |
Quo modo ergo ista cernebat, ut ita disponeret? Quo, nisi eo quo solus potest? |
http://scta.info/resource/Augustine_onGenesis_4_6_12_b |
SCTA Entry |
Quod ergo non invenimus in meliore nostro, non debemus in illo quaerere, quod longe melius est meliore nostro; ut sic intellegamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum 3, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_1_2_a |
SCTA Entry |
Quod ex caritate institutum est contra caritatem non debet militare |
http://scta.info/resource/Bernard_DePraecepto_2_5_a |
SCTA Entry |
Quod ex caritate institutum est contra caritatem non debet militare |
http://scta.info/resource/JohnDamescenus_DeFide_I_4_a |
SCTA Entry |
Quod ideo non sequitur, quia anima non est persona, quando alii rei est unia personaliter, sed quando per se est: absoluta enim a corpore persona est, sicuti Angelus |
http://scta.info/resource/pl-b3d5c3-a |
SCTA Entry |
Rem etenim cogitare cuius memoriam habemus, hoc est mente eam dicere, verbum vero rei est ipsa est ipsa cogitatio ad eius similitudinem ex memoria formata |
http://scta.info/resource/Anselm_Monologion_48_a |
SCTA Entry |
Res igitur quibus fruendum est,
Pater et Filius et Spiritus Sanctus, eademque Trinitas,
una quaedam summa res, communisque omnibus fruentibus ea;
si tamen res et non rerum omnium causa, si tamen et causa.
Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conveniat,
inveniri potest, nisi quod melius ita dicitur Trinitas haec,
unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_5_5_a |
SCTA Entry |
Sane cum in omnibus litteris meis non solum
pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desiderem, multo maxime in his, ubi
ipsa magnitudo quaestionis, utinam tam multos inventores habere posset, quam
multos contradictores habet. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_1_2_a |
SCTA Entry |
Scire autem opinamur unumquodque simpliciter, sed non sophistico modo quod est secundum accidens, cum causam cognoscere arbitramur propter quam est res, quoniam illius est causa et non contingere hoc aliter se habere |
http://scta.info/resource/Aristotle_PosteriorAnalytics_1_2_b |
SCTA Entry |
Scire est causam rei cognoscere |
http://scta.info/resource/Aristotle_PosteriorAnalytics_1_2_a |
SCTA Entry |
Scit igitur anima Christi omnia, quae Deus, in Verbo Dei, quod liquidius et praesentius omni creatura contemplatur, ut ei unita, in quo etiam Angeli et quae Dei sunt et quae futura sunt, cognoscunt |
http://scta.info/resource/pl-b3d14c2-a |
SCTA Entry |
Secundum mensuram peccati oportet esse satisfactionem |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_22_a |
SCTA Entry |
Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine; apparet autem cum dicitur donum Dei. Donum enim est Patris et Filii, qui et a Patre procedit |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_11_12_a |
SCTA Entry |
Sed non est creator, nisi qui principaliter ista format, nec quisquam hoc potest nisi ille penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_9_18_a |
SCTA Entry |
Sed rursus quoniam cogitantur immutabilia divina promissa, et quod ait Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius; quos enim praescivit et praedestinavit conformes imaginis filii sui; ex eis perire nullus potest; ideo sequitur in illo Psalmo: Consolationes tuae iucundaverunt animam meam. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeCivitateDei_18_51_2_a |
SCTA Entry |
Si dixerit: Ideo magis volo vel miser esse, quam omnino non esse, quia iam sum; si autem priusquam essem possem consuli, eligerem non esse potius quam ut essem miser. Nunc enim quod timeo non esse cum miser sim, ad ipsam miseriam pertinet, qua non id volo, quod velle deberem; magis enim non esse, quam miser esse velle deberem. Nunc vero fateor me quidem malle vel miserum esse quam nihil; sed tanto stultius id volo, quanto miserius: tanto autem miserius, quanto verius video non hoc me velle debuisse. Respondebo: Cave potius ne hic erres, ubi te videre verum putas. Nam si beatus esses, utique esse quam non esse malles; et nunc miser cum sis, mavis tamen esse vel miser quam omnino non esse, cum esse nolis miser. Considera igitur, quantum potes, quam magnum bonum sit ipsum esse, quod et beati et miseri volunt. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_7_20_a |
SCTA Entry |
