Quodlibet 4

Quaestio 1 Utrum proprietas constitutiva Patris, ut intelligitur constituere ante actum generandi, constituat Patrem per rationem absolutam vel per rationem respectivam
Quaestio 2 Utrum processiones divinarum personarum, id est generatio et spiratio seu nativitas et processio, distinguantur penes terminos vel penes principia
Quaestio 3 Unde dicendo, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ablativus casus construatur cum verbo in habitudine effectus formalis
Quaestio 4 Utrum essentia divina prout est omnino indistincta sit principium omnium actionum divinarum
Quaestio 5 Utrum respectus idealis sit formale constitutivum ideae et positivum fundamentum in essentia
Quaestio 6 Utrum Deus potuit formare corpus Eve de costa Ade absque additione alterius materie
Quaestio 7 Utrum Deus possit creare materiam omnino informem ita ut materia sine forma sit terminus creationis
Quaestio 8 Utrum Deus possit facere quod accidentia panis converterentur in accidentia corporis Christi sicut substantia panis convertitur in substantiam corporis Christi
Quaestio 9 Utrum Deus possit convertere panem in divinitatem
Quaestio 10 Utrum in angelo sit aliquid ultra essentiam suam per quod constituatur persona
Quaestio 11 Utrum, posito quod angelus in primo instanti sue creationis, peccaret per liberum arbitrium, illud peccatum esset a Deo causaliter
Quaestio 12 Utrum forma substantialis recipiat magis et minus
Quaestio 13 Utrum in uno supposito sit tantum unum esse actuale quo tam substantia quam accidentia dicantur actualiter existere
Quaestio 14 Utrum actio et passio includant motum in sua ratione essentiali
Quaestio 15 Utrum in productione rei naturalis sit formalius et principalius intentio agentis vel executio
Quaestio 16 Utrum duo corpora eiusdem speciei possint aliquo modo esse simul in eodem loco distincta secundum se
Quaestio 17 Utrum dos impassibilitatis ponit in corpore glorioso aliquam qualitatem seu dispositionem immanentem propter ipsam victoriam seu dominium perfectum anime
Quaestio 18 Utrum iustitia originalis in primo homine includebat aliquod donum supernaturale
Quaestio 19 Utrum res moveat intellectum sub ratione entis vel sub ratione veri vel alterius
Quaestio 20 Utrum hoc pertineat ad perfectionem intellectus quod suum per se obiectum et directum est universale abstractum a conditionibus materialibus
Quaestio 21 Utrum diligere bonum et gaudere de illo bono sint unus actus secundum rem vel duo
Quaestio 22 Utrum licitum sit consecrare corpus Christi ex pane facto ex amido
Quaestio 23 Utrum, posito quod episcopus licentiet aliquem sue dioecesis eligere confessorem, licentia episcopi sufficit sine consensu praelati inferioris qui curam illius habet, ad hoc quod aliquis sibi confessorem eligat
Quaestio 24 Posito quod sacerdos parochialis sit sufficiens in scientia et moribus ad curam animarum, utrum debeat licentiare subditum si petat ut possit confiteri sacerdoti alieno, nisi exprimat causam rationabilem et evidentem sue petitionis

About

Is Part Of Quodlibetal questions