Monologion

Epistola ad Lanfrancum archiepiscopum
Prologus
Capitulum 1 Quod sit quiddam optimum et maximum et summum omnium quae sunt
Capitulum 2 De eadem re.
Capitulum 3 Quod sit quaedam natura, per quam est, quidquid est, et quae per se est, et est summum omnium quae sunt.
Capitulum 4 De eadem re.
Capitulum 5 Quod, sicut illa est per se et alia per illam, ita sit ex se et alia ex illa.
Capitulum 6 Quod illa non sit ulla iuvante causa ducta ad esse, nec tamen sit per nihil aut ex nihilo; et quomodo intelligi possit esse per se et ex se.
Capitulum 7 Quomodo omnia alia sint per illam et ex illa.
Capitulum 8 Quomodo intelligendum sit, quia fecit omnia ex nihilo.
Capitulum 9 Quod ea quae facta sunt de nihilo, non nihil erant, antequam fierent, quantum ad rationem facientis.
Capitulum 10 Quod illa ratio sit quaedam rerum locutio, sicut faber prius apud se dicit, quod facturus est.
Capitulum 11 Quod tamen multa sit in hac similitudine dissimilitudo.
Capitulum 12 Quod haec summae essentiae locutio sit summa essentia.
Capitulum 13 Quod, sicut omnia per summam essentiam facta sunt, ita vigeant per ipsam.
Capitulum 14 Quod illa sit in omnibus et per omnia, et omnia sint ex illa et per illam et in illa.
Capitulum 15 Quid possit aut non possit dici de illa substantialiter.
Capitulum 16 Quod idem sit illi esse iustam, quod est esse iustitiam; et eodem modo de iis quae similiter de illa dici possunt; et quod nihil horum monstret, qualis illa vel quanta sit, sed quid sit.
Capitulum 17 Quod ita sit simplex, ut omnia quae de eius essentia dici possunt, unum idemque in illa sint, et nihil de ea dici possit substantialiter nisi in eo quod quid est.
Capitulum 18 Quod sit sine principio et sine fine.
Capitulum 19 Quomodo nihil fuit ante aut erit post illam.
Capitulum 20 Quod illa sit in omni loco et tempore.
Capitulum 21 Quod in nullo sit loco aut tempore.
Capitulum 22 Quomodo sit in omni et in nullo loco et tempore.
Capitulum 23 Quomodo melius intellegi possit esse ubique quam in omni loco.
Capitulum 24 Quomodo melius intelligi possit esse semper quam in omni tempore.
Capitulum 25 Quod nullis mutabilis sit accidentibus.
Capitulum 26 Quomodo illa dicenda sit esse substantia, et quod sit extra omnem substantiam, et singulariter sit quidquid est.
Capitulum 27 Quod non contineatur in communi tractatu substantiarum, et tamen sit substantia et individuus spiritus.
Capitulum 28 Quod idem spiritus simpliciter sit, et creata illi comparata non sint.
Capitulum 29 Quod eius locutio idipsum sit quod ipse, nec tamen sint duo, sed unus spiritus.
Capitulum 30 Quod eadem locutio non constet pluribus verbis, sed sit unum verbum.
Capitulum 31 Quod ipsum verbum non sit similitudo factorum, sed veritas essentiae, facta vero sint aliqua veritatis imitatio; et quae naturae magis sint quam aliae et praestantiores.
Capitulum 32 Quod summus spiritus seipsum dicat coaeterno verbo.
Capitulum 33 Quod uno verbo dicat se et quod fecit.
Capitulum 34 Quomodo suo verbo videri possit dicere creaturam.
Capitulum 35 Quod, quidquid factum esi, in eius verbo et scientia sit vita et veritas.
Capitulum 36 Quam incomprehensibili modo dicat vel sciat res a se factas.
Capitulum 37 Quod, quidquid ipse est ad creaturam, hoc sit et verbum eius; nec tamen ambo simul pluraliter.
Capitulum 38 Quod dici non possit, quid duo sint, quamvis necesse sit esse duos.
Capitulum 39 Quod idem verbum sit a summo spiritu nascendo.
Capitulum 40 Quod verissime ille sit parens et illud proles.
Capitulum 41 Quod ille verissime gignat, illud gignatur.
Capitulum 42 Quod alterius verissime sit esse genitorem et patrem, alterius genitum et filium.
Capitulum 43 Retractatio communionis amborum et proprietatum singulorum.
Capitulum 44 Quomodo alter alterius sit essentia.
Capitulum 45 Quod aptius dici possit filius essentia patris quam pater filii; et quod similiter sit filius patris virtus et sapientia et similia.
Capitulum 46 Quomodo quaedam ex iis quae sic proferuntur, aliter quoque possint intelligi.
Capitulum 47 Quod filius sit intelligentia intelligentiae et veritas veritatis et similiter de similibus.
Capitulum 48 Quod in memoria intelligatur pater9 sicut in intelligentia filius; et quomodo filius sit intelligentia vel sapientia memoriae et memoria patris et memoriae.
Capitulum 49 Quod summus spiritus se amet.
Capitulum 50 Quod idem amor pariter procedat a patre et filio.
Capitulum 51 Quod uterque pari amore diligat se et alterum.
Capitulum 52 Quod tantus sit ipse amor, quantus est summus spiritus.
Capitulum 53 Quod idem amor sit idipsum, quod est summus spiritus, et tamen ipse cum patre ei filio unus spiritus.
Capitulum 54 Quod totus procedat a patre, totus a filio, et tamen non sit nisi unus amor.
Capitulum 55 Quod non sit eorum filius.
Capitulum 56 Quod solus pater sit genitor et ingenitus, solus filius genitus, solus amor nec genitus nec ingenitus.
Capitulum 57 Quod amor idem sic sit increatus et creator sicut pater et filius, et tamen ipse cum illis non tres, sed unus increatus et unus creator; et quod idem possit dici spiritus patris et filii.
Capitulum 58 Quod, sicut filius est essentia vel sapientia patris eo sensu quia habet eandem essentiam vel sapientiam quam pater, sic idem spiritus sit patris et filii essentia et sapientia et similia.
Capitulum 59 Quod pater et filius et eorum spiritus pariter sint in se invicem.
Capitulum 60 Quod nullus eorum alio indigeat ad memorandum vel intelligendum vel amandum, quia singulus quisque est memoria et intelligentia et amor et quidquid necesse est inesse summae essentiae.
Capitulum 61 Quod tamen non sint tres, sed unus seu pater seu filius sive utriusque spiritus.
Capitulum 62 Quomodo ex his multi filii nasci videantur.
Capitulum 63 Quomodo non sit ibi nisi unus unius.
Capitulum 64 Quod hoc, licet inexplicabile sit, tamen credendum sit.
Capitulum 65 Quomodo de ineffabili re verum disputatum sit.
Capitulum 66 Quod per rationalem mentem maxime accedatur ad cognoscendum summam essentiam.
Capitulum 67 Quod mens ipsa speculum eius et imago eius sit.
Capitulum 68 Quod rationalis creatura ad amandum illam facta sit.
Capitulum 69 Quod anima semper illam amans aliquando vere beate vivat.
Capitulum 70 Quod illa se amanti seipsam retribuat.
Capitulum 71 Quod illam contemnens aeterne misera sit.
Capitulum 72 Quod omnis humana anima sit immortalis.
Capitulum 73 Quod aut semper misera aut aliquando vere beata sit.
Capitulum 74 Quod nulla anima iniuste privetur summo bono; et quod omnino ad ipsum nitendum sit.
Capitulum 75 Quod summa essentia sit speranda.
Capitulum 76 Quod credendum sit in illam.
Capitulum 77 Quod in patrem et filium et eorum spiritum pariter et in singulos et simul in tres credendum sit.
Capitulum 78 Quae sit viva et quae mortua fides.
Capitulum 79 Quid tres summa essentia quodammodo dici possit.
Capitulum 80 Quod ipsa dominetur omnibus et regat omnia et sit solus deus.

About

No Description Available
Is Part Of Uncategorized
Question Listed edited by
Question Listed encoded by Jeffrey C. Witt