Si enim quis dixerit, Non esse, quam miserum me esse mallem: respondebo, Mentiris. Nam et nunc miser es, nec ob aliud mori non vis, nisi ut sis: ita cum miser nolis esse, esse vis tamen |
http://scta.info/resource/Augustine_DeLiberoArbitrio_3_6_18_a |
SCTA Entry |
Si omne bonum tam bonum est quam mala est eius destructio.” |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_2_14_a |
SCTA Entry |
Sicut ergo non dicimus tres essentias, ita non dicimus tres magnitudines neque tres magnos. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_10_11_a |
SCTA Entry |
Sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei prius credamus, quam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere. |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_1_a |
SCTA Entry |
Sine hoc amore Creatoris, nullis quisquam bene utitur creaturis. |
http://scta.info/resource/Augustine_ContraIulianum_4_3_33_a |
SCTA Entry |
Situs vero et habitus et loca et tempora non proprie sed translate ac per similitudines dicuntur in Deo. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_8_9_a |
SCTA Entry |
Sunt namque ideae principales quaedam formae vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese habentes, quae divina intellegentia continentur. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDiversisQuaestionibus_46_2_a |
SCTA Entry |
Tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. |
http://scta.info/resource/Augustine_Confessions_1_1_1_a |
SCTA Entry |
Ubinam sunt istae regulae scriptae, ubi quid sit iustum et iniustus agnoscit, ubi cernit habendum esse quod ipse non habet? Ubi ergo scriptae sunt, nisi in libro lucis illius quae veritas dicitur? |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_14_15_21_a |
SCTA Entry |
Unum tantum est caelum et non plures |
http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_12_a |
SCTA Entry |
Uti est enim assumere aliquid in facultatem voluntatis; frui est autem uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei. Proinde omnis qui fruitur, utitur; assumit enim aliquid in facultatem voluntatis, cum fine delectationis. Non autem omnis qui utitur fruitur, si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter illud ipsum, sed propter aliud appetivit |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_10_11_17_a |
SCTA Entry |
Verbum Dei esse Filium Dei natura, non voluntate. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_20_38_a |
SCTA Entry |
Voluntas est regina in regno animae |
http://scta.info/resource/ |
SCTA Entry |
[Angeli] illo enim fruentes etiam ipsi beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum in hac vita fruimur vel per speculum vel in aenigmate |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_30_31_a |
SCTA Entry |
beata quippe vita est gaudium de veritate |
http://scta.info/resource/Augustine_Confessions_10_23_33_a |
SCTA Entry |
cur non sit Filius etiam Spiritus Sanctus, cum et ipse a Patre exeat, sicut in Evangelio legitur 52. Exit enim, non quomodo natus, sed quomodo datus. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_5_14_15_a |
SCTA Entry |
et appellatio, qua creatura relative dicitur ad Creatorem, relativa est et relationem notat, quae est in ipsa creatura. Appellatio vero illa, qua Creator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem, quae sit in Creatore |
http://scta.info/resource/pl-b1d30c1-a |
SCTA Entry |
et haec est satisfactio, quam omnis peccator deo debet facere. |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_11_a |
SCTA Entry |
et ideo deum nemo uidit umquam, quia eam quae in deo habitat plenitudinem diuinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis conprehendit; |
http://scta.info/resource/Ambrose_ExpositioSecundumLucam_1_25_a |
SCTA Entry |
fides est lumen locans credentes in prima veritate, et primam veritatem in ipsis immobilibus |
http://scta.info/resource/Dionysius_deDivinisNominibus_7_a |
SCTA Entry |
fortassis etiam volubiles non erunt nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus: |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_16_26_a |
SCTA Entry |
fratribus autem non valeam resistere, iure, quo eis servus factus sum, falgitantibus, ut eorum in Christo laudabilibus studiis lingua ac stilo meo, quas bigas in me caritas agitat, maxime serviam |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_3_1_1_b |
SCTA Entry |
hoc esse est unum omnia tamquam Verbum perfectum, cui non desit aliquid et ars quaedam omnipotentis atque sapientis Dei plena omnium rationum viventium incommutabilium, et omnes unum in ea sicut ipsa unum de uno cum quo unum. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_6_10_11_a |
SCTA Entry |
illud quo maius cogitari non potest |
http://scta.info/resource/Anselm_Proslogion_3_a |
SCTA Entry |
instructio in aliqua lege impedit cognitionem veritatis. |
http://scta.info/resource/Averroes_Physics_III_a |
SCTA Entry |
intellectus agens est potens omnia facere et intellectus possibilis omnia fieri |
http://scta.info/resource/Aristotle_DeAnima_III_5_a |
SCTA Entry |
ipsas omnino naturas, quae sic vel sic in suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi faciente illo non tale vel tale esset, sed prorsus esse non posset. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeCivitateDei_12_25_a |
SCTA Entry |
ita qui honorem alicuius violat, non sufficit honorem reddere, si non secundum exhonorationis factam molestiam aliquid, quod placeat illi quem exhonoravit, restituat |
http://scta.info/resource/Anselm_CurDeusHomo_1_2_a |
SCTA Entry |
lapis non est in anima, sed species lapidis. |
http://scta.info/resource/Aristotle_DeAnima_III_8_a |
SCTA Entry |
memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt,
non quod aliud etiam praeter seipsas significant. Res ergo aliae sunt quibus fruendum est,
aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur.
Illae quibus fruendum est nos beatos faciunt;
istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuvamur et quasi adminiculamur,
ut ad illas quae nos beatos faciunt, pervenire atque his inhaerere possimus.
Nos vero qui fruimur et utimur, inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui voluerimus,
impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur,
ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis vel retardemur vel etiam revocemur,
inferiorum amore praepediti. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_2_2_c |
SCTA Entry |
nam et in aliis Sacramentis, quae efficiunt quod figurant, hoc saepe contingit |
http://scta.info/resource/pl-b4d22c2-a |
SCTA Entry |
neque enim ea faceret, nisi ea nosset antequam faceret; nec nosset, nisi videret; nec videret, nisi haberet; nec haberet ea quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus: |
http://scta.info/resource/Augustine_onGenesis_5_16_34_a |
SCTA Entry |
nulla essent mutabilia bona, nisi esset incommutabile Bonum. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_8_3_5_b |
SCTA Entry |
omnes homines naturaliter scire desiderant |
http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_I_1_a |
SCTA Entry |
omnia sunt idem ubi non obviat |
http://scta.info/resource/Anselm_DeProcessioneSpiritusSancti_7_a |
SCTA Entry |
omnis qui suae voluntatis arbiter constitutus est cum ad sacramentum accedit fidelium nisi poeniteat eum veteris vitae vetustas novam poterit inchoare |
http://scta.info/resource/Augustine_Sermo351_2_2_a |
SCTA Entry |
pondus meum amor meus |
http://scta.info/resource/Augustine_Confessionum_13_9_10_a |
SCTA Entry |
principia sunt quae non per alia, sed per se ipsa habent fidem |
http://scta.info/resource/Aristotle_Topica_a |
SCTA Entry |
prophetia est inspiratio vel revelatio divina rerum eventus immobili veritate denuntians |
http://scta.info/resource/Cassiodorus_ExpositioPsalmorum_prol_a |
SCTA Entry |
quia per donum, quod est Spiritus Sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, dividuntur. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_15_19_34_a |
SCTA Entry |
securitas est maxima pars beatitudinis illorum |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_13_7_10_a |
SCTA Entry |
sicut se habet ad entitatem, sic se habet ad veritatem |
http://scta.info/resource/Aristotle_Metaphysics_2_1_a |
SCTA Entry |
sine meritis enim aliquid sperare, non spes, sed praesumptio dici potest |
http://scta.info/resource/pl-b3d26c1-a |
SCTA Entry |
ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur. |
http://scta.info/resource/Augustine_DeTrinitate_I_a |
SCTA Entry |
utendum est hoc mundo, non fruendum,
ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur,
hoc est, ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia capiamus |
http://scta.info/resource/Augustine_DeDoctrinaChristiana_1_4_4_b |
SCTA Entry